House of Lords Journal Volume 1
26 March 1534

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 26 March 1534', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 79-80. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30813 Date accessed: 17 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Septuagesimo primo die Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Jovis, vicesimo sexto die Martii, septuagesimo primo die presentis Parliamenti, post Prorogationem, prefuerunt Domini quorum nomina sunt subscripta, videlicet.

Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cant.
Epus. London.
Epus. Wintonie.
Epus. Lincolnie.
p. Epus. Wellen. et Bath.
Abbas Westm.
Abbas sancti Albani.
p. Abbas sancti Augustini Cant.
p. Abbas Burgi sancti Edmundi.
p. Abbas de Redinge.
p. Abbas de Hida.
Abbas sancti Benedicti de Hulmo.
p. Abbas de Bello.
p. Abbas de Winchecombe.
p. Abbas Salop.
p. Abbas de Colcestr.
p. Abbas de Waltham.
p. Dux Richmoundie.
p. Dux Northf.
p. Dux Suff.
p. Marchio Exonie.
p. Comes Arundell.
p. Comes Oxonie.
Comes Northumb'land.
p. Comes Westm'land.
p. Comes Salop.
p. Comes Derbie.
p. Comes Wigor.
p. Comes Rutland.
p. Comes Cumb'land.
Comes Wiltshir.
p. Comes Sussex.
p. Comes Huntington.
p. Prior sancti Johannis Hierlm.
p. Ds. Burgavenney.
Ds. Zouch.
p. Ds. Barkeley.
p. Ds. Mountague.
p. Ds. Rochford.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres de Gillisland.
p. Ds. Cobham.
p. Ds. Mantraverse.
p. Ds. Talbot.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Scrop.
p. Ds. Latym.
p. Ds. Powes.
p. Ds. Mountyoie.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Fitzwarren.
p. Ds. Lumley.
p. Ds. Daubany.
Ds. Darcy.
Ds. Coniers.
Ds. Sands.
Ds. Vaulx.
p. Ds. Windesour.
p. Ds. Mordaunt.

Victuals.

HODIE introducta est Billa concernens Proclamacionem de Victualium Pretiis fiendam, semel, denuo, et ter est lecta, et per Dominos consentita.

Judges to have a Chaplain.

Hodie introducta est Billa concernens Justiciarios Curiarum Domini Regis, et eorum quemlibet, habere Capellanum, habentem Beneficium cum Cura Animarum, sine Residentia, semel, denuo, et ter est lecta, et per Dominos consentita.

Que quidem due Bille traduntur Briano Tuke, Militi, Camerario Camere Domini Regis, et Clerico Corone, ad Domum Inferiorem gerende.

The Lands which the King purchased of Lord Scrope.

Hodie introducta est Billa concernens Confirmationem Terrarum et Tenementorum, que noster Dominus Rex perquisivit de Domino Scrope, ad usum Domini Regis et Heredum suorum imperpetuum, semel est lecta.

Hodie novem Bille a Domo Communi sunt allate, quarum

The Bishops of Salisbury and Worcester.

Una concernit Deprivationem Episcoporum Sar. et Wigor. cum una provisione imposita per Communes, expedita.

Lord Lumley.

Secunda concernit Ratificationem Annuitatis Quinquaginta Librarum Domino Lumley solvende, per manus Abbatis de Waltham, per Communes expedita.

Marriage between King and Queen. 4 Exped.

Tertia concernit Confirmationem Matrimonii inter nostrum Dominum Regem Metuendissimum et Illustriffimam Principissam Dominam Annam Anglie Reginam, solempnizati, per Communes expedita.

The King and Abbot of Waltham.

Quarta concernit Permutationem Terrarum et Tenementorum inter Dominum Regem et Abbatem ac Conventum de Waltham, semel, denuo, et ter est lecta, et per Dominos expedita.

Hereticks.

Quinta concernit Punitionem Hereticorum, semel est lecta.

D. of Norfolk and others.

Sexta concernit Ducem Norff. et alios, semel et denuo lecta.

Wild fowl.

Septima concernit Preservationem Avium, Anglice Wildfowl, cui per Communes una provisio est imposita.

Sheep.

Octava concernit Tentionem duorum mille Ovium, cui per Communes una provisio est imposita.

Sewers.

Nona concernit debitam Executionem cujusdam Actus concernentis Sewers, nuper editi.

Hereticks.

Hodie Billa concernens Punitionem Hereticorum admiffa fuit Domino Cancellario, per suum famulum.

Adjourn.

Hodierno Consilio soluto, Dominus Cancellarius continuavit hoc presens Parliamentum in diem crastinum, hora consueta.