House of Lords Journal Volume 1
5 February 1515

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 5 February 1515', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 18-19. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30695 Date accessed: 21 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Parliament opened.

In Parliamento celebrato apud Westmonasterium quinto die Februarii, Anno Sexto Regni Illustrissimi Domini Regis Henrici Octavi.

Lord Chancellor's speech.

REVERENDISSIMUS in Christo Pater et Dominus, Dominus Willielmus Warram, Cant. Archiepiscopus, totius Anglie Primas, et ejusdem Cancellarius Magnus, elegantem quandam et luculentam habuit ac dixit Orationem, cujus thema erat,

"Nunc, Reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram."

"Deinde manifestavit, quanta cura, studio, et charitate, Antiqui Rempublicam complectebantur, quorum maxima gloria et solatium fuerat quum Rempublicam florere cognoscerent. Sed nostra Respublica languet, nam Moderni solum privata commoda curant. Pro Republica itaque pristine sanitati restituenda accommodatissimi Medici sunt; Rex Sapiens, qui est stabilimentum Populi, et Multitudo Sapientum, qui sunt sanitas Orbis terrarum.

"Deinde declaravit quod virga directionis Regni est illud quod omnes Reges potissimum intelligere debeant, unde ostendit triplicem esse directionem.

"Prima, qua Reges sese recte erga Deum dirigerent, scilicet amando Deum, timendo Deum, et serviendo Deo.

Secunda, qua quilibet Rex debet se recte dirigere erga seipsum, (scilicet) cognoscendo, judicando, et reformando se.

"Tertia, qua unusquisque Regum sese erga Subditos suos diriget, scilicet justitiam indifferenter ministrando, equam audentiam Subditis prebendo, et labores subeundo pro Subditorum querelis audiendis.

"Deinde subjunxit que qualitates bonis Consiliariis requiruntur, (scilicet) quod prebeant Consilia Deisica, Regi honorisica, Subditis et Reipublice utilia; quod sint veraces, et non Adulatores; quod sint firmi, et non vacillantes in Consiliis dandis, et quod non sint avari neque ambitiosi.

"In secunda parte thematis, que est Erudimini, qui judicatis terram, que concernit Judices, et alios Officiarios Justitie administracionem exequentes, dixit, quod oportet eos juste judicare, postposito quorumcunque mortalium timore, nam per timorem executio Justitie sepenumero differtur et impeditur, cujus quidem timoris precipua causa est carentia amoris Justitie; hortatus est idcirco quod unusquisque Justitiam amore complecteretur, juxta consilium Solomonis, scilicet, Diligite Justitiam; ostenditque quod Justitia est diligenda ab omnibus, ob multiplices rationes. Tum, quia Antiqui prudentes dilexerunt Justitiam, tum propter necessitatem et utilitatem, Justitiam pro vita et bonis hominum tuto conservandis, tum etiam quia Deus diligit Justitiam, sicut scribitur, Justus Dominus, et Justitias dilexit, tum quia beatificantur a Deo diligentes Justitiam, uti in Evangelio scribitur, Beati qui esuriunt. et sitiunt Justitiam, et qui persecutionem patiuntur propter Justitiam.

"Finaliter, hortatus est, ut premissa diligenter observarentur, et que reformatione indigerent, in hoc presenti Parliamento reformarentur; que si facta fuerint, Deo maxime placebitur, honori Regis, tranquillitati Regni, et Reipublice utilitati, abunde consuletur. Quod Deus concedat, Amen."

Parliamentum tentum apud Westm. anno Regni Regis Henrici Octavi sexto; secundum Computationem Anglicane Ecclesie millesimo quingentesimo decimo quarto.

J. Tayler, Clerico Parliamentorum.

The King present. Lord Chancellor's speech. Vide the Preding Column.

MEMORANDUM, quod die Lune, quinto die Februarii, anno Regni Regis Henrici Octavi post Conquestum sexto, videlicet primo die Parliamenti, ipso Domino Rege in Camera Magna juxta Capellam et Oratoria sua infra Palatium suum Westm. Regali solio residente, presentibus tunc totius Regni Anglie, tum Spiritualibus quam Temporalibus Dominis, et etiam Communibus, ad Parliamentum tunc summonitis, et Regiis Mandatis convocatis, Reverendissimus in Christo Pater Dominus Willielmus Warham, Cantuar. Archiepiscopus, Cancellarius Anglie, causam Summonitionis Parliamenti predicti, ex ipsius Domini Regis Mandato, non minus eleganter et egregie, quam graviter, sapienter, et docte, et cum omnium presentium summa laude, pronuntiavit, declaravit, et publicavit, assumens pro suo themate seriem hanc verborum sequentem,

"Nunc, Reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram."

Commons directed to chuse a Speaker.

Post cujus quidem pronuntiationis et declarationis conclusionem, idem Dominus Cancellarius prefatis Communibus, nomine Regio, dedit in Mandatis, quod in Domo sua Communi et consueta in crastino convenirent, et unum Prolocutorem suum eligerent, ac sic electum eidem Domino Regi presentarent; et, ut justitia celerius, commodius, et diligentius (querelas et petitiones porrigere volentibus) exhiberi et ministrari posset, certos Receptores, Discussores, et Examinatores, five Triatores, earum Petitionum constituit et assignavit, in forma subsequenti.

Receivers, &c. of Petitions.

Recepueurs des Petitions de Angleterre, Irland, Gales, et Escoce.
L'Archevesque de Canterbury.
L' Archevesque de York.
Le Duc de Bukyngham.
Le Duc de Norff.

Recepueurs des Petitions de Gascoigne, Torney, et Tyrwy, et des autres terres et pais de par de la la Mere et des Isles.
Sir John Yong.
Sir John Veysy.
Sir Roger Lupton.
Sir John Tailer.

Etceux qui voilent de lyvrer leur Petitions les bailent en de daynez sept jours proxchenemant ensuyvant.

Et sont assignez Triours des Petitions D'Angleterre.
L'Archevesque de Canterbury.
L'Archevesque de York.
Le Duc de Norff.
Le Marques Dors.
L'Evesque de London.
L'Evesque de Wynton.
Le Count de Surr.
Le Count de Shrewesbury.
Le Count de Worcest.
Sir John Fyneux, Chevalier.
Humfrey Conyngesby.
Robert Brudenell.
L'Abbé de Westm.
L'Abbé de Bury St. Edmunde.

Tous ensamblez, ou cynque ou fixz des Prelates et Signeurs avanditz, appellans aux eux le Chanceller et Tresourer, et auxi les Sergeaunts du Roy, quant y besoignera, et tiendront leur place en la Chambre du Chambreleyn.

Et sont assignes Triours des Petitionz de Gascoigne, et des autrez terrez et pais de par de la Mer et des Isles.
L'Evesque de Duresme.
L'Evesque de Norwich.
L'Evesque de Landaven.
Le Count de Darby.
Le Seigneur de Saynt John Jhrlm.
Le Seigneur de Burgevenny.
Sir Robert Rede, Chevalier.
Sir William Hody, Chevalier.
L'Abbé de Redyng.
L'Abbé de Abendon.

Tous ensamblez, ou quatre des Prelatez et Segneurs avanditz, appellanz aux eux les Sergeants et l'Attorney et Sollicitor du Roy, quant y besoignera, et tiendront leur place en la Chambre de Tresourer.