House of Lords Journal Volume 2
7 June 1585

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 7 June 1585', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 110. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28083 Date accessed: 23 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 27° Reginæ Elizabethæ.

Lords meet after the Prorogation.

MEMORANDUM, quod hodierno die, septimo die Junii, Anno Regni Reginæ Elizabethæ Vicesimo septimo, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Johannes Archiepus. Cantuar.
Thomas Bromley, Miles, Ds. Cancellarius Angliæ.
Henricus Comes Darbie.
Johannes Epus. Sarum.
Peregrinus Ds. Willoughbie.
Gregorius Ds. Dacres.
Henricus Dominus Hunsdon.

Commission for proroguing the Parliament.

"Elizabetha, Dei Gratia, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Regina, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri Johanni Cantuarien. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Bromley, Militi, Domino Cancellario Angliæ, ac etiam Reverendissimo in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Angliæ Primati et Metropolitano, nec non Prædilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burleigh, Domino Thesaurario Angliæ, acCharissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Angliæ, ac etiam Consanguineo et Consiliario suo Georgio Comiti Salopp. Comiti Marescallo Angliæ, Charissimoque Consanguineo suo, Henrico Comiti Kanc. nec non Consanguineo et Consiliario suo Henrico Comiti Derby, ac Charissimis Consanguineis suis Willielmo Comiti Wigorn. Edwardo Comiti Rotel. Georgio Comiti Cumbr. Henrico Comiti Sussex, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Ambrosio Comiti Warr. Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, nec non Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, ac etiam Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leycestrie, Magistro Equorum suorum, Charissimoque Consanguineo suo Arthuro Viccomiti Montague, nec non Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Sarum. Johanni Episcopo Roffen. ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Carolo Domino Howard, Domino Camerario Hospitii sui, ac etiam Prædilectis et Fidelibus suis Edwardo Domino Sowche, Peregrino Domino Willoughby, Edwardo Domino Morley, (fn. *) Georgio Domino Dacre, Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Arthuro Domino Grey de Wilton, Johanni Domino Lumley, Prædilectoque et Fideli Consiliario suo Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum versus Scotiam, ac Prædilecto et Fideli suo Thomæ Domino Buckherst, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. 23 die Novembris ultimo præterito, inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et inchoatum suerat usque ad et in vicesimum nonum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, usque ad et in vicesimum diem Maii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; nec non idem Parliamentum Nostrum a prædicto vicesimo die Maii usque ad et in instantem septimum diem Junii ulterius prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter movemtibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assiensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Lunæ, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum primum diem Instantis mensis Junii usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis saciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras sieri secimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. septimo die Junii, Anno Regni Nostri Vicesimo septimo.

"Per ipsam Reginam, etc.

"Powle."

Footnotes

* Sic. in Originali.