House of Lords Journal Volume 1
12 April 1540

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 12 April 1540', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 128-129. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30888 Date accessed: 30 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Regis Henrici VIII, xxxi°.

Dies 43 Parliamenti.

Die duodecima Aprilis, anno Regni Illustrissimi, Serenissmi, ac Christianissimi Principis Henrici Octavi, Dei Gratia, Anglie et Francie Regis, Fidei Defensoris, Domini Hibernie, ac in Terra immediate sub Christo Supremi Capitis Ecclesie Anglicane xxxi°, ad quam quidem diem hoc presens Parliamentum, inchoatum et tentum apud Westm. vicesimo octavo die mensis Aprilis, anno eodem, et inde primo prorogatum in tricesimum diem Maii, postea in tertium diem mensis Novembris, ab eodem tandem die in hunc diem prorogatum, in decimum quartum diem Januarii, ab eo tandem die in hunc diem prorogatum, Proceres infra scripti presentes assidebant, in veteri Palatio Regie Majestatis, in ea que ut pl'rm Camera Parliamentorum vocat. Westm.

Thomas Ds. Cromwell, Eques Sacri Ordinis Garterii, Custos Privati Sigilli Domini Regis, ut sue Majestatis Vicemgerens, Vicarius Generalis et Officialis Principalis ad Causas Ecclesiasticas.
Archiepus. Cantuarien.
Archiepus. Eboracen.
Epus. Londonien.
Epus. Dunelmen.
Epus. Winton.
Epus. Bath.
Epus. Eliens.
Epus. Sar.
Epus. Cicestren.
Epus. Norwicen.
Epus. Meneven.
Epus. Landaven.
Epus. Carliolen.
Epus. Wigorn.
Epus. Hereforden.
Epus. Roffen.
Ds. Audeley, Regis Cancellar.
Dux Norff. Mag. Thes. Angl.
Dux Suff.
Marchio Dors.
Comes Southampton, Mag. Admir. Angl.
Comes Arundell.
Comes Westmerland.
Comes Salop.
Comes Derby.
Comes Rutland.
Comes Bath.
Comes Hartford.
Ds. Sands, Regis Camerar.
Ds. Dallawarr.
Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
Ds. Mantravers.
Ds. Ferrers.
Ds. Powes.
Ds. Clynton.
Ds. Stourton.
Ds. Mountjoy.
Ds. Mountegle.
Ds. Hungerford.
Ds. Parr.

Bishop of London's Writ of Summons.

HODIE allatum est Breve Domini Regis, Edmundo Episcopo London. quo presenti Parliamento personaliter interesse summonebatur, et ita presens admissus est ad suum Eminencie locum, salvo jure alieno.

Bishop of Salisbury's Writ of Summons.

Item et aliud simile Breve allatum est Johanni Episcopo Sar. quo itidem summonebatur personaliter Parliamento interesse, virtute cujus summonitionis admissus est ad suum Eminencie locum, salvo sibi jure alieno.

Bishop of Worcester's Writ of Summons.

Similiter Breve allatum est Johanni Wigorn. Episcopo, quo summonitus est ut personaliter interesset Parliamento, et ita admissus est ad suum Eminencie locum, salvo jure alieno.

Bishop of Hereford's Writ of Summons.

Breve Domini Regis, de Summonitione Johannis Episcopi Hereforden. ut personaliter interesset huic Parliamento, est allatum, et ita Episcopus ipse admissus est ad suum Eminencie locum, salvo jure alieno.

Bishop of Rochester's Writ of Summons.

Tandem eo die Breve Regium de Summonitione allatum est Nicholao Roffen. Episcopo, quo jussus est personaliter huic Parliamento interesse, unde idem sic admissus est ad suum Eminencie locum, salvo jure alieno.

Proceribus jam congregatis et assidentibus, Dominus Cancellarius pluribus presatus est, que hoc in compendio paucis contracta sunt.

Lord Chancellor's Speech.

"Sicut Regia Majestas, cujus jussu hoc Parliamentum inchoatum et hastenus prorogatum est, tam pro summa sua Pietate et Reverentia erga Dei Optimi Maximi Gloriam, quam pro Zelo et Paterno Affectu, que erga Proceres ipsos assistentes et universum Populum Anglicanum, suos charissimos, fideles, et ligeos Subditos habet, ut tandem ex his Parliamentaribus Comitiis, is demum effectus succedat, qui fit ad Gloriam Dei, suam Regiam Salutem, et Reipublice Anglicane Utilitatem, Proceres ipsos, tam Pontificales quam Equestris Ordinis, ut ante hac sepenumero, ita et nunc instantius monet, hortatur, rogat, et Auctoritate sua Regia jubet, uti palam, libere, et ingenue prositeantur omnia et singula, que ad Divinam Gloriam, Regium Honorem, et totius Regni et Reipublice Commodum, quovis modo spectare putarint, liberis Sussragiis sanciant, et que eis adversari viderint et perniciosa esse, ea tollenda et abroganda decernant; ut communis totius Regni Concordia et Prosperitas esslorescat, et omnium una unio coalescat; obtestans, ne in his tractandis sint negligentes, pro sua erga Deum Reverentia, et Observantia erga suam Serenissimam Majestatem, et Pietate in Patriam et Rempublicam Anglicanam."

