House of Lords Journal Volume 1
Note of acts

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Note of acts', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 83. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30817 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Calendar of Acts passed this Session.

STATUTA in Sessione presentis Parliamenti, tenti et continuati a quinto decimo die mensis Januarii usque ad tricesimum diem mensis Martii, anno Regni Regis Henrici Octavi vicesimo quinto, edita.

1. Statutum pro Reformatione intolerabilis Pretii Victualium, videlicet, Carnium.

2. Statutum concernens bonam Consectionem de Wurstedds.

3. Statutum concernens Punitionem vitii detestabilis Sodomie.

4. Statutum Electuarios, Anglice Pewterers; ultra Mare commorantes, in Regia Protectione non permansuros, nisi, etc.

5. Statutum concernens Confirmationem Dotis Domine Katerine, nuper Consortis Principis Arthuri, Primogeniti illustrissimi Principis Henrici Septimi, nuper Regis Anglie, defuncto, concesse.

6. Statutum concernens Preservationem recentium Salmonum infra hoc Regnum.

7. Statutum concernens Attinctionem Elizabethe Barton, Monache de Kent, cum suis Adherentibus.

8. Statutum concernens Abrogationem usurpate Auctoritatis Romani Pontificis, qua illicite diutino tempore utebatur infra hoc Regnum.

9. Statutum concernens Extinctionem Feodi-firme Ville de Plymmouth.

10. Statutum concernens Attinctionem Johannis Woulf, ejusque Uxoris, ac aliorum Adherentium, pro Alienigenis per ipsos interfectis.

11. Statutum concernens Ratificationem Dotis eximie Principisse Domine Anne Anglie Regine, concesse.

12. Statutum concernens Prohibitionem Sagittandi in Arbalistis.

13. Statutum concernens Pavimentum de Holborne, Suthwarke, et Civitate Londoniens.

14. Statutum concernens Deprivationem Episcopor. Sar. et Wigor.

15. Statutum concernens Ratificationem Terrarum Regie Majestati, et Heredibus suis, nuper ad Prioratum de Cristschurch, infra Civitatem Londonienss. pertinentium.

16. Statutum concernens Permutationem Terrarum inter Regiam Majestatem et Abbatem de Waltham.

17. Statutum concernens Ratificationem Annuitatis L. li. exeuntis de Monasterio de Waltham, Domino Lumley.

18. Statutum concernens Permutationem Terrarum inter Ducem Northf. Anthonium Wingfeld, Militem, et alios.

19. Statutum nullos Codices ultra Mare in Operculis congestos, infra hoc Regnum, per singulatium, Anglice Retail, solvendos.

20. Statutum concernens Dispensationem, cum Justiciariis et ceteris Juris peritis Regii Consilii habere Capellanum, habentem Beneficium.

21. Statutum contra Dissipationem Avium, quodam anni tempore.

22. Statutum concernens Regiam Remissionem Ricardo Suthwell, et aliis, pro Morte Willielmi Pennyngton, Militis, per ipsos interfecti, concessam.

23. Statutum concernens Mutos in Jus vocatos, Beneficium Ecclesiasticum amissuros.

24. Statutum concernens Emptionem Piscium ad Littus Maris.

25. Statutum ostendens Modum Electionis et Confirmationis Archiepiscoporum et Episcoporum infra hoc Regnum.

26. Statutum concernens Ratificationem Matrimonii inter Nostrum Dominum Regem Illustrissimum, et Eximiam Principissam Dominam Annam, suam Consortem, Anglie Reginam, solempnizati.

27. Statutum concernens Confirmationem Manerii de Pissow, nuper de Domino Scrope empti, Regie Majestati et Heredibus suis.

28. Statutum concernens Acceptionem Juramenti in Actu de Sewers nuper edito.

29. Statutum concernens Limitationem Pretiorum de Victualibus, de tempore in tempus.

30. Statutum concernens Inhibitionem Factionis Panni extra Civitatem Wigor.

31. Statutum concernens Punitionem Heretiquorum, et Revocationem cujusdam Actus in Regno Henrici Quarti editi.

32. Statutum concernens Submissionem Cleri hujus Regni in Legibus condend.

33. Statutum concernens Moderationem in habendo numerum Ovium ultra Gregem duorum Mille.

34. Statutum concernens Regiam Remissionem concessam Episcopo Norwic.

Footnotes

*** In the Original there is a Parliament transposed here.