House of Lords Journal Volume 2
27 October 1608

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 2: 27 October 1608', Journal of the House of Lords: volume 2: 1578-1614 (1767-1830), pp. 542-543. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=28525 Date accessed: 25 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Sexto Jacobi Regis.

MEMORANDUM, quod hodierno die, 27 die Octobris, Anno Regni Regis Nostri Jacobi, videlicet, Angliæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Sexto, et Scotiæ Quadragesimo secundo, in quem diem prorogatum fuerat hoc præsens Parliamentum, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Archiepus. Cantuar.
Ds. Ellesmere, Cancellarius Angliæ.
Comes Salisburiæ, Magnus Thesaurarius Angliæ.
Comes North'ton, Custos Privati (fn. †) Sigilli, etc.
Comes Suffolk, Camerarius Hospitii.
Comes Wigorn.
Epus. London.
Ds. Zouche.
Ds. Russell.

King's Commission delivered to be read.

QUI cum convenissent, Dominus Cancellarius Angliæ Literas Regias Commissarias Thomæ Smith, Militi, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Franciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Ricardo Cantuar. Archiepiscopo, totius Angliæ Primati et Metropolitano, ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Thomæ Domino Ellesmere, Cancellario Nostro Angliæ, ac etiam Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Roberto Comiti Sarisburie, Thesaurario Nostro Angliæ, Henrico Comiti North'ton, Custodi Privati Sigilli Nostri, ac Gardiano Quinque Portuum Nostrorum, Carolo Comiti Nottingham, Magno Admirallo Nostro Angliæ, Thomæ Comiti Suff. Camerario Hospitii Nostri, Gilberto Comiti Salop, Edwardo Comiti Wigorn. Magistro * Equorum Nostrorum, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Rogero Comiti Rotel. Roberto Comiti Sussex, Henrico Comiti South't. Willielmo Comiti Pembrooke, Edwardo Comiti Herts. Charissimoque Consanguineo et Consiliario Nostro Thomæ Comiti Exon, ac etiam Charissimo Consanguineo Nostro Roberto Vicecomiti Lisle, nec non Reverendis in Christo Patribus Thomæ Episcopo London. Thomæ Episcopo Winton. ac Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Edwardo Domino Zouche, ac etiam Prædilectis et Fidelibus Nostris Roberto Domino Willoughby de Eresbie, Johanni Domino Lumley, Henrico Domino Herbert, Willielmo Domino Mountegle, Edmundo Domino Sheffeild, Præsidenti Concilii Nostri in Partibus Borealibus, Willielmo Domino Howard de Effingham, Greio Domino Chandois, nec non Prædilectis et Fidelibus Consiliariis Nostris Willielmo Domino Knollis, Thesaurario Hospitii Nostri, et Edwardo Domino Wotton, Contrarotulatori Hospitii Nostri Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, inchoari et teneri ordinaverimus; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in septimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vertium diem Octobris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in vicesimum septimum diem Maii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum octavum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque ad et in quartum diem Julii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum sextum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in decimum diem Februarii tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in vicesimum septimum diem Octobris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros; dantes vobis, et aliquibus tribus vel pluribus vestrum, tenore præsentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, ad præsens Parliamentum Nostrum, hoc instante die Jovis, Nomine Nostro, ad et in nonum diem Februarii jam proxime futurum, ad prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum: Et ideo vobis mandamus, quod circa præmissa diligenter intendatis, ac ea in forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in præmissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri secimus Patentes. Teste Meipso, apud Westm. vicesimo septimo die Octobris, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Sexto, et Scotiæ Quadragesimo secundo.

"Coppin."

Hodie introductum fuit Breve Jervasil Domini Clifton, de Laighton Brumswold.

Lord Clifton's Writ of Summons.

"Jacobus, Dei Gratia, Angliæ, Scotiæ, Fraunciæ, et Hiberniæ Rex, Fidei Defensor, etc. Prædilecto et Fideli suo Jervasio Clifton, de Laighton Brumswold, Chr. Salutem.

"Cum nuper, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ Anglicanæ concernentibus, præsens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. decimo nono die Martii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Primo, et Scotiæ Tricesimo septimo, teneri ordinavimus; ac ibidem, cum Prælatis, Magnatibus, et Proceribus dicti Regni Nostri, Colloquium habere et Tractatum; quod quidem Parliamentum Nostrum, dicto decimo nono die Martii, adtunc et ibidem tentum, ac deinde ibidem usque ad et in septimum diem Julii tunc proxime sequentem continuatum; ac abinde, per diversas Prorogationes, usque ad et in vicesimum septimum diem Octobris proxime futurum prorogatum suit; et tunc et ibidem, cum Prælatis, Magnatibus, et Proceribus dicti Regni Nostri, supra dictis arduis et urgentibus, Nos, Statum et Desensionem Regni Nostri Angliæ et Ecclesiæ prædictæ, ulterius Colloquium habere et Tractatum, determinavimus. Vobis, sub Fide et Ligeantia quibus Nobis tenemini, sirmiter injungendo mandamus, quod, consideratis dictorum Negotiorum Arduitate, et Periculis imminentibus, cessante * Excusatione quacunque, ad proximam Sessionem dicti Parliamenti Nostri, dicto vicesimo septimo die Octobris, apud Westm. prædictam, per diversas Prorogationes, ut præfertur, tenendum ordinatum, personaliter intersitis, Nobiscum, ac cum Prælatis, Magnatibus, et Proceribus prædictis, supra dictis Negotiis tractaturi, vestrumque Consilium impensuri. Et hoc, sicut Nos et Honorem Nostrum, ac Salvationem et Defensionem Regni et Ecclesiæ prædictorum, Expeditionemque dictorum Negotiorum diligitis, nullatenus omittatis. Teste Meipso, apud Westm. 9 die Julii, Anno Regni Nostri Angliæ, Franciæ, et Hiberniæ Sexto, et Scotiæ Quadragesimo secundo.

"Bruce, Ra."

Footnotes

Origin. Concilii.