House of Lords Journal Volume 1
Quadragesimo primo die parliamenti

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Quadragesimo primo die parliamenti', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 16. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30689 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Quadragesimo primo die Parliamenti.

Church of Skyrby.

MEMORANDUM, quod hodie Henricus Comes Wiltes, non rogatus, neque interpellatus, libere, sponte, pure, et voluntarie, concessit Johanni Tayler, Clerico Parliamenti, prox. Vacationem Ecclesie de Skyrby, in Comitatu Lincoln. Testibus Domino Latymer, Christophoro Rochest. Hostiario Camere Parliamenti, Ricardo Colynburne, et Thoma Brome.

Lord Audeley.

Hodie provisiones Johannis Huse, Militis, et Radulsi Egerton, Armigeri, Bille Restitutionis Domini Audeley annexe, dempte sunt, et adnullate, ex assensu partium.

Crossbowes.

Item Billa de Crossebowes non utendis lecta est tertia vice, et assentita.

Martin.

Recepta est quedam Petitio Elizabethe Martyn, per Regem signata, Bille Heredibus Edmundi addenda, et affilanda, et lecta.

Perjury.

Billa concernens punitionem Perjurii lecta jam tertio, et assentita.

Et dicte due Bille, assentite, misse sunt in Domum Communem, per Solicitatorem Domini Regis.

Tutchet of Audeley.

Item Billa Restitutionis Johannis Tutchett de Audeley, lecta jam tertio.

Courteney.

Item recepte sunt due provisiones Bille Restitutionis Henrici Courteney addende, una pro Willelmo Knyvett, Milite, altera pro Hugone Conwey, Milite.

Courteuey.

Item Billa Restitutionis Henri Courteney et Domine Katerine, Matris ejus, lecta est tertio, cum dictis duabus provisionibus.

Dudley.

Billa Restitutionis Edmundi Dudeley lecta est tertio, cum supradicta Petitione Elizabethe Marten, et provisione Episcopi London.

Lord Audeley.

Billa Restitutionis Domini Audeley missa est in Domum Communem, per Clericum Parliamenti.

Hert.

Item recepta est Billa Thome Hert, et lecta.

Marquis of Dorset.

Item recepta est Billa in papiro concernens Filios et Filias Thome nuper Marchionis Dors. Patris predicti nunc Marchionis.