House of Lords Journal Volume 1
Anno Regni Henrici Octavi Tricesimo Tertio

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Anno Regni Henrici Octavi Tricesimo Tertio', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 164-165. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30948 Date accessed: 25 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Regni Henrici Octavi Tricesimo tertio.

Proxies entered.

Lord Sandes's.

DIE Lune, videlicet, primo die Parliamenti, introducte sunt Litere Procuratorie, per quas Dominus Sandes, absens ex Licentia Domini Regis, certas ob causas Regie Majestati intimatas, nobiles Viros Willielmum Comitem South, Privati Sigilli Custodem, et Johannem Russell, Militem, Dominum Russell, Magnum Admirallum Anglie, suos Attornatos et Procuratores constituit, attestante Anthonio Browne, Milite.

Bishop of Norwich's.

Item, die Lune, videlicet, primo die Parliamenti, introducte sunt Litere Procuratorie, per quas Reverendus in Christo Pater Willielmus Episcopus Norwicensis, absens ex Licentia Domini Regis, certas ob causas Regie Majestati expositas et approbatas, Edmundum Londoniensem, Stephanum Wintoniensem, Johannem Sarisburiensem, respective Episcopos, suos constituit Attornatos et Procuratores, attestante Thoma Henege, Milite.

Lord Mountegle's.

Item, die Lune, videlicet, 23 die mensis Januarii, 5° die hujus Parliamenti, introducte sunt Litere Procuratorie, per quas Thomas Standley, Miles, Dominus Mountegle, absens ex Licentia Domini Regis, certas ob causas, Regie Majestati expositas et approbatas, Edwardum Comitem Derb. et Johannem Russell, Magnum Admirallum Anglie, suos constituit Attornatos et Procuratores, attestante (fn. *) .

Bishop of Bath and Wells's.

Item, die Lune, videlicet, 23 die mensis Januarii, quinto die hujus Parliamenti, introducte sunt Litere Procuratorie, per quas Willielmus Episcopus Bathon. et Wellen. absens ex Licentia Domini Regis, certas ob causas Regie Majestati expositas et approbatas, Richardum Cicestren. Joannem Wigornen. Thomam Westmonasterien et Nicholaum Roffen. respective Episcopos, suos constituit Attornatos et Procuratores, attestante.

Parliamentum inchoatum et tentum apud Westm. anno a Natali Christi, secundum Computationem Ecclesie Anglicane, Millesimo Quingentesimo Quadragesimo (fn. *) primo, Clerico Parliamenti, Gulielmo Pagett, tum Oratorem agente apud Regem Galliarum, cujus hic partibus functi sunt Johannes Mason, Secretarius pro Lingua Gallica, et Thomas Knight, a Signeto Domino Regi.

King present, to open the Session 33d of Henry VIII.

Manner of the Lords, &c. sitting.

DIE Lune, hoc est decimo sexto die mensis Januarii, anno Regni Illustrissimi ac Potentissimi Henrici ejus Nominis Octavi, Regis Anglie et Francie Domini Hibernie, Fidei Defensoris, ac in Terris immediate sub Christo Supremi Capitis Ecclesie Anglicane, tricesimo tertio, venit Carolus Dux Suff. quem complures Nobiles Viri comitati sunt, Robis Parliamentaribus induti, ad Cameram Parliamentarem quam vocant, ubi postquam resedisset, stantibus reliquis, Clericum Parliamenti appellans, jussit Nomina Militum, Comitatuum, et Villarum Burgensium, recitari, quod ubi peractum est, et suo quisque Nomini ex more respondisset, Dux ipse in alium se locum transtulit, simulque reliqui Proceres in suo quisque loco dispositi sunt, Togis suis coccineis ornati, quas Robas Parliamentares appellant, Adventum Regium prestolantes; ubi vero jam ordine consedissent Proceres, et Communes adhuc starent extra Theatrum, ecce Regia Majestas, purpuream Togam induta, splendide in Theatrum venit, et per medium transiens, assurgentibus omnibus cum admirabili Dignitate, Solium Regium conscendit ac resedit; Cancellarius autem, post Suggestum, ad dextram ejus se composuit; Dux vero Norff. Magnus Thesaurarius Anglie ad sinistram; consedentibus suo ordine Proceribus super Scamnis, Judicibus cum Consiliariis super Saccis transversis, Clericis autem Parliamentaribus super Sacco adverso loco suo consueto, facto jam silentio, et omnibus audire paratis, Thomas Audeley, Miles, Dominus de Walden, Magnus Cancellarius Anglie, Vir magne Facundie et Eruditionis, luculenta et suavi quadam Oratione, omnes tum presentes admonuit, hortatus est, atque etiam compulit apud se cogitare, " qualem habeant Principem, quam bonum, quam sapientem, quam circumspectum et providum, quam per omnia felicem et fortunatum." Adeo ut in progressu Orationis, quoties mentio obvenerat Regie Majestatis, id quod sepe accidit, illico ad unum omnes humi sese tantum non prosternebant, quasi agnoscentes vera esse omnia que diceret Orator in Laudem Principis, simulque Deo Optimo Maximo Gratias agentes, qui tali Rege hoc Regnum tam diu sustinuerit; communibus denique Votis obsecrantes, ut, pro immensa ejus Misericordia erga istam Rempublicam, in longevam etatem talem principem producere dignaretur. Ea Oratio prolixior erat, quam aut tribus horis perscribi, aut una hora perlegi possit. Quocirca Clerici Parliamentares, variis Negotiis alio distracti, vix Compendium aliquod Orationis Scriptis mandare potuerunt. Id vero quicquid est quod exceperint visum est aliis, pro Officii sui ratione, hic scribere.

