House of Lords Journal Volume 1
30 March 1534

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 30 March 1534', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 81-82. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30816 Date accessed: 26 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Septuagesimo quinto die Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Lune, penultimo die mensis Martii, septuagesimo quinto die presentis Parliamenti, post Prorogationem, prefuerunt Domini quorum nomina sunt subscripta, videlicet.

p. Reverendissimus Archiepus. Cant.
Epus. London.
p. Epus. Wintonie.
p. Epus. Lincolnie.
p. Epus Wellen. et Bath.
p. Abbas Westm.
p. Abbas sancti Albani.
p. Abbas sancti Augustini Cant.
p. Abbas Burgi sancti Edi.
p. Abbas de Redinge.
p. Abbas de Hida.
p. Abbas sancti Benedicti de Hulmo.
p. Abbas de Bello.
p. Abbas de Winchomb.
p. Abbas Colcestr.
Abbas Salop.
p. Abbas de Waltham.
p. Dux Richmoundie.
p. Dux Northf.
p. Dux Suff.
p. Marchio Exonie.
p. Comes Arundell.
p. Comes Oxonie.
p. Comes Northumb'land.
p. Comes Westm'land.
p. Comes Salop.
p. Comes Derbie.
p. Comes Wigor.
p. Comes Rutland.
Ds. Cumb'land.
Comes Wiltshir.
p. Comes Sussex.
Comes Huntington.
p. Prior sancti Johannis Hierlm.
p. Ds. Burgavenney.
Ds. Zouch.
p. Ds. Barkeley.
p. Ds. Mountague.
p. Ds. Rochford.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres de Gillisland.
p. Ds. Cobham.
p. Ds. Mantraverse.
p. Ds. Talbot.
p. Ds. Ferrers.
Ds. Scrop.
p. Ds. Latym.
p. Ds. Powes.
Ds. Mountyoie.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Fitzwarren.
p. Ds. Lumley.
p. Ds. Daubany.
Ds. Darcy.
Ds. Coniers.
Ds. Sands.
p. Ds. Vaulx.
p. Ds. Windesour.
Ds. Mordaunt.

Sheep. Expedit.

HODIE redacta est Billa a Domo Communi transmissa, concernens Cohibitionem numeri Ovium, ter lecta, et per Dominos consentita, et traditur Regio Attornato ad Domum Inferiorem gerenda, ac eodem die est remissa, et per Dominos expedita.

Expedit.

Hodie remisse sunt due Bille a Domo Communi, quarum

Clergy.

Una concernit Submissionem Cleri, per Communes expedita.

Hereticks.

Secunda concernit punitionem Hereticorum, per Communes expedita.

Bishop of Rome. Expedit.

Hodie introducta est provisio imponenda Bille concernenti Abrogationem usurpate Auctoritatis Romani Pontificis, semel, denuo, et ter est lecta, et per Dominos consentita, ac destinata ad Domum Inferiorem, per Regium Solicitatorem, et remissa per Communes expedita.

Adjourn.

Lords ordered to robe, and the Commons to assemble with them.

Hodie Dominus Cancellarius hoc presens Parliamentum continuavit ad horam secundam pomeridianam, qua hora Regius suit Animus, ut universi et singuli tam Proceres Spirituales quam Temporales, suis vestimentis Parliamentariis induti, cum Communibus de Domo Communi, congregati similiter in hoc loco convenirent.

Lords and Commons meet.

HODIE simul convenerunt memorati Domini et Communes, secundum Regium Edictum, ad horam assignatam.

King present.

Presens REX.

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cant.
Epus. London.
p. Epus. Wintonienss.
Epus. Lincolnie.
p. Epus. Wellen. et Bath.
p. Abbas Westm.
p. Abbas sancti Albani.
p. Abbas sancti Augustini Cant.
p. Abbas Burgi sancti Edmundi.
p. Abbas de Redinge.
p. Abbas de Hida.
p. Abbas sancti Benedicti de Hulmo.
p. Abbas de Bello.
p. Abbas de Winchombe.
p. Abbas de Colcestrie.
Abbas Salop.
p. Abbas de Waltham.
p. Dux Richmoundie.
p. Dux Northf.
p. Dux Suff.
p. Marchio Exonie.
p. Comes Arundell.
p. Comes Oxonie.
p. Comes Northumb'land.
p. Comes Westm'land.
p. Comes Salop.
p. Comes Derbie.
Comes Wigor.
p. Comes Rutland.
p. Comes Comb'land.
Comes Wiltsh.
p. Comes Sussex.
p. Comes Huntington.
p. Prior sancti Johannis Herlm.
p. Ds. Burgavenney.
p. Ds. Zouch.
p. Ds. Barkeley.
p. Ds. Montague.
p. Ds. Rochford.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres de Gillisland.
p. Ds. Cobham.
p. Ds. Mantraverse.
p. Ds. Talbot.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Scrop.
p. Ds. Latym.
p. Ds. Powes.
p. Ds. Mountyoie.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Fitzwarren.
p. Ds. Lumley.
p. Ds. Daubany.
Ds. Coniers.
p. Ds. Vaulx.
p. Ds. Windesour.
p. Ds. Mordaunt.

Speaker of the House of Commons Speech. Lord Chancellor's Answer. Prorogues the Parliament.

