Rymer's Foedera with Syllabus: June 1496

Rymer's Foedera Volume 12. Originally published by Apud Joannem Neulme, London, 1739-1745.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'Rymer's Foedera with Syllabus: June 1496', in Rymer's Foedera Volume 12, (London, 1739-1745) pp. 631-632. British History Online https://www.british-history.ac.uk/rymer-foedera/vol12/pp631-632 [accessed 19 April 2024]

June 1496

Syllabus Entry Foedera Text
June 14. Grant to John Arundell, clerk, of the custody of the temporalities of the see of Coventry and Lichfield, void by the death of William late bp. Westm.
O. xii. 631. H. v. p. iv. 104.
De Custodia Temporalium.
An. 11. H. 7. Pat. 11. H. 7. p. 2. m. 8.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis quòd, certis Considerationibus Nos specialiter moventibus, de gratia nostra speciali, ac ex certa Scientia & mero Motu nostris, Coneessimus & per Praesentes Concedimus Dilecto Consiliario nostro Magistro Johanni Arundell Clerico Custodiam omnium Temporalium Episcopatûs Coventren & Lichfelden. cum Pertinentiis, ac omnia Exitus & Proficua eorumdem quaecumque, necnon quascumque Portiones & Pensiones, quae Nobis, per Translationem Reverendi in Christo Patris Willielmi ultimi Episcopi Coventren. & Lichfelden ad Sedem Lincolniensem, & ratione Vacationis ejusdem Episcopatûs Coventren. & Lichfelden. aliquo modo pertinent sive pertinere poterint aut debent,
Habendam & Tenendam Custodiam praedictam eidem Magistro Johanni & Assignatis suis, unà cum Exitibus & Proficuis praedictis, Feodis Militum, ac omnibus aliis Temporalibus praedictis pertinentibus sive Spectantibus, a tempore Translationis praefati nuper Episcopi Coventren. & Lichfelden. ad Sedem Lincolniensem praedictam, quamdiu Temporalia illa in Manibus nostris contigerint remanere, absque aliquo Nobis vel Haeredibus nostris pro Praemissis reddendo seu solvendo vel Compoto inde faciendo,
Et ulterius Concessimus praefato Magistro Johanni plenariam Potestatem & Auctoritatem, Tenore Praesentium, quoscumque Senescallos, Receptores, Ballivos & alios Officiarios quoscumque, & Officia quaecumque, quos vel quae aliquis Episcopus Conventren, & Lichfelden. perantea legitimè Assignavit, Fecit & Donavit, durante Vacatione praedictâ, Assignandi, Faciendi seu Donandi, ad libitum suum, quotiens & quando vacaverit, absque impetitione, impedimento, perturbatione seu gravamine nostri vel Haeredum nostrorum, Justiciariorum, Escaetorum, Vicecomitum, Ballivorum seu aliorum Officiariorum seu Ministrorum nostrorum quorumcumque; Eo quòd expressa mentio de vero Valore annuo aut Certitudine Praemissorum aut alicujus eorum, aut de aliis Donis sive Concessionibus, eidem Magistro Johanni per Nos ante haec tempora factis, in praesentibus minimè facta existit, aut aliquo Statuto, Actu sive Ordinatione, inde in contrarium factâ, editâ sive ordinatâ, aut aliquâ aliâ Re, Causâ vel Materiâ quacumque in aliquo, non obstante.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, decimo quarto Die Junii.
Per Breve de Privato Sigillo.
1496. June 27. Receipt by the K. of England of 1,500l. as a benevolence for the voyage in France, from John cardinal abp. of Canterbury. Westm.
O. xii. 632. H. v. p. iv. 104.
Super Arreragiis Benevolentiae pro Viagio Regis, de Relaxando.
An. 11. H. 7. Ibid. m. 11.
Rex omnibus, ad quos &c. Salutem.
Sciatis Nos Recepisse & Habuisse de Reverendissimo in Christo Patre Johanne Cardinale Archiepiscopo Cantuariensi totius Angliae Primate & Apostolcae Sedis Legato Mille & Quingentas Libras legalis Monetae Angliae, in plenam Solutionem totius Benivolentiae suae Nobis per ipsum, pro Sustentatione & Vadiis Centum & Quinquaginta Hominum, pro Duobus Annis integris, erga Viagium nostrum Regale, per Nos in propria persona assumptum ad Defensionem hujus Regni & Ecclesiae Anglicanae, ad Regnum Franciae Recuperandum & Readipiscendum, nuper concessae,
Nos igitur, Praemissis consideratis, Remittimus & Relaxamus eidem Reverendissimo in Christo Patri, quocumque Nomine, Cognomine seu Additione Nominis censeatur, Tenore Praesentium, omnimodas Actiones, Executiones, Impetitiones, Sectas Querelas & Demandas, quas versus ipsum Archiepiscopum pro Summa praedicta sive pro aliis aut pluribus Summis pro Vadiis & Sustentatione Hominum praedictorum, seu aliter ratione Concessionis Benivolentiae suae praedictae, seu vigore aut virtute alicujus Statuti, Actûs sive Ordintionis, in ultimo Parliamento nostro, apud Westmonasterium nuper tento, pro Levatione Arreragiorum sive Summarum remanentium dictae Benevolentiae editi, quovis modo habemus seu in futurum habere poterimus occasione Concessionis Benivolentiae suae praedictae; Statuto, Actu, sive Ordinatione praedictis, in aliquo non obstantibus.
In cujus &c.
Teste Rege apud Westmonasterium, vicesimo septimo Die Junii.
Per ipsum Regem.