House of Lords Journal Volume 1
Quadragesimo quinto die parliamenti

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Quadragesimo quinto die parliamenti', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 17. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30691 Date accessed: 31 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Quadragesimo quinto die Parliamenti

Merchants of Hanse Towns.

HODIE recepta provisio pro Mercatoribus Hanse Teuthonice.

Courtney.

Memorandum, quod Expeditio Bille Restitutionis Henrici Courteney et Domine Katerine Matris ejus, respectuatur, quousque ipsi cum Consilio suo alloquuti fuerunt Domin. Reg. super certis Articulis in eadem Restitutione contentis.

Item hodie adducte sunt a Domo Communi.

Lord Audeley.

Billa Restitutionis Domini Audeley, cum tribus schedulis annexis et duabus provisionibus, hic unanime lectis.

Earl of Surrey and Lord Howard.

Billa concernens Comitem Surrey et Dominum Howard, cum tribus provisionibus annexis.

Two Fifteenths and Tenths.

Billa concessionis duarum quindecimarum et decimarum.

Crossebowes.

Billa de Crossebowes.

Compton.

Billa Willelmi Compton.

D. of Bucks, Lucas.

Item quoad Billam Ducis Bucks versus Lucam appunctuantur Archiepiscopus Cant. Episcopus London, Wynton. Dunolmen, Comites Surrey et Salop, Dominus Herberd, et Dominus Sancti Johannis, Johannes Fyneux, Militem, aut tres eorum, ad examinand. et terminand. citra terminum Pasche prox. futur. et inveniet sufficientem securitatem ad respondendum eidem Duci.

Marquis of Dorset.

Item adducta est Billa de possedando Marchionem Dors.

Hert.

Billa Restitutionis Thome Hert.

Dudley, Marten.

Billa Edmundi Dudeley, cum Actu Elizabethe Marten.

Hatters and Cappers.

Billa concernens Hatters and Cappers, lecta est.

Merchants of the Hanse Towns.

Et dictum et decretum est, per Dominum Cancellarium, et Episcopum Wynton, quoad provisiones pro Mercatoribus de Hanse, quod provisio pro. ipsis per Regem signata sufficiet eis, absque Assensu Dominorum aut Domus Communis.

Earl of Derby, Dudeley.

Item recepta est quedam provisio pro Comite Derby, ad Restitutionem Heredum Dudeley.

Merchant Taylors.

Item recepta est provisio pro ly Marchaunts Taylers, signata Regia manu.