House of Lords Journal Volume 2
21 December 1584

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 21 December 1584', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 76-77. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28044 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

DIE Lunæ, 21 die Decembris,

Domini tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subsequuntur, præsentes fuerunt:

p. Archiepus. Cantuarien.
Archiepus Eboracen.
p. Epus. London.
Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
Epus. Heref.
Epus. Elien.
Epus. Bathon. et Wellen.
Epus. Peterburgen.
Epus. Cicestren.
Epus. Lincolne.
Epus. Bangor.
Epus. Norwicen.
Epus. Assaphen.
Epus. Gloucestren.
Epus. Landaven.
p. Epus. Sar.
Epus. Wigorn.
p. Epus. Roffen.
Epus. Carliolen.
p. Epus. Exon.
p. Epus. Cestren.
p. Epus. Coven. et Lichf.
p. Epus Meneven.
p. Thomas Bromley, Miles, Ds. Canc.
p. Ds. Burleighe, Ds. Thesaurarius Angliæ.
Marchio Winton.
Comes Oxon. Magnus Camerarius.
Comes Lincolne, Admirallus.
Comes Salopp. Marescallus Angliæ.
p. Comes Leicestrie, Mag. Senescallus.
p. Comes Arrundell.
p. Comes Kancie.
p. Comes Darbie.
Comes Wigorn.
p. Comes Rutland.
Comes Cumb'land.
p. Comes Sussex.
Comes Huntingdon.
p. Comes Bathon.
Comes Warwici.
Comes Southampt.
p. Comes Bedforde.
p. Comes Pembrooke.
p. Comes Hartforde.
p. Vicecomes Mountague.
p. Vicecomes Bindon.
p. Ds. Howarde, Ds. Camerarius.
Ds. Aburgavenny.
Ds. Awdeley.
p. Ds. Zowche.
p. Ds. Willoughebie.
Ds. Barckeley.
Ds. Morley.
Ds. Dacres.
p. Ds. Cobham.
Ds. Stafforde.
p. Ds. Graye Wilton.
Ds. Scroope.
Ds. Dudley.
Ds. Lumley.
p. Ds. Stowrton.
Ds. Ogle.
Ds. Mountioye.
p. Ds. Darcie.
Ds. Mountegle.
p. Ds. Sands.
Ds. Vaux.
p. Ds. Windesor.
p. Ds. Wentworth.
Ds. Boroughe.
Ds. Mordaunte.
Ds. Russell.
p. Ds. Crumwell.
p. Ds. Evers.
Ds. Wharton.
p. Ds. Riche.
p. Ds. Willoughebie de Parham.
p. Ds. Darcie de Chiche.
p. Ds. Northe.
p. Ds. Chandos.
p. Ds. Hunsdon.
p. Ds. St. John de Bletso.
p. Ds. Buckehurst.
p. Ds. Dalaware.
p. Ds. Compton.
p. Ds. Cheyney.
p. Ds. Norris.

Parliament prorogued.

HOC die Lunæ, consedentibus adhuc Proceribus, Dominus Cancellarius exposuit illis, Regiam Majestatem satis perpendere Festum solemne Natalis Domini in proximo esse, nec posse ante eum diem hoc Parliamentum siniri, nec in longum tempus prorogari; propter quas et alias Causas et Considerationes, idem Cancellarius, Jussu suæ Majestatis, lectis Literis Patentibus Magno Sigillo suo sigillatis, hoc Parliamentum in quartum diem Februarii proxime sequentem adjornavit; adhortatusque est omnes et singulos, ut tum adsint facturi quod decreverit. Earum autem Literarum tenor sequitur, ad verbum:

Commission for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri Johanni Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, ac etiam Reverendissimo in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, nec non Prædilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burghley, Domino Thesaurario Angliæ, ac Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincolne, Magno Admirallo suo Angliæ, Georgio Comiti Salop. Comiti Marescallo Angliæ, Roberto Comiti Leicestriæ, Magno Senescallo Hospitii sui, nec non Charissimis Consanguineis suis Philippo Comiti Arrundell, Henrico Comiti Kanc. Henrico Comiti Derby, Willielmo Comiti Wigorn. Edwardo Comiti Rutland, Georgio Comiti Cumbr. Henrico Comiti Sussex, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembrook, Edwardo Comiti Hartford, Anthonio Vicecomiti Mountague, nec non Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Thomæ Episcopo Winton. ac Prædilectis et Fidelibus suis Carolo Domino Howarde, Domino Camerario Hospitii sui, Edwardo Domino Zowche, Peregrino Domino Willoughbie, Edwardo Domino Morley, Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Arthuro Domino Graye de Wilton, Johanni Domino Lumley, ac etiam Prædilecto et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ acEcclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum apud Civitatem Nostram Westm. vicesimo tertio die Novembris ultimo præterito inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque instantem vicesimum primum diem Decembris: Sciatis tamen, quia Negotia Parliamenti Nostri, in eodem communicata, ante Festum Natalis Domini nunc proxime instantis terminari non possunt, et propter alias Causas et Considerationes Nos specialiter moventes, prædictum Parliamentum Nostrum, et omnes Causas et Materias inceptas, et non adhuc terminatas, adjornandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus sex vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Lunæ, ad præsens Parliamentum Nostrum, ac omnia Negotia et Materias supradicta, adhuc ut præfertur non terminatum, nomine Nostro, ad et in quartum diem Februarii jam proxime futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. adjornandum, et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, sirmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras sieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo primo die Decembris, Anno Regni Nostri Vicesimo septimo."