Compendium Orationis.

Lord Chanellor's Speech.

"Primo declaravit Dominus Cancellarius, quo pacto David, postquam regnare ceperat super Populum Dei Israeliticum non oravit Dominum ut Honores aut Divitias sibi cumularet, sed tantum ut largiretur Intellectum et Sapientiam, id quod ex precatione ejus in Psalmis liquido constat, Da mihi Intellectum, et scrutabor Legem tuam, &c. Intellectum postulavit, ut rem tum Principi tum Populo maxime necessariam. Quemadmodum credere par est Serenissimi quoque Regis Nostri Sacrosanctam Majestatem, ex quo ad summum hujus Imperii Fastigium pervenerit, nihil prius neque ardentius optasse sibi a Deo dari quam Sapientiam et Intellectum. Unxit enim Deus Regem Nostrum Oleo Sapientie pre Participibus suis, pre reliquis Regibus Terre, pre omnibus Progenitoribus suis. Atque hic palam fecit Cancellarius Regie Majestatis Sapientiam in tribus potissimum rebus apparere. In sincera Intelligentia Verbi Dei, que prima Principis Laus est; in exacta perita rei Militaris, que Virtus secundum locum tenet; in cognitione Politica omnibus numeris absoluta, quod maximum est Bonum Reipublice.

"Deinde, pro prima, jussit omnes secum cogitare ut Regia Majestas Goliam illum Romanum funda et lapide devicerit ac profligaverit; baculum funde interpretatus Regem ipsum lapidem, verbum Dei chordulas funde ex filis confectas, Concionatores; hoc adjiciens, vereri se ne Chordularum fila aut longiora sint quam oportet hoc tempore, aut curtiora, aut non satis valida.

"Pro secunda, revocabat in memoriam varias Regie Majestatis Victorias in Callia, in Scotia, que hoc erant illustriores, quod plures eodem tempore parte sint in diversis Regionibus.

"Pro tertia, jussit Orator omnes secum considerare Pacem triginta jam annorum integram ac inviolatam, quum interea temporis universus pene Mundus fatali Bello commixtus sit, et Principes Principum alter alterius viscera Flamma et Gladio petierint.

"Preterea illud posuit ob oculos, Maritima Castra alia reparata, alia recens extructa, que de cetero Hostes terreant et defendant, nos vero tutos reddant, nedum securos. Denique illud perpendi voluit, ut paucis retro annis intestina Dissidia Divina Regis Sapientia composuerat absque sanguine; et jamdudum, ut Gentem Hibernicam, Gentem barbaram et plane ferocem, in ordinem redegerit, adeo ut Populus olim incultissimus jam et Imperio et Legibus subesse desideret.

"Hec, atque id genus innumera alia illustrissimi Principis gesta, contemplanda proposuit, unde perspicuum evasit illius Majestatem orasse, cum David, ab initio, ut Deus dignaretur sibi Intellectum dare ad scrutandam Legem ipsius, atque etiam exorasse tam assatim, ut nemo Regum omnium quos Historie commemorant, illius Majestati conferendus sit;" quod universi tum Proceres tum Communes pro persuasissimo acceperunt; nam assurgentes omnes, sese maxima cum reverentia inclinantes, ostenderunt quam pronis animis ferant illius Imperium, et quantum Deo debeant, qui stam Rempublicam tali Principi gubernandam commiserit.

