House of Lords Journal Volume 1: Quarto die parliamenti

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'House of Lords Journal Volume 1: Quarto die parliamenti', in Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577, (London, 1767-1830) pp. 19-20. British History Online https://www.british-history.ac.uk/lords-jrnl/vol1/pp19-20 [accessed 25 April 2024]

Image
Image

In this section

Quarto Die Parliamenti.

Speaker of the House of Commons presented.

MEMORANDUM, quod die Jovis, octavo die Februarii, quarto die Parliamenti, prefati Communes, coram Domino Rege in pleno Parliamenti Consistorio comparentes, presentaverunt eidem Domino Regi Thomam Nevell, Prolocutorem suum, quem Dominus Rex, ut expertum et idoneum ad hujus Officii exercitium, benignc admisit; qui quidem Thomas, post excusationem sue insufficiencie coram Domino Rege humiliter propositam, pro eo quod sua ipsa excusatio a Sacra Regia Majestate approbata et admissa non fuit, ab eadem Majestate supplici prece petebat, quatenus omnia et singula per ipsum in Parliamento predicto nomine dicte Communitatis dicenda, proferenda, et declaranda, sub tali possit Protestatione dicere, proferre, et declarare, quod si ipse aliqua sibi per prefatos de Domo Inferiori socios suos injuncta aliter quam ex eorum assensu et unanimi consensu aut in addendo vel omittendo declaraverit, ea sic declarata per predictos socios suos sibi corrigere et emendare liceret, et quod sua Protestatio hujusmodi in Rotulo Parliamenti inactitaretur; cui per Reverendissimum Dominum Cancellarium, de Mandato dicti Domini Regis, fuerit responsum, quod idem Thomas Novell tali Protestatione frueretur et gauderet quali alii Prolocutores tempore nobilium Progenitorum suorum in Parliamentis uti et gaudere consueverunt.

Memorandum, quod die Jovis, octavo die Februarii, quarto die Parliamenti, prefuerunt Domini subscripti: videlicet,

Archiepus. Cant. Cancell. Anglie.
Epus. London.
Epus. Winton.
Epus. Lincoln.
Epus. Landaven.
Epus. Wigorn.
Epus. Norwic.
Epus. Coventr. et Lich.
Epus. Hereford.
Epus. Roffen.
Epus. Exon.
Epus. Bangoren.
Epus. Cicestr.
Epus. Assaven.
Epus. Sar.
Epus. Elien.
Epus. Meneven.
Epus. Bathon. et Wellen.
Abbas sancti Petri Westm.
Abbas sancti Edmundi de Bury.
Abbas sancti Albani.
Abbas Glaston.
Abbas Abendon.
Abbas Evesham.
Abbas Gloc.
Abbas de Ramsey.
Abbas sancte Marie Ebor.
Abbas de Reddyng.
Abbas de Bello.
Abbas de Wynchcombe.
Abbas de Hida, juxta Wynton.
Abbas sancti Benedicti de Hulmo.
Abbas de Berdney.
Abbas de Salop.
Abbas de Crouland.
Abbas Cirencestr.
Abbas de Waltham.
Abbas de Malmsbury.
Abbas de Thorney.
Abbas sancti Augusti.
Abbas de Selby.
Abbas de Burgo sancti Petri.
Abbas sancti Johannis Colcestr.
Abbas de Teukesbury.
Prior Coventrie.
Abbas de Tavestock.
Archiepus. Ebor.
Epus. Dunolm.
Epus. Carliol.
Dux Buk.
Dux Norff.
Dux Suff.
T. Marchio Dors.
Comes Arundell.
Comes Oxon.
Comes Northumbr.
Comes Surr.
Comes Salop.
Comes Essex.
Comes Kanc.
Comes Darb.
Comes Wyltes.
Comes Wigorn. Camerar.
Prior sancti Johannis Jrlm.
Ds. Ormund.
Ds. Roose.
Ds. Clyfford.
Ds. Fytzwarren.
Ds. Burgevenny.
Ds. Zouche.
Ds. Audley.
Ds. Wylloughby.
Ds. De la Warr.
Ds. Dacre.
Ds. Cobham.
Ds. Dacre de Gillisland.
Ds. Scrope.
Ds. Dudley.
Ds. Latymer.
Ds. Stourton.
Ds. Fitzwarren.
Ds. Lomeley.
Ds. Ferrys.
Ds. Herbert.
Ds. Bernes.
Ds. Hastyngys.
Ds. Mountyoy.
Ds. Daubney.
Ds. Broke.
Ds. Conyars.
Ds. Darcy.
Ds. Mountegl.

