House of Lords Journal Volume 2
27 April 1579

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 27 April 1579', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 7. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27945 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo primo.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo septimo Aprilis, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo primo, in quam diem prorogatum fuerat prælens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ.
Henricus Comes Derbie.
Thomas Vicecomes Howard de Bindon.
Johannes Episcopus London.
Henricus Dominus de Hunsdon.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Derbie, Willielmo Comiti Wigorn. ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntington, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrok, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestr. Magistro Equorum suorum, ac Charissimo Consanguineo suo Thomæ Vicecomiti Howard de Byndon, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Edmundo Episcopo Sar. nec non Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Henrico Domino Cromwell, Carolo Domino Howard de Effingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckerst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem.

"Cum, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ, concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo, prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in octavum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in viccsimum secundum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto vicesimo secundo die Januarii usque ad et in instantem vicesimum septimum diem Aprilis ulterius prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum considentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Lunæ, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum quintum diem Maii proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo septimo die Aprilis, Anno Regni Nostri Vicesimo primo.

"Per ipsam Reginam, etc.

"Powle."

Footnotes

* Deest in Originali.