Applaudentibus et probantibus Regis Jussum Proceribus, Illustris et Clarissimus Thomas Dominus Crumwell, Eques Sacri Ordinis Garterii, Privati Sigilli Custos, ac Serenissime Regie MajestatisVices-gerens, Officialis Principalis et Vicarius Generalis ad Causas Ecclesiasticas, assurgens, Domini Cancellarii Prefationem probans, in gratiam concordie hec in summa subjunxit: "Regiam Majestatem, ut firmum Reipublice Vinculum nihil magis optare quam Concordiam, eoque nihil habere antiquius quam ut Capitis et Corporis Anglici Membra inter se omnia conveniant, consentiant, et harmonia perfecta concordent, tum enim fieri posse, ut ad optimi Status summum gradum perveniatur, Regia Majestas ut charissimam habet Concordiam, ita Discordiam pertinacissime oderit, novit non deesse Discordiarum Incentores, et in agro suo succrevisse inter non paucos Zizania, que Segeti officiat alioqui ameno; aliorum enim Temeritas et Libertas Carnis, aliorum inveterata Corruptela et superstitiosa Opinionum Tenacitas, Concertationem et Rixas excitarunt, piis Christianis pl'rm noxias; alii alios Papistas, alii vicissim illos Hereticos vocitant, flagitiosum utrumque, nec tolerandum, et hoc minus quod sacro sancto Dei Verbo et Bibliis, que ejusdem Serenissimi Principis Benignitas, in Salutem et Consolationem Populi sui, concessit ut Lingua legantur Vernacula, miserabiliter abutuntur, contorquentes Sanctissimum illud Dei Munus, alii quidem ad Hereses, alii autem ad Superstitiones. Hanc iniquam rerum consusionem iniquo animo fert Rex Illustrissimus, utpote qui vec his nec illis faveat, sed sincerissimum profitetur Christianismum, ut Principem Christianismum decet, nec ad dextram nec ad sinistram declinans, sed unum tantum scopum sibi prescribens, purum Dei Verbum et Evangelicam Sinceritatem; hec intuetur Regium ejus Judicium, ex his pendet, his innititur; ut igitur Errores tollantur, et vere Doctrine relinquatur locus, sua Majestas instituit serio conatum et operam omnem ponere et locare; et in hoc primum intendere, ut vera Doctrina ad Evangelii normam elimata et proposita edatur; secundum, ut Ceremoniarum pie Observationes ab impiis secernantur, earum verus Usus doceatur et propaletur, Abusus vero abolescat et omnino tollatur; demum, ut moveantur omnes omnis ordinis Angli, et suarum ditionum incole, ut ab impia et irreverenti Bibliorum tractatione et sententiarum iniqua contortione et temeraria interpretatione, prorsus abstineant, sancitis gravibus multis et penis his qui malitia in hujuscemodi rebus peccarint, ut inde exemplum sumant qui ad hec propensione aliqua impingerent, jubens interim, ut qui in Fidem sacram et Leges in hac parte peccarint, penas Legibus commeritas luant, vult sua Majestas ut vincat Christus, vincat Christi verbum, vincat Veritas. Hec igitur ut promoveantur, ad vere Doctrine Expositionem et Editionem, sua Majestas delegit Episcopos et Doctores aliquot, qui ea sincere enuntient, que ad institutionem Viri Christiani attinent, quos nominatim recensent, Archiepiscopum Cantuarien. Archiepiscopum Eboracen. Episcopum Londonien. Episcopum Dunelmen. Episcopum Winton. Episcopum Roffen. Episcopum Hereforden. Episcopum Meneven. Doctorem Thirleby, Dostorem Robinson, Doctorem Cocks, Doctorem Wilson, Doctorem Dey, Regine Elemosinarium, Doctorem Ugelthorp, Dostorem Redmayn, Dostorem Edgwourth, Doctorem Craiford, Doctorem Symonds, Doctorem Robyns, Doctorem Tresh'm; horum Munus erit in vera Doctrina tradenda. Alios autem Episcopos delegit, qui Discrimen et Rationem exponant Ceremoniarum, videlicet, Episcopum Bathon. Episcopum Elien. Episcopum Sar. Episcopum Cicestren. Episcopum Wigorn. Episcopum Landaven. Episcoporum horum functio in Ceremoniis et Ritibus erit. In his autem duabus partibus, non decrit sunt sue Majestatis Suffragium, et sincerum atque exactum Judicium. Et tandem, in universum, jussi sunt, sue Majestatis Austoritate, Regii Justiciarii et Commissarii omnes, ut qui jam latas Leges transgressi sunt, pro Delictorum gravitate ex Legum prescript. puniantur." Hanc sanctam et piam. Regie Majestatis mentem, sic bene affectam, longe tamen minore commendatione quam promereretur exposuit dictus Dominus Crumwell, protestatus non satis esse suam nec multo elegantioris Linguam et Ingenium ad indicibiles Regias ejus Dotes pro Mentis commendandas.

Placuit Proceribus et Magnatibus omnibus dictam Nominationem annunt. ac dignum putant, ut pium et sacrosanctum hoc studium promoveatur. Convenit ut toti dies Lune, Mercurii, et Veneris, in hunc usum, Comitiis aliorum cessantibus, expendantur, et reliquorum dierum pomeridiana in eos usus concedunt. Assensere omnes, et bene inchoatis bonum successum precantur.