House of Lords Journal Volume 16
27 October 1698

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 16: 27 October 1698', Journal of the House of Lords: volume 16: 1696-1701 (1767-1830), pp. 348. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=13652 Date accessed: 27 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

DIE Jovis, 27 Octobris.

Domini tam Spirituales quam Temporales præsentes fuerunt:

Epus. Wigorn.
Epus. Petrib.
Epus. Cicestr.
Comes Bridgewater.
Comes Stamford.
Comes Bathe.
Ds. Bergevenny.
Ds. Lawarr.
Ds. Granville.
Ds. Cornwallis.

The King's most Excellent Majesty, having prorogued the Parliament to this Day, being the Seven and Twentieth of October, in the Tenth Year of His Reign; did, by Writ under His Great Seal of England, for great and weighty Considerations, (with the Advice of His Privy Council) further prorogue the same to Tuesday the Nine and Twentieth Day of November next.

Which Writ was read by the Clerk, and is as followeth; (videlicet,)

"Tho. Cantuar.
Dorsett.
Marleborough.
Romney.
Cha. Montague.

Writ for proroguing the Parliament.

"Gulielmus Tertius, Dei Gratia, Angl. Scociæ, Franciæ, & Hib'niæ Rex, Fidei Defensor, &c. Prædilectis et Fidelibus Nostris, Prælatis, Magnatibus, et Proceribus Regni Nostri Angl. ac Dilectis et Fidelibus Nostris, Militibus, Civibus, et Burgensibus dicti Regni Nostri, ad Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. hoc instante Vicesimo Septimo Die Octobris tenendum, convocatis et electis, et vestrum cuilibet, Salutem. Cum Nos, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angl. ac Ecclesiæ Anglicanæ concernen. dictum Parliamentum Nostrum Vicesimo Quarto Die Augusti ult. præterit. apud Civitat. præd. teneri ordinavimus; ac vobis, per separalia Brevia Nostra, apud Civitatem et Diem præd. interesse mandavimus, ad tractand. consentiend. et concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro tunc et ibidem proponerentur et tractarentur; cumque Nos, per Breve Nostrum, certis de Causis & Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum ab eodem Vicesimo Quarto Die Augusti, usque ad et in Vicesimum Septimum Diem Septembris ult. præterit.; et abinde, per al. Breve, usque ad et in hunc instantem Vicesimum Septimum Diem Octobris, duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dict. Dies, apud præd. Civitat. comparere teneamini seu arctemini; volentes vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; et, per idem Breve, vobis, et cuilibet vestrum, ad hunc instantem Vicesimum Septimum Diem Octobris, apud Civitatem præd. comparere et interesse nuperrime mandavimus, ad tractand. faciend. agend. et concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro contigerint ordinari: Quibusdam tamen certis urgentibus de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliamentum Nostrum ab hoc instante Vicesimo Septimo Die Octobris, usque ad et in Vicesimum Nonum Diem Novembris prox. futur. ulterius duximus prorogand.; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad hunc instantem Vicesimum Septimum Diem Octobris, apud Civitatem præd. comparere teneamini, seu arctemini: Volumus etiam vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; mandantes, et, Tenore Præsentium, firmiter injungendo præcipientes, vobis, et cuilibet vestrum, ac omnibus aliis quibus in hac Parte intersit, quod ad dictum Vicesimum Nonum Diem Novembris, apud præd. Civitat. Westm. personaliter compareatis et intersitis, et quilibet vestrum compareat, ad tractand. faciend. agend. et concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro, de communi Consilio dicti Regni Nostri, favente Deo, contigerint ordinari.

"Testibus, Thoma Archiepiscopo Cantuar. et cæteris Custodibus & Justiciariis Regni, apud Westmonaster. Vicesimo Septimo Die Octobris, Anno Regni Nostri Decimo.

"Breve de ulteriori Prorogatione Parl.