House of Lords Journal Volume 2
7 February 1605

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 7 February 1605', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 348-350. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28339 Date accessed: 30 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Secundo Jacobi Regis.

Parliament meets

MEMORANDUM, quod hodierno die, septimo die Februarii, Anno Regni Regis Nostri Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Secundo, et Scotiæ Tricesimo octavo, in quem diem prorogatum suerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Richardus Archiepus. Cant.

Thomas Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.

Thomas Comes Dorsett, Thesaurarius Angliæ.

Carolus Comes Notingham, Admirallus Angliæ.

Thomas Comes Suffolke, Camerarius Hospitii.

Henricus Comes Northumbriæ.

Edwardus Comes Wigorn. Magister Equorum.

Georgius Comes Cumbriæ.

Robertus Comes Sussex.

Henricus Comes South'ton.

Willielmus Comes Pembroke.

Carolus Comes Devon, Magister Ordinationum.

Henricus Comes Northampton, Gardianus Quinque Portuum.

Robertus Vicecomes Cranborn, Principalis Secretarius.

Anthonius Vicecomes Mountagu.

Richardus Epus. London.

Tobias Epus. Dunelme.

Antonius Epus. Cicestren.

Edwardus Ds. Zouch, Præsidens Consilii infra Principalitatem et Marchias Walliæ.

Henricus Ds. Herbert.

Willielmus Ds. Howard de Essingham.

Greius Ds. Chandois.

Thomas Ds. Burghleigh.

Robertus Ds. Sydney.

Willielmus Ds. Knollys, Thesaurarius Hospitii.

Edwardus Ds. Wotton, Contrarotulator Hospitii.

Johannes Ds. Petre.

Thomas Ds. Gerard.

Edwardus Ds. Dennye.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Literas Regias Commissarias Thomæ Smith, Militi, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ (fn. *) , Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario suo Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Thomæ Comiti Dorsett, Thesaurario suo Angliæ, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Suffolke, Camerario Hospitii sui, Henrico Comiti Northumbriæ, Gilberto Comiti Salop, Edwardo Comiti Wigorn. Magistro Equorum suorum, nec non Charissimo Consanguineo suo Rogero Comiti Rotel. ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Georgio Comiti Cumbriæ, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South'ton, Willielmo Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Carolo Comiti Devon, Magistro Ordinationum suarum, Henrico Comiti Northampton, Gardiano Quinque Portuum suorum, Roberto Vicecomiti Cranborn, Principali Secretario suo, ac Reverendis in Christo Patribus Ricardo Episcopo London. Tobiæ Episcopo Dunelme. Thomæ Episcopo Winton. Antonio Episcopo Cicestren. ac etiam Prædilecto et Fideli Consiliario suo Edwardo Domino Zouche, Præsidenti Consilii sui infra Principalicatem et Marchias Walliæ, Prædilectis et Fidelibus this Roberto Domino Willoughby de Ercsby, Johanni Domino Lumley, Henrico Domino Herbert, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Consilii sui in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Essingham, Grcio Domino Chandois, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Domino Burghley, ac etiam Prædilecto et Fideli suo Roberto Domino Sydney, nec non Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii sui, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii sui, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinavimus: a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum suerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem septimum diem Februarii prorogatum suerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurinum considentes, de Avisamento et Consensu Concilili Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nosuos; dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Jovis, ad præsens Parliamentum Nostrum, Nomine Nostro, ad et in tertium diem Octobris proxime jam futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, sirmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis saciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras sieri secimus Patentes. Teste Meipso apud Westm. septimo die Februarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Secundo, et Scotiæ Tricesimo octavo.

"Peripsum Regem,

"Coppin."

Lord Denny introduced.

The Lord Dennye was this Day brought into the House, by the Lord Zouch and the Lord Sydney, who presented him to the Lord Chancellor; and thereupon he delivered his Writ of Summons to the Parliament, which was publickly read by the Clerk of the Parliament; and then the said Lords brought and set him in his Place, as the last Baron. The Tenor of whose Writ of Summons followeth, in these Words: videlicet,

His Writ of Summons.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Prædilecto et Fideli suo Edwardo Denney de Waltham, Chr. Salutem.

"Cum nuper, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, quoddam Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. 19 die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, teneri ordinavimus; et ibidem, cum Prælatis, Magnatibus, et Proceribus dicti Regni Nostri, Colloquium habere et Tractatum; et tunc tentum et continuatum usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; a quo die idem Parliamentum Nostrum ad et in septimum diem Februarii jam proxime futurum prorogatum suerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum; vobis, sub Fide et Ligeantia quibus Nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus, quod, consideratis dictorum Negotiorum Arduitate et Periculis imminentibus, cessante Excusatione quacunque, dicto septimo die Februarii proxime suturo, ad Parliamentum Nostrum prædictum, personaliter intersitis, Nobiscum, ac cum Prælatis, Magnatibus, et Proceribus prædictis, super dictis Negotiis tractaturi, vestrumque Consilium impensuri. Et hoc, sicut Nos et Honorem Nostrum, ac Salvationem et Defensionem Regni et Ecclesiæ prædictæ, Expeditionemque dictorum Negotiorum diligitis, nullatenus omittatis. Teste Meipso apud Westm. vicesimo septimo die Octobris, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Secundo, et Scotiæ Tricesimo octavo."

Memorandum, That the said Lord Denney was brought into the House, placed as aforesaid, and the said Writ of Summons read, before the Reading of the Commission for Prorogation of the Parliament.

Memorandum, likewise, That the Lord Viscount Mountagu, the Lord Petre, and the Lord Gerard, were present at this Prorogation; though they were none of the Commissioners.

Footnotes

* Bis in Origin.