HODIE, ad horam prescriptam, Domino Rege in suo solio sedente, convenerunt memorati Domini, cum Communibus de Domo Inferiori simul presentibus, quorum Prolocutor, Humfridus Wingfield, Miles, Orationem, quam Dominus Rex humanissime acceptavit, luculenter pandebat; cui fine imposito et responsu habito, Thomas Audeley, Miles, Anglie Cancellarius, ex Regio Jussu, (universis et singulis que utraque Domus ad Reipublice Commodum excogitaverunt conducibilia lectis, per Regium eximium Consensum ratificatis) presens Parliamentum realiter prorogabat in tertium diem mensis Novembris immediate sequentis; ad quem quidem diem, ex Regia parte, mandans universis et singulis quorum obsequium est in hac parte, simul ad domos consuetas sine dilatione redituris.

Lord Chancellor's Speech.

Ac, ex Regia parte, preterea intimabat, "unum Actum inter ceteros in hac Sessione Parliamenti editum, concernentem Confirmationem Juris, quod Regii Exitus de Corporibus Domini Regis nostri metuendissimi, et Domine Anne Consortis sue, Anglie Regine, procreati, five procreandi, habere debent ad Coronam Imperialem hujus Regionis Anglie, primum et commodissimum esse; in quo constituitur inter cetera, quod omnes et singuli, ac in solidi corporalia, prestiterint Sacramenta, et peragere et perimplere omnia in eodem Actu comprehensa, quibus observandis felicitas hujus Regni consistit, quam quidem executionem prefatus Dominus Rex per suas Literas Patentes, cum tenore Juramenti eisdem annexo infra scriptas, commisit illustribus Viris, predicto Domino Cancellario, T. Archiepiscopo Cant. Thome Duci Northf. Thesaurario Anglie, et Carolo Duci Suff. in Regia Presentia juratis, ut ad eundem effectum Sacramenta Corporalia ceterorum tam Dominorum Spiritualium quam Temporalium ac Communium accipiant, ut per transcriptum ejusdem Actus cui jurati sua subscripserunt Nomina."

Quo dicto, recessit prefatus Dominus Rex.

Et postmodum ceteri omnes, penultimo die mensis Martii, anno Regni prefati Domini nostri Regis illustrissimi Henrici Octavi, post Conquestum Anglie vicesimo quinto.

The Commission to take the Oath.

Commission to adminster the Oath.

"HENRICUS Octavus, Dei Gratia, Anglie et Francie Rex, Fidei Defensor, et Dominus Hibernie, Reverendissimo in Christo Patri Thome Cant. Archiepiscopo, totius Anglie Primati et Metropolitano, ac Dilecto et Fideli suo Thome Audeley, Militi, Cancellarlo Nostro Anglie, nec non Charissimis Consanguineis Nostris Thome Duci Northf. Thesaurario NostroAnglie, et Carolo Duci Suff. Salutem.

"Sciatis quod Nos, de Fidelitatibus et providis Circumspectionibus vestris plenius considentes, assignavimus vos Tres, et Duos vestrum, ac tenore presentium damus vobis Tribus, et Duobus vestrum, plenam Potestatem et Auctoritatem capiend. et recipiend. Sacramentum et Fidelitatem omnium et singulorum Ducium, Comitum, Baronum, Episcoporum, Abbatum, Priorum, Militum, ac omnium et singulorum aliorum Legiorum et Subditorum Nostrorum, quorumcunque cujuscunque Gradus seu Conditionis fuerunt, juxta vim, formam et effectum, cujusdam Statuti, in presenti Parliamento Nostro, Securitatem, Statum et Successionem Nostram concernentem editi et provisi, ac juxta tenorem Sacramenti presentibus annexi; et idem Sacramentum sic ceperitis, Nos de nominibus eorum qui hujusmodi Sacramentum coram vobis prestabunt in Cancellaria Nostra, sub Sigillis vestris trium, vel duorum vestrum, sine dilacione reddatis certiores, remittentes Nobis has Literas Nostras Patentes, et ideo vobis mandamus quod circa premissa diligenter intendatis ac ea faciere et exequamini cum effectu. In cujus rei testimonium has Literas Nostras sieri fecimus Patentes. Teste Meipso apud Westm. xxx° die Martii, Anno Regni Nostri xxv°."

The OATH.

Form of the Oath.

"Ye shall swear to bear your Faith, Truth, and Obedience, alonely to the King's Majesty, and to the Heirs of his Body, according to the Limitation and Rehearsal within this Statute of Succession above specified, and not to any other within this Realm, nor foreign Authority, Prince, or Potentate; and in case any Oath be made, or hath been made, by you, to any other Person or Persons, that then you to repute the same as vain and annihilate; and that, to your Cunning, Wit, and uttermost of your Power, without Guile, Fraud, or other undue Means, ye shall observe, keep, maintain, and defend, this Act above specified, and all the whole Contents and Effects thereof, and all other Acts and Statutes made since the Beginning of this present Parliament, in Confirmation or for due Execution of the same, or of any thing therein contained; and thus ye shall do against all Manner of Persons, of what Estate, Dignity, Degree, or Condition soever they be, and in no wise do or attempt, nor to your Power suffer to be done or attempted, directly or indirectly, any Thing or Things, privily or apertly, to the Let, Hindrance, Damage, or Derogation thereof, or of any Part of the same, by any Manner of Means, or for any Manner of Pretence or Cause.

"So help you God and all Saints."