House of Lords Journal Volume 1
24 March 1534

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 24 March 1534', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 79. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30812 Date accessed: 30 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Sexagesimo nono die Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Martis, vicesimo quarto die Martii, sexagesimo nono die presentis Parliamenti, post Prorogationem, prefuerunt Domini quorum nomina sunt subscripta, videlicet.

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cant.
Epus. London.
p. Epus. Wintonie.
Epus. Lincolnie.
p. Epus. Bath.
Abbas Westm.
p. Abbas sancti Albani.
p. Abbas sancti Augustini Cant.
p. Abbas Burgi sancti Edmundi.
p. Abbas de Redinge.
p. Abbas de Hida.
Abbas sancti Benedicti de Hulmo.
p. Abbas de Bello.
p. Abbas de Wincombe.
p. Abbas de Salop.
Abbas de Colcestrie.
p. Abbas de Waltham.
p. Dux Richmoundie.
p. Dux Northf.
p. Dux Suff.
p. Marchio Exonie.
p. Comes Arundell.
p. Comes Oxonie.
Comes Northumb'land.
p. Comes Westm'land.
Comes Salop.
p. Comes Derbie.
p. Comes Wigor.
p. Comes Rutland.
p. Comes Cumb'land.
p. Comes Wiltshir.
p. Comes Sussex.
p. Comes Huntington.
p. Prior sancti Johannis Hierlm.
p. Ds. Burgavenney.
Ds. Zouch.
p. Ds. Barkley.
p. Ds. Mountague.
p. Ds. Rochford.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres de Gillisland.
p. Ds. Cobham.
p. Ds. Mantraverse.
Ds. Talbot.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Powes.
p. Ds. Scrop.
p. Ds. Latym.
p. Ds. Mountyoie.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Fitzwarren.
p. Ds. Lumley.
p. Ds. Daubany.
Ds. Darcy.
p. Ds. Coniers.
Ds. Sands.
p. Ds. Vaulx.
Ds. Hussey.
p. Ds. Windesour.
p. Ds. Mordaunt.

Offender who wont plead. Cons.

HODIE est Billa redacta in pergameno scripta, concernens quempiam Malefactorem in Jus vocatum, qui Objectis respondere nonvult, beneficium Ecclesiasticum amissurum, que ter est lecta, et per Dominos consentita.

Bishops of Worcester and Salisbury.

Billa concernens Deprivationem Episcoporum Wigor. et Sar. cui una provisio est imposita die superiore, consentita, traditur Regio Solicitatori, ad Domum Inferiorem gerenda.

Sewers. Reject.

Billa a Domo Communi transmissa, concernens Proclamationem Actus de Sewers nuper editi siendam, semel et denuo est lecta, et per Dominos est rejecta.

Rumney Marsh.

Billa a Domo Communi transmissa, concernens Decimas solvendas in Rumney Marshe, semel est lecta.

Queen's Dowry.

Billa a Domo Communi transmissa, concernens Dotem Excellentissime Principisse Domine Anne Anglie Regine, denuo et tertia vicibus est lecta, et per Dominos expedita.

Priory of Christchurch.

Tres Bille a Domo Communi sunt allate, quarum

Una concernit Ratificationem Terrarum et Tenementorum nuper ad Prioratum de Cristschurch pertinentium, Domino Regi et Heredibus suis, per Dominos expedita.

Crossbows.

Secunda concernit Sagitationem in Arbalistis, cum una provisione per Communes imposita, que semel, denuo, et ter est lecta, et per Dominos expedita.

Dispute of Precedency in Parliament.

Dissentio nuper orta, de preeminentia loco sedendi in Parliamento, inter Dominum Morley et Dominum Dacres de Gyllisland solvitur, ut Dominus Morley (salvo cuipiam jure) superiorem teneret locum, videlicet, ad levam illustris viri Georgii Domini Rocheford, et ad levam ejusdem Domini Morley, idem Dominus Dacres locum sedendi tenebit.

Adjourn.

Hodierno Consilio soluto, Dominus Cancellarius, die crastino Dominis Spiritualibus in Convocatione occupatis, continuavit hoc presens Parliamentum in Diem Jovis prox. suntur. hora consueta.