House of Lords Journal Volume 2
19 April 1583

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 19 April 1583', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 59-60. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28022 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 25° Reginæ Elizabethæ.

MEMORANDUM, quod hodierno die, 19 Aprilis, Anno Regni Reginæ Elizabethæ 25°, in quam diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ.
Willielmus Ds. Burghley, Ds. Thesaurarius Angliæ.
Philippus Comes Arundell.
Franciscus Comes Bedford.
Johannes Epus. London.
Ewardus Ds. Stafforde.
Fredericus Ds. Windesore.
Henricus Ds. de Hunsdon.
Henricus Ds. Norrys.

Parliament dissolved by Commission.

QUI cum consedissent, Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ, Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit; virtute quarum, dissolutum est hoc præsens Parliamentum. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Dissolution.

"ELIZABETHA, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ, Regina, Fidei Desensor, etc. Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, Reverendissimoque in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln. Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Sussex, Domino Camerario suo, nec non Charissimis Consanguineis suis Philippo Comiti Arundell, Henrico Comiti Northumbr. Henrico Comiti Derb. Willielmo Comiti Wigorn. ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntingdon, Domino Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, Charissimisque Consanguineis suis Henrico Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestrie, Magistro Equorum suorum, ac etiam Charissimo Consanguineo suo Anthonio Vicecomiti Mountague, nec non Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sarum. Johanni Episcopo Roffen. ac etiam Prædilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Peregrino Domino Willoughbie, Gregorio Domino Dacre, Edwardo Domino Stafford, Johanni Domino Lumley, Frederico Domino Windesor, Thomæ Domino Wentworth, Lodovico Domino Mordaunt, Henrico Domino Crumwell, Carolo Domino Howarde de Essingham, Rogero Domino Northe, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, ac Prædilectis et Fidelibus suis Thomæ Domino Buckurste, Henrico Domino Compton, Henrico Domino Cheyney de Tuddington, et Henrico Domino Norrys de Ricote, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Decimo quarto, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo, prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum fuerat usque decimum quintum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque ad et in decimum sextum diem Januarii, Anno Regni nostri Vicesimo tertio, prorogatum fuerat; ac ibidem tunc tentum et continuatum fuerat usque decimum octavum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quartum diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum nonum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Junii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum octavum diem ejusdem mensis Junii prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Julii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum primum diem Augusti tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum tertium diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Decembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum octavum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in duodecimum diem Martii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum (fn. *) diem Aprilis tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum sextum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum nonum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum quartum diem Januarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto 24 die Januarii usque ad et in instantem decimum nonum diem Aprilis prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus; de Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissarios Nostros, dantes vobis, 34, 33, 32, 31, 30, 29, 28, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Veneris, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, plenarie dissolvendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. decimo nono die Aprilis, Anno Regni Nostri Vicesimo quinto.

"Per ipsam Reginam, etc.

"Powle."

Footnotes

* Bis in Originali.