House of Lords Journal Volume 2
20 October 1579

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 20 October 1579', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 9. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27947 Date accessed: 01 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo primo.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo Octobris, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo primo, in quem diem prorogatum fuerat præsens Parliamentum, convenere Proceres quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ.
Gulielmus Ds. Burgley, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Henricus Comes Derbic.
Henricus Comes Huntington, Dominus Præsidens Consilii sui in Partibus Borealibus.
Johannes Epus. London.
Johannes Ds. Lumley.
Thomas Ds. Wentworth.
Thomas Ds. Buckherst.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias commissarias Antonio Mason, Armigero, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic crat:

Commission for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Thomæ Bromeley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Willielmo Domino Burghleigh (fn. *) , Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Derb. Willielmo Comiti Wigorn. ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntington, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leycestre, Magistro Equorum suorum, ac Charissimo Consanguineo suo Thomæ Vicecomiti Howard de Bindon, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sar. nec non Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Gray de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howarde de Effingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckherst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem.

" Cum nuper (fn. †) , pro quibusdam arduis et urgentibus negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ, ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum fuerat usque quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in octavum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum ad et in vicesimum secundum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodem die idem Parliamentum Nostrum ad et in vicesimum quintum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto vicesimo quinto die Maii usque ad et in instantem vicesimum diem Octobris ulterius prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, prædictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Martis, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum quartum diem Novembris proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, sirmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo die Octobris, Anno Regni Nostri Vicesimo primo."

Footnotes

* Origin. Burg.
Origin. per.