House of Lords Journal Volume 1
14 January 1540

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 14 January 1540', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 127. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30886 Date accessed: 02 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Tricesimo primo Henrici Octavi. Secunda Sessione.

Quadragesimo secundo die Parliamenti.

DIE Mercurii, 14 die Januarii, anno Regni Regis Henrici Octavi post Conquestum Angl. xxxi°, ad quem diem presens Parliamentum suerat prorogatum, Proceres subscripti presentes fuere, videlicet,

p. Ds. Audeley de Walden, Canc.
p. Dux Norff.

Parliament prorogued.

HODIE convenerunt Proceres predicti in Camera Parliamentorum, ac similiter multi de Domo Communi, in qua quidem Camera predictus Dominus Cancellarius ostendit, puplicavit, et legi fecit, Literas Patentes Domini Regis inferius scriptas et registratas, per quas Dominus Rex, certis de causis eum moventibus, commisit et mandavit prefato Domino Cancellario, ac Precharissimis Consanguineis suis Thome Duci Norff. et Carolo Duci Suff. ac Predilecto Cousiliario suo Thome Domino Crumwell, Custodi Privati Sigilli sui, nec non Charissimis Consanguineis Willielmo Comiti Southampton, Roberto Comiti Sussex, et Edwardo Comiti Hertford, Reverendoque in Christo Patri Cuthberto Dunolm. Episcopo, aut eorum duobus, hac instante die Mercurii, presens Parliamentum, Nomine sue Majestatis, ad et in duodecimum diem Aprilis proxime futurum usque Westm. prorogate et continuare; qui quidem Dominus Cancellarius, et Dux Norff. virtute ejusdem Commissionis, aliquibus de Domo Communi tunc presentibus, presens Parliamentum realiter prorogaverunt in duodecimum diem mensis Aprilis antedictum.

King's Leave of Absence to the Lords and Commons.

Memorie tradendum est, quod Dominus Rex, per Literas suas singulis Vicecomitibus Comitatuum Angl. prius directas, concesserat Licentiam omnibus Dominis tam Temporalibus quam Spiritualibus, Militibus, Civibus, ac Burgensibus, abesse volentibus; qui quidem Vicecomites monuerant eosdem, secundum Mandatum Regium in eisdem Literis specificatum.

Commission for proroguing the Parliament.

"Henricus Octavus, Dei Gratia, Anglie et Francie Rex, Fidei Defensor, Dominus Hibernie, et in Terra Supremum Caput Anglicane Ecclesie, Predilecto et Fideli Consiliario suo Thome Audeley, Militi, Domino Audeley de Walden, Cancellario Anglie, ac Precharissimis Consanguineis suis Thome Duci Norff. Thesaurario Anglie, Carolo Duci Suff. Domino Presidenti Concilii sui, Predilectoque et Fideli Consiliario suo Thome Domino Crumwell, Custodi Privati Sigilli sui, nec non Charissimis Consanguineis suis Willielmo Comiti Southampton, Magno Admirallo Anglie, Roberto Comiti Sussex, et Edwardo Comiti Hertford, Reverendoque in Christo Patri Cuthberto Dunolm. Episcopo, Salutem.

"Cum presens Parliamentum Nostrum apud Westm. vicesimo octavo die Aprilis ultimo preterito inchoatum, et ibidem post diversas Prorogationes idem Parliamentum Nostrum usque Westm. predictum in instantem quartum decimum diem Januarii ulterius prorogatum existat, ibidem tenendum et continuandum, Sciatis, quod, certis de Causis et Considerationibus Nos moventibus, de Fidelitate, Integritate, Industria, et Circumspectione, vestris plenius considentes, de Advisamento et Assensu Concilii Nostri, assignavimus vos, et duos vestrum, dantes vobis, vel duobus vestrum, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hac instante die Mercurii, ad presens Parliamentum Nostrum; Nomine Nostro, ad et in duodecimum diem Aprilis proxime futurum usque Westm. predictum prorogandum et continuandum ibidemque tune tenendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventurum tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis in premissis faciendis et exequendis pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus Rei Testimonium, has Literas Nostras sieri fecimus Patentes, Teste Meipso apud Westm. quarto decimo die Januarii, anno Regni Nostri tricesimo primo."