House of Lords Journal Volume 2
30 October 1605

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 30 October 1605', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 351. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28340 Date accessed: 26 November 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Tertio Jacobi Regis.

Parliament meets.

MEMORANDUM, quod hodierno die, tertio die Octobris, Anno Regni Regis Nostri Jacobi, videlicet, Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Tertio, et Scotiæ Tricesimo nono, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Ricardus Archiepus. Cant.

Thomas Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.

Carolus Comes Notingham, Magnus Admirallus Angliæ.

Thomas Comes Suffolk, Camerarius Hospitii.

Henricus Comes Northumbriæ.

Edwardus Comes Wigorn.

Henricus Comes North'ton.

Robertus Comes Salisbury, Principalis Secretarius.

Thomas Comes Exoniæ.

Richardus Epus. London.

Willielmus Ds. Mountegle.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Literas Regias Commissarias Thomæ Smith, Militi, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario suo Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario suo Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario suo Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Thomæ Comiti Dorsett, Thesaurario suo Angliæ, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo suo Angliæ, Thomæ Comiti Suffolk, Camerario Hospitii sui, Henrico Comiti Northumbriæ, Gilberto Comiti Salopp, Edwardo Comiti Wigorn. Magistro Equorum suorum, nec non Charissimo Consanguineo suo Rogcro Comiti Rotel. ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Georgio Comiti Cumbriæ, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South'ton, Willielmo Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Carolo Comiti Devon. Magistro Ordinationum suarum, Henrico Comiti North'ton, Gardiano Quinque Portuum suorum, Roberto Comiti Salisburie, Principali Secretario suo, Thomæ Comiti Exoniæ, ac Charissimo Consanguineo Roberto Vicecomiti Lisle, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Ricardo Episcopo London. Tobiæ Episcopo Dunelm. Thomæ Episcopo Winton, nec non Prædilecto et Fideli Consiliario suo Edwardo Domino Zouch, Præsidenti Concilii sui infra Principalitem et Marchias Walliæ, ac Prædilectis et Fidelibus suis Roberto Domino Willughby de Eresbie, Johanni Domino Lumley, Henrico Domino Herbert, Willielmo Domino Mountegle, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Concilii sui in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Effingham, Greio Domino Chandois, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Consiliariis suis Willielmo Domino Knollys, Thesaurario Hospitii sui, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii sui, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in septimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem tertium diem Octobris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Jovis, ad præsens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in quintum diem Novembris proxime jam futurum, usque prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. tertio die Octobris, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Tertio, et Scotiæ Tricesimo nono.