House of Lords Journal Volume 1
Quadragesimo tertio die parliamenti

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Quadragesimo tertio die parliamenti', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 16-17. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30690 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Quadragesimo tertio die Parliamenti.

Courtney.

HODIE lecte sunt Provisiones ad Billam Henrici Cowrteney.

Lord Howard.

Item recepta est Billa concernens Thomam Dominum Howarde, et lecta est jam primo cum quadam alia Billa eidem annexa, et iterum lecta.

Owen.

Item quedam provisio pro David Owen, Milite, Bille predicte addenda.

Compton.

Item Billa Magistri Compton, lecta est tertio.

Hert.

Billa Thome Hert missa in Domum Communem, per Solicitatorem Regis.

Dudley.

Billa Restitutionis Dudeley lecta est.

Marquiss of Dorset.

Billa concernens Marchionem Dors. lecta est, et assentita, et missa in Domum Communem per Solicitatorem Regis.

Lord Howard.

Billa Domini Howard lecta est tertio, et assentita, et missa in Domum Communem per Solicitatorem Domini Regis.

Suthwell.

Item Billa Roberti Suthwell lecta est tertio, et assentita, et missa in Domum Communem per Solicitatorem Regis.

Conwey, Courtney.

Item provisiones Hugonis Conwey et Willelmi Conwey, Militum, ad Billam Restitutionis Courteney facte, lecte sunt jam primo, et alia Billa concernens certas Consederationes in eadem expressas, pro prefatis Willelmo et Hugone, recepte et lecte sunt.

Surveyor and Comptroller of the Customs.

Item recepta est Billa de Annullando Literas Patentes alicui de Officiis Supervisoris Custumarum aut Contrarotulatorum ad terminum vite vel annorum factis, lecta est primo.

Tonnage and Poundage.

Item Billa Subsidii concernens Tunnage et Poundage, lecta est jam quarto, et assentita.

Marquis of Dorset.

Item lecta est Billa concernens filios et filias Thome nuper Marchionis Dors. patris predicti nunc Marchionis Dors. primo.

D. of Buckingham.

Item Rejoynder Ducis Buks lecta est.

Dudeley.

Item Billa Heredum Dudeley, cum certis provisionibus, ac cum quadam Petitione Elizabethe Martyn, lecte sunt.