Decimo quinto die Parliamenti.
Lord Chancellor acquaints the House with the secret Causes of holding this Parliament.
HODIE Dominus Cancellarius, ex Mandato Regio,
ostendebat Dominis hic presentibus causas secretiores hujus Parliamenti Summonitionis; primam concernentem Regem Scotie et multimodas injurias subditis
Regni Anglie illatas; et bellum inter Regem Castelli et
Ducem Gyldrie ejus Affinitatem; et tertiam concernentem Dominum Summum Pontificem, et diffentionem inter
ipsum et Lodovicum Francorum Regem; lectumque fuit
per Magistrum Rotulorum Breve Apostolicum, in vulgari
translatum, continens contumelias, dampna, et injurias,
sancte Sedi Apostolice et Romano Pontifici per Lodovicum Gallorum Regem illatas.
House of Commons acquainted with them also.
Item quod dictus Dominus Cancellarius, cum Domino
Thesaurario et aliis Dominis, in Domum Communem
descendebat cum premissis, ostensurus, &c.
Mummers.
Item hodie Billa concernens Mummers lecta est, et
liberata est ipsis de Domo Communi.
Popular Actions.
Item adducte sunt a Domo Comuni Bille abhinc
misse, viz. Billa concernens Penalities in Actionibus popularibus, per ipsos assentita imperpetuum.
Fletchers and Bowers.
Item recepta est Billa a Domo Communi concernens
le Fletchers et Bowers, et lecta est jam primo.
Custom.
Item recepta est Billa a Domo Communi, quod quisquis habeat absque Custuma res et utensilia pro usu suo
proprio empta, a partibus transmarinis adducta seu invecta.
Sheriffs and Escheators.
Item adducta est Billa concernens Vice-comites et
Escaetores.
Adjourn.
Item Dominus Cancellarius continuavit presens Parliamentum usque in Diem Jovis prox. futur. hora
consueta.
Clyfford.
Hodie recepta est Billa Caroli Clyfforde, data per manus
Willielmi Knyvett, ex Mandato Domini Cancellarii.