House of Lords Journal Volume 2
26 March 1578

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 26 March 1578', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 3. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27940 Date accessed: 21 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo sexto die Martii, Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo, in quem diem prorogatum fuerat hoc presens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Henricus Comes Arundell.
Henricus Comes Pembrok.
Gregorius Ds. Dacre.
Arthurus Ds. Grey de Wilton.
Johannes Ds. Lumley.
Thomas Ds. Wentworth.
Henricus Ds. Hunsdon.

Queen's Commission delivered to the Clerk of the Parliament to read.

QUI cum convenissent, Henricus Comes Arundell Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Nicholao Bacon, Militi, Custodi Magni Sigilli sui, Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis ac Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrok, Edwardo Comiti Hereford, ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leycestr. Magistro Equorum suorum, ac etiam Charissimo Consanguineo suo Thomæ Vicecomiti Howard de Byndon, nec non Reverendo in Christo Patri Johanni Episcopo London. Prædilectisque et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Carolo Domino Howard de Effingham, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac etiam Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckherst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem.

" Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo, inchoari et teneri ordinaverimus; quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo prorogatum fuerat; ac ibidem tentum et continuatum usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto duodecimo die Novembris, usque ad et in instantem vicesimum sextum diem Martii ulterius prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, predictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Authoritatem, hoc instante die Mercurii, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in octavum diem Aprilis proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri secimus Patentes. Teste Meipsa apud Westm. vicesimo sexto die Martii, Anno Regni Nostri Vicesimo.

"Per ipsam Reginam.

"Powle"