House of Lords Journal Volume 19
12 January 1714

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 19: 12 January 1714', Journal of the House of Lords: volume 19: 1709-1714 (1767-1830), pp. 619. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30174 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 12 Annæ Reginæ.

DIE Martis, 12 Januarii.

Domini præsentes fuerunt:

Ds. Harcourt, Cancellarius.
Comes Oxon. & Mortimer, Thesaurarius.
Comes Poulet, Senescallus.
Comes Northampton.
Comes Clarendon.
Comes Rochester.
Comes Plymouth.
Comes Selkirk.
Viscount Say & Seale.
Ds. Delawar.
Ds. North & Grey.
Ds. Howard Escr.
Ds. Boyle.
Ds. Hay.
Ds. Montjoie.

The Lord Chancellor acquainted the House, "That Her Majesty had sent a Writ under the Great Seal, for the further proroguing the Parliament."

Which was read, as follows:

Writ for proroguing the Parliament.

"ANNA R.

"Anna, Dei Gratia, Magnæ Britanniæ, Franciæ, et Hib'niæ Regina, Fidei Defensor, &c. Prædilectis et Fidelibus Nostris Prælatis, Magnatibus, et Proceribus Regni Nostri Magnæ Britanniæ, ac Dilectis et Fidelibus Nostris Militibus, Civibus, Burgensibus, et Commissionariis pro Comitat. et Burgis dicti Regni Nostri, ad Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. Duodecimo Die hujus instantis Januarii tenendum, convocatis et electis, et vestrum cuilibet, Salutem. Cum Nos, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Magnæ Britanniæ ac Ecclefiæ concernentibus, dictum Parliamentum Nostrum Duodecimo Die Novembris ult. præterit. apud Civitat. præd. teneri ordinaverimus; ac vobis, per separalia Brevia Nostra, apud Civitatem et Diem præd. interesse mandaverimus, ad tractand. consentiend. et concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro tunc et ibidem proponerentur et tractarentur: Cumque Nos, per Breve Nostrum, certis de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus dictum Parliamentum Nostrum ab eodem Duodecimo Die Novembris usque ad et in Decimum Diem Decembris ult. præterit. et abinde, per al. Breve, usque ad et in Duodecimum Diem hujus instantis Januarii, duximus prorogandum, ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dict. Dies, apud præd. Civitatem comparere teneamini seu arctemini; volentes vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; et, per idem Breve, vobis, et cuilibet vestrum, ad dictum Duodecimum Diem Januarii, apud Civitatem præd. comparere et interesse nuperrime mandavimus, ad tractand. faciend. agend. et concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro contigerint ordinari: Quibusdam tamen certis urgentibus de Causis et Considerationibus Nos ad hoc specialiter moventibus, dictum Parliatum Nostrum a Duodecimo Die hujus instantis Januarii, usque Diem Martis, Decimum Sextum Diem Februarii jam prox. futur. ulterius duximus prorogandum; ita quod nec vos, nec aliquis vestrum, ad dictum Duodecimum Diem Januarii, apud Civitatem præd. comparere teneamini seu arctemini: Volumus etiam vos, et quemlibet vestrum, inde erga Nos penitus exonerari; mandantes, et, Tenore Præsentium, sirmiter injungendo præcipientes, vobis, et cuilibet vestrum, ac omnibus aliis quibus in hac Parte interfit, quod ad dictum Decimum Sextum Diem Februarii, apud præd. Civitatem Westm. personaliter compareatis et intersitis, et quilibet vestrum compareat et intersit, ad tractand. saciend. agend. et concludend. super iis quæ in dicto Parliamento Nostro, de communi Concilio dicti Regni Nostri (favente Deo) contigerint ordinari.

"Teste Meipsa, apud Westm. Secundo Die Januarii, Anno Regni Nostri Duodecimo.

"Breve de ulteriore Prorogatione Parliamenti.

"Wrighte."