House of Lords Journal Volume 2
25 May 1579

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 25 May 1579', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 8. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27946 Date accessed: 23 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo primo.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo quinto Maii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo primo, in quem diem prorogatum fuerat præsens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ.
Willielmus Dominus Burghley, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Thomas Vicecomes Howard de Byndon.
Johannes Episcopus London.
Thomas Dominus Wentworth.
Henricus Dominus Cheyney de Tuddington.

Queen's Commission delivered to be read.

CUI, cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Willielmo Domino Burgbley, Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Derb. Willielmo Comiti Wigorn. ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntinghton, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrok, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestr. Magistro Equorum suorum, ac Charissimo Consanguineo suo Thomæ Vicecomiti Howard de Byndon, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Edmundo Episcopo Sarum. nec non Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howard de Essingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckherst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem. (fn. *) "

Footnotes

* Sic in Orig.