House of Lords Journal Volume 2
24 November 1580

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 24 November 1580', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 19-20. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=27959 Date accessed: 26 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Elizabethæ Reginæ Vicesimo tertio.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo quarto Novembris, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo tertio, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromeley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ.
Philippus Comes Arundell.
Johannes Epus. Sarum.
Thomas Ds. Buckherst.

Queen's Commission delivered to be read.

QUI cum consedissent, Thomas Bromeley, Miles, Dominus Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Thomæ Powle, Deputato Anthonii Mason, Armigeri, Clerici Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autum tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

" Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromeley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Reverendissimoque in Christo Patri Edwino Eborum. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac etiam Charissimo Consanguineo suo Edwardo Domino Oxon. Magno Camerario Angliæ, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, ac Charissimis Consanguineis suis Philippo Comiti Arundell, Henrico Comiti Northumbr. Henrico Comiti Derby, Willielmo Comiti Wigorn. ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntington, Domino Præsidenti Consilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrooke, Edwardo Comiti Hertford, ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestr. Magistro Equorum suorum, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Anthonio Vicecomiti Montague, Thomæ Vicecomiti Howard de Bindon, nec non Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London, Johanni Episcopo Sarum. ac Prædilectis et Fidelibus Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Gregorio Domino Dacre, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thomæ Domino Wentworth, Ludovico Domino Mordaunt, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howard de Effingham, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckherst, Henrico Domino Compton, et Henrico Domino Cheyney de Tuddington, Salutem.

" Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ, ac Ecclesiæ Anglicanæ, concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamenmentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum fuerat usque decimum quintum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in octavum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum secundum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quintum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tricesimum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque at et in vicesimum nonum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in undecimum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in secundum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tricesimum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum quintum diem Augusti tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum diem Septembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum septimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quartum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto quarto die instantis mensis Novembris usque ad et in instantem vicesimum quartum diem ejusdem mensis Novembris ulterius prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendam. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, predictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum considentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 31, 30, 29, 28, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et (fn. *) tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Jovis, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in decimum sextum diem Januarii proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, et ea in forma prædicta effectualiter expleatis (fn. †) .

Proxies entered.

Literæ Procuratoriæ introductæ in Anno Vicesimo tertio Reginæ Elizabethæ.

Bp of Exeter's.

DECIMO octavo die Januarii, introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Johannis, Permissione Divina, Episcopi Exon. in quibus Procuratorem suum constituit Reverendum in Christo Patrem Johannem Episcopum Wigorn.

E. of Derby's.

23 die Januarii, introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Henrici Comitis Darbie, in quibus Procuratorem suum constituit Robertum Comitem Leycestr.

Ld. Scroope's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Henrici Domini Scroope, in quibus Procuratorem suum constituit Robertum Comitem Leycestrie.

Ld. Buckhurst's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Thomæ Domini Buckherst, in quibus Procuratorem suum constituit Robertum Comitem Leycestr.

Ld. Burgh's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Willielmi Domini Burgh, in quibus Procuratorem suum constituit Edwardum Comitem Lyncoln. Dominum Senescallum Hospitii Dominæ Reginæ.

Ld. Mountegle's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Willielmi Domini Mountegle, in quibus Procuratorem suum constituit Thomam Comitem Sussex, Dominum Camerarium Hospitii Dominæ Reginæ.

Bp. of Norwich's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Edmundi Episcopi Norwicen. in quibus Procuratores suos constituit Johannem Episcopum Sar. et Johannem Episcopum Wigorn.

Bp. of Durham's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Ricardi Episcopi Dunelmen. in quibus Procuratores suos constituit Edwinum Archiepiscopum Eboracen. et Johannem Episcopum Sar. et Willielmum Episcopum Cestren.

Bp. of Hereford's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Johannis Episcopi Heref. in quibus Procuratores suos constituit Johannem Episcopum London. et Johannem Episcopum Wigorn.

L'. Chandos.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Egidii Domini Chandos, in quibus Procuratorem suum constituit Edwardum Comitem Lyncoln. Dominum Senescallum.

E. of Salop's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Georgii Comitis Salopp. in quibus Procuratorem suum constituit Robertum Comitem Leycestr.

Ld. Evers.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Willielmi Domini Evers, in quibus Procuratorem suum constituit Willelmum Dominum Burleigh, Dominum Magnum Thesaurarium Angliæ.

Ld. Hunsdon's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Willielmi Domini Hunsdon, in quibus Procuratorem suum constituit Willielmum Dominum Burleigh, Dominum Magnum Thesaurarium Angliæ.

Bp. of Chester's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Willielmi Episcopi Cestren. in quibus Procuratorem suum constituit Willielmum Episcopum Coven. et Lichef.

