House of Lords Journal Volume 18
19 May 1709

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 18: 19 May 1709', Journal of the House of Lords: volume 18: 1705-1709 (1767-1830), pp. 726-727. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=29764 Date accessed: 18 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 8° Annæ Reginæ.

DIE Jovis, 19 Maii.

Domini tam Spirituales quam Temporales præsentes fuerunt:

Epus. Winton.
Epus. Eliens.
Epus. Asaphen.
Ds. Cancellarius.
Comes Godolphin, Thesaurarius.
Dux Hamilton.
March. Annandale.
Comes Derby.
Comes Bridgewater.
Comes Sunderland.
Comes Scarsdale.
Comes Essex.
Ds. Delawarr.
Ds. Rockingham.
Ds. Halifax.

PRAYERS.

The Lord Chancellor acquainted the House, "That Her Majesty had sent a Commission for the further proroguing of the Parliament."

Then the Lords Commissioners, in their Robes, being seated on a Form, placed between the Throne and the Woolsack; the Lord Chancellor in the Middle; the Lord High Treasurer on his Right Hand; and the Earl of Sunderland on his Left; commanded the Deputy Gentleman Usher of the Black Rod to let the Commons know, "That the Lords Commissioners desire them to come, and hear the said Commission read."

Who being come, with their Speaker; the Commission was read, by the Clerk, as follows; (videlicet,)

Commission for proroguing the Parliament.

ANNA R.

Anna, Dei Gratia, Magnæ Britanniæ, Franciæ, et Hib'niæ Regina, Fidei Defensor, &c. Reverendissimo in Christo Patri et Fideli Consiliario Nostro Thomæ eadem Gratia Cantuar. Archiepiscopo totius Angl. Primati et Metropolitano, Prædilecto et Fideli Consiliario Nostro Will'o Domino Cowper Cancellario Nostro Magnæ Britanniæ, Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Sidney Comiti Godolphin Magno Thesaurario Nostro Magnæ Britanniæ, Joh'i Duci Newcastle Custodi Privati Sigilli Nostri, Will'o Duci Devon. Senescallo Hospitii Nostri, Carolo Duci Somerset Magistro Equorum Nostrorum, Joh'i Duci Marlborough, Thomæ Comiti Pembroke et Montgomery Magno Admirallo Nostro Magnæ Britanniæ et Carolo Comiti Sunderland Uni Primariorum Secretariorum Nostrorum, Salutem. Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Magnæ Britanniæ et Eccle siæ concernentibus, præsens hoc Parliamentum Nostrum apud Civitatem Nostram Westm. Octavo Die Julii ult. præterit. inchoari et teneri ordinavimus; a quo Die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in Nonum Diem Septembris tunc prox. sequen. prorogatum fuerat; et abinde, per separales Prorogationes et Adjournamenta, ad et in instantem Diem Jovis, Decimum Nonum Diem Maii, prorogatum et adjournatum fuerat, apud Civitatem Nostram Westm. prædictam, ibidem tunc tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum alterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectionibus vestris plarimum confidentes, de Avisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros; dantes vobis, et aliquibus Tribus vel pluribus vestrum, Tenore Præsentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante Die Jovis, ad præsens Parliamentum Nostrum, Nomine Nostro, usque ad et in Diem Jovis, Vicesimum Tertium Diem Junii jam prox. sequen. apud prædictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum; et ideo vobis mandamus, quod circa Præmissa diligenter intendatis, ac ea in Forma prædicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, Burgensibus, et Commissionariis pro Comitatibus et Burgis, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, Tenore Præsentium, firmiter in Mandatis, quod vobis in Præmissis faciendis, agendis, et exercendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. Cumque, per Literas Nostras Patentes, geren. Dat. apud Westm. Decimo Quinto Die Novembris ult. præterit. dedimus et concessimus dictis Archiepiscopo Cantuar. Cancellario Nostro Magnæ Britanniæ, Magno Thesaurario Magnæ Britanniæ, Custodi Privati Sigili Nostri, Senescallo Hospitii Nostri, Magistro Equorum Nostrorum, Duci Marlborough, Comiti Pembroke et Montgomery tunc Præsidenti Concilii Nostri, et Comiti Sunderland, vel aliquibus Tribus eorum, plenam Potestatem ad Parliamentum Nostrum, Nomine Nostro, inchoand. et tenend. et ad exponend. et declarand. et exponi et declarari faciend. Causas Sumonltionis Parliamenti præd. et in omnibus et singulis in eo emergen. procedend.; et ad faciend. omnia et singula quæ pro Nobis, et per Nos, pro bono Regimine et Gubernatione præd. Regni Nostri Magnæ Britanniæ, ac aliorum Dominiorum Nostrorum eidem Regno Nostro pertinen. ibidem fuerint faciend.; necnon ad Parliamentum illud, si necesse fuerit, continuand. adjournand. et prorogand.: Ulterius igitur, per has præsentes Nostras Literas Patentes, declaramus, quod dictæ Literæ Patentes Nostræ prærecitat. et separales Clausul. Mater. et Res quæcunque in eis content. sunt et erunt in tam plenis Vigore et Potestat. quam si hæ Literæ Nostræ Patentes non fuissent habit. vel fact. his Literis Nostris Patent. vel aliqu. in eis content. non obstantibus: Ulteriusque ordinamus et constituimus, quod dicti Archiepiscopus Cantuar. Cancellarius Noster Magnæ Britanniæ, Magnus Thesaurarius Magnæ Britanniæ, Custos Privati Sigilli Nostri, Senescallus Hospitii Nostri, Magister Equorum Nostrorum, Dux Marlborough, Comes Pembroke et Montgomery, et Comes Sunderland, vel aliqui Tres eorum, exequentur separales Potestates et Auctoritates in dictis recitat. Literis Patentibus mentionat. et express. quæ adhuc restand. performand. et perimplend. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes.

Teste Meipsa, apud Westm. Decimo Nono Die Maii, Anno Regni Nostri Octavo.

Per Ipsam Reginam, propria Manu Signat.

"Wrighte."

Then the Lord Chancellor said,

Parliament prorogued.

"My Lords, and Gentlemen,

"By Virtue of Her Majesty's Commission for opening this present Parliament, and that now read, we do, in Her Majesty's Name, prorogue this Parliament to Thursday the Three and Twentieth Day of June next: And this Parliament is prorogued accordingly to Thursday the Three and Twentieth Day of June next."