Speaker of the House of Commons presented to the King.

ET hodie ipsi de Domo Communi, coram Domino Rege in pleno Parliamento comparentes, presentaverunt Domino Regi Thomam Nevile, Prolocutorem suum, quem prefatus Dominus Rex gratuite et benevole acceptavit; qui quidem Thomas, post excusationem suam coram dicto Domino Rege factam, pro eo quod ipsa sua excusatio ex parte ejusdem Domini Regis admitti non potuit, eidem Domino Regi humillime supplicavit, quatenus omnia et singula per ipsum in Parliamento predicto nomine dicte Communitatis proferenda et declaranda, sub tali posset Protestatione proferre et declarare, quod si ipse aliqua sibi per prefatos socios suos injuncta aliter quam ipsi concordati fuerint aut in addendo vel omittendo declaraverit, ea sic declarata per predictos socios suos corrigere et emendare posset, et quod Protestatio sua hujusmodi in Rotulo Parliamenti predicti inactitaretur; cui per Dominum Cancellarium, de Mandato Regio, extitit responsum, quod idem Thomas tali Protestatione frueretur et gauderet quali alii Prolocutores temporibus nobilium Progenitorum ipsius Domini Regis Anglie in hujusmodi Parliamentis uti et gaudere consueverunt.

Lords agree to meet every Morning during this Session at 9 o'Clock.

Item, ex consensu Dominorum Spiritualium et Temporalium hic existentium, pro celeriori expeditione in presenti Parliamento tractandorum, concordatum est, quod convenirent quotidie in horam nonam.

Lord Scrope's Proxy.

Dominus Scrope de Dolton, absens ex licentia Domini Regis, Mattheo Witham Famulo suo affidante, suosque constituit Procuratores Reverendissimum Patrem Episcopum Dunolm. et Dominum Darcy, ad agendum &c.

Lord Stourton's Proxy.

Dominus Stourton, absens ex expressa licentia Domini Regis, Thoma Ragland ejus Famulo affidante, et suos constituit Procuratores Dominum Thesaurarium et Abbatem sancti Edmundi de Bury.

Lord Dawbney's Writ of Summons to Parliament.

Item introductum est hodie Breve Domini Regis, quo summonebatur ut ad Parliamentum tentum apud Westm. veniret Dominus Dawbney; et comparens deputatus est ad locum suum sedendi in Parliamento, salvo cuicunque alii Preeminentie jure sedendi in Parliamento.

Speaker of the House of Commons knighted in full Parliament.

Hodie Thomas Nevell, ex Nobili Domo et Familia procreatus, germanus Frater Domini Burgevenney, nominatus et electus Prolocutor Parliamenti per Communes Regni, Sacre Regie Majestati in pleno Parliamento est presentatus, qui ita egregie, eleganter, prudenter, et discrete, in negotio sibi commisso, se gessit, ut eum, omnium presentium plausu et letitia, maximam sibi laudem comparavit; cujus laudi Sacra Regia Majestas non modicum eximium honoris cumulum adjecit, nam presentibus et videntibus Dominis Spiritualibus, Temporalibus, et Regni Communibus, eum Equitis Aurati honore et dignitate, ad laudem Dei et sancti Georgii, insignivit, quod nemini mortalium per ulla ante secula contigisse audivimus.