Die Lune, 12° die Parliamenti.
Loading, &c. Shi s in Creeks and Havens.
BILLA concernens Onerationem et Exonerationem
Merchandisarum non solum in portus sed etiam in
cryks faciendam, lecta tertia vice, cui Domini assensum
prebuerunt, et decreverunt eam in Domum Inferiorem
portandam, Regis Attornato et Clerico Parliamenti
Nuntiis.
Popular Actions.
Item Billa de Actionibus et Informationibus Popularibus, lecta secunda vice, missa fuit, ex mandato Dominorum,
in Domum Inferiorem reformanda, quia Domini neque
justum neque equum judicarunt Regiam Actionem extinguendam uno anno tantum, sed decreverunt Regie
Majestati in prosequenda sua Actione quadriennium concedendum, ceteris vero prout in Billa continebatur.
Justices of Assize.
Item Bille de Justiciariis de ly Assise et Com. libere
Delever. of Goales, lecta secunda vice, ad Domum Inferiorem reformanda remittebatur, quia Domini censuerunt inscribendum in illa Billa non solum qui in talibus locis habitabant, sed qui etiam in eisdem locis nati
fuerunt.
Privy Seals.
Item Billa de Adnullacione Literarum, sive Brevium
Privati Sigilli, lecta secunda vice, super qua Domini deliberandum fore duxerunt.
Queen's Bill.
Item Billa concernens Reginam, lecta est tertia vice,
cui Domini assenserunt, et decreverunt mittendam in
Domum Inferiorem.
False Entries.
Item Billa pro inscriptione (in libris Custumariorum)
Merchandisarum alieno nomine, lecta est tertia vice, cui
Domini assenserunt.
Game.
Item Billa de Forests et Feris extra Parcas et Forestas
interficiendis, lecta est jam secunda vice.