Bp. of Bath and Wells.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Gilberti Episcopi Bathon. et Wellen. in quibus Procuratores suos constituit Johannem London. Thomam Lyncoln. Johannem Sar. et Johannem Roffen. Episcopos.

Bp. of Ely's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Ricardi Episcopi Elien. in quibus Procuratores suos constituit Johannem London. Thomam Lyncoln. Johannem Wigorn. et Johannem Roffen. Episcopos.

Bp. of Carlisle's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Johannis Episcopi Carliolen. in quibus Procuratorem suum constituit Johannem Episcopum London.

Bp. of London's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Johannis Episcopi London. in quibus Procuratores suos constituit Johannem Episcopum Wigorn. et Johannem Episcopum Sar.

E. of Huntingdon's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Henrici Comitis Huntingdon, in quibus Procuratores suos constituit Franciscum Comitem Bedforde, et Robertum Comitem Leycestr.

Ld. Darcy of Aston's.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Johannis Domini Darcie de Aston, in quibus Procuratorem suum constituit Robertum Comitem Leycestr.

Ld. Howard of Effingham.

Item introductæ sunt Literæ Procuratoriæ Caroli Domini Howarde de Effingham, in quibus Procuratorem suum constituit Thomam Comitem Sussex, Dominum Camerarium Hospitii Dominæ Reginæ.

Committee of the H. C. acquaint the Lords with their Want of a Speaker, who appoint a Committee to address the Queen, in conjuction with them, on that Subject.

THE Queen's most Excellent Majesty having begun this Her High Court of Parliament at Westmestre the Eighth Day of May, in the Fourteenth Year of Her Most Gracious Reign, held and continued the same Session until the last Day of June then next following, and the same Day prorogued it until the Feast of All Saints then next following; and sithence, by divers Commissions of Prorogation from Her Highness, under the Great Seal of England, at sundry Times, the same was prorogued and adjourned unto the Eighth Day of February, in the Eighteenth Year of Her Highness's said Reign; and then holden and continued until the Fifteenth Day of March then next following; and there prorogued until the Fifth Day of November then next following; and sithence, by divers Commissions, prorogued and adjourned until this present Monday, being the Sixteenth of January, in the Twenty-third Year of Her Majesty's said Reign; and then, as well the Nobility and Lords, both Spiritual and Temporal, as also the Knights, Citizens, and Burgesses, of the Commons House, each Party severally, neither unmindful of the weighty Charge committed unto them, neither letting slip the Opportunity of the Time offered, did assemble themselves, in their accustomed several Houses and Places of Meeting, together; and being in the same, the Commons making Entry (as it were) to treat of that they had in Hand, immediately found their Defect and Want of their Mouth and Speaker, one Sir Robert Bell, Knight, late Lord Chief Baron of Her Highness's Exchequer, lately from them by Death berest, which was there openly and manifestly testified and made known unto them; for Remedy of which their Defection, they fell to Consultation; and, finding good Direction in the Cause, by a former Precedent, that happened in a Session of Parliament holden the Thirtieth Day of September, in the Eighth Year of Her Majesty's Reign, it was thought good, and wholly agreed upon, that Sir Frauncys Knowles, Knight, Treasurer of Her Majesty's Houshold, accompanied with Sir James Croftes, Knight, Comptroller of Her Highness's Houshold, Sir Frauncys Wallsingham, Knight, one of Her Highness's Principal Secretaries, and Mr. Dr. Willson, Esquire, another of Her Majesty's Principal Secretaries, Sir Walter Myldemaye, Knight, Chancellor of Her Highness's Exchequer, and divers others, should, as sent from and with the Mind of the whole House, make Relation of that their Estate thus happened, unto the Lord Chancellor of England, and unto all the aforesaid Lords, at that Time likewise being in their Court, in mindful Attendance to their Charge; and therewith also, in humble wise, should request them, to have their Aid and Conjunction, both for the Intimation of the Matter unto the Queen's Highness, and also for Knowledge of Her Gracious Pleasure therein: All which Matter and Petition the said Mr. Treasurer, assisted with the Personages and Company aforesaid, did, in grave and very discreet Manner, make manifest and known unto the said Lords. After which the Lord Chancellor, first requiring the said Personages awhile to withdraw themselves, made Declaration to the Lords of the Petition of the said Commons; and the Lords, after due Consideration thereof had, thought meet and expedient, that such of my Lords of the said House as were of Her Highness's Privy Council, with the Lord Marquis of Winchestre, and the Earl of Arundell, accompanied with such a Number of the Commons House as by them should be agreed upon, should, in the Name of both the Assemblies, make Intimation of their said Estate, and the Petition thereupon depending, unto Her said Highness; to which Advice the said Commons, upon Knowledge had of the same, wholly assented.

Footnotes

* Deest in Originali.
Sic in Orig.
*** After this, in the Original, follow several more Prorogations, which are here placed in their proper order after the ensuing Parliament, according to their Dates.