House of Lords Journal Volume 2
10 February 1608

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 10 February 1608', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 541. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28524 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Quinto Jacobi Regis.

MEMORANDUM, quod hodierno die, 10 die Februarii, Anno Regni Regis Jacobi, videlicet, Angliæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Quinto, et Scotiæ Quadragesimo primo, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Archiepus. Cant.
Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.
Comes Dorsett, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Epus. London.
Ds. Zouche.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Litteras Regias Commissarias Thomæ Smith, Militi, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario Nostro Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Thomæ Comiti Dorsett, Thesaurario Nostro Angliæ, Carolo Comiti Notingham, Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Suffolk, Camerario Hospitii Nostri, Gilberto Comiti Salopp, Edwardo Comiti Wigorn. Magistro * Equorum Nostrorum, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Rogero Comiti Rotel. Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South'ton, Willielmo Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Henrico Comiti North'ton, Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Roberto Comiti Salisburie, Secretario Nostro Principali, Thomæ Comiti Exon. ac etiam Charissimo Consanguineo Nostro Roberto Vicecomiti Lisle, nec non Reverendis in Christo Patribus Thomæ Episcopo London. Thomæ Episcopo Winton. ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouch, ac Prædilectis et Fidelibus Nostris Roberto Domino Willughby de Eresbie, Johanni Domino Lumley, Henrico Domino Herbert, Willielmo Domino Mountegle, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Concilii Nostri in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Effingham, Greio Domino Chandos, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii Nostri, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii Nostri, Salutem.

"Cum nuper, (fn. †) pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ ac Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinavimus; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in septimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in tertium diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum suerat usque ad et in vicesimum septimum diem Maii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum octavum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in quartum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum sextum diem Novembris prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem decimum diem Februarii prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum considentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros; dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, ad præsens Parliamentum Nostrum, hoc instante die Mercurii, Nomine Nostro, ad et in vicesimum septimum diem Octobris jam proxime futurum, ad prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo, etc. Teste Meipso, apud Westm. decimo die Februarii, Anno Regni Nostri Angliæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Quinto, et Scotiæ Quadragesimo primo.

"COPPIN".

Footnotes

Deest in Originali.