"Post ista, Cancellarius Orationem vertit ad presens Institutum; Causas expositurus quamobrem, Regie Majestatis jussu, Parliamentare Consilium dictum sit ad presentem diem; disseruit igitur Regiam Majestatem eodem Consilio istud agere quo cetera peregit, que paulo ante commemorata sunt; nimirum, ut ne qua parte opus suum non satis absolutum aut minime perfectum relinqueretur. Ista enim Respublica opus Regis est. Cupit sua Majestas, ut quum Divina Providentia indies hactenus auctiorem et seipsa meliorem reddiderit, simili omnino tenore producat ad eum Felicitatis gradum, ut humano Consilio nihil jam posset ultra accedere; unaqueque Respublice tres habet precipuas partes, Prelatos, Proceres, Lalcos, et Communes, ex quibus omnibus sua Majestas constari voluit hunc Conventum, non quod singule cujusque ordinis partes hic adesse debeant, sed quum aliqua cujusque ordinis pars presens sit, que totum hoc quod reliquum est representet; itaque hos tres ordines, seu status, Regia Majestas voluit convenire, tanquam universum Corpus Reipublice Anglicane, ut hinc sciri possint singulorum Membrorum affectus inter se et qualitates, ut siqui forte Defectus reperiantur, aut Excessus, communi omnium Consilio et sue Majestatis Auctoritate, suppleatur quod desit, et Legum vigore tollatur quod supersluum est. Expressius tamen Cancellarius signisicavit tres precipuas esse causas presentis Parliamenti.

"Primam ad Dei Optimi Maximi Gloriam, Laudem, et Honorem pertinere, nempe ut stabiliatur Populus in Unitate Fidei, in Religionis Concordia, discussis Opinionibus, sique forte vel recens pullularint, vel veteres adhuc loco non cesserint. Atque hic mentionem fecit quarundam Legum Regalium, que mandant sinceram Predicationem Evangelii, Hospitalitatem Sacerdotum, que vetant Beneficiorum Multitudinem, &c.

"Secundam propius accedere ad nostram Rempublicam, videlicet, ut dispiciatur num Regis Subditi Regias Leges ubique observent, que si contemnantur, cur edita sunt, nam multo minore Malo Reipublice perpetuo mansissent ignote. Atque hic attigit Cancellarius Oppressionem Pauperum, Potentiam Malorum, qui volunt quidem Leges observari, et plecti hos qui Leges violant, sed tantum ut suam ipsorum nocendi Libidinem sibi expleant. Item Multitudinem Firmarum caritate Victualium in tanta rerum abundantia. Item Statut. in validos Mendicos, &c.

"Tertiam vero Causam Parliamenti, ut dispiciatur num que forte nova Vitia irrepserunt in Rempublicam, ut ingeniosa Malorum inventrix est humana Natura, de quibus adhuc edite Leges nullam fecerint cautionem; quod si usu venerit, tum ut nove condantur Leges, et inauditis Morbis nova Pharmaca, nove Medicine, exequirantur; qua in re, intelligo in condendis novis Legibus, gravissime monuit Cancellarius summopere considerandas Criminum Circumstantias et Personarum Qualitates. Nam, Exempli gratia, Injuria que ab Amico aut Familiari infertur gravior quam que ab Hoste, aut ab ignoto quopiam proficiscitur, et crimen Lese Majestatis gravius plectendum."

Receivers and Triers of Petitions, &c.

Recepueurs des Petitions d'Angleterre, Irelande, Gales, et Scoce.

Robert Southwell, Custos Rotulorum.
Sir William Shelley.
Richard Leyton, Clericus.
John Tregonwell.

Et ceulx qui veullent deliverer leurs Petitions les baillent dedens syx jours prochement ensuyvans.

Recepuers des Petitions de Gascoign, et des aultres Terres et Paiz de per de la la Mer et des Isles.

Sir Richard Lyster.
Sir Thomas Willoughby.
William Peter.
Thomas Asheton.

Et ceulx qui veullent deliverer leurs Petitions les baillent dedens syx jours prochement ensuyvans.

Et sont assignez Trieurs des Petitions d'Angleterre, Irelande, Gales, et de Scoce.

L'Archevesque de Canterbury.
Le Duc de Norff. Magnus Thesaurarius.
Le Duc de Suff. Magnus Magister.
Le Counte de South. Garden de Privy Seale.
Le Counte de Sussex, Grand Chambl. d'Angleterre.
Le Counte de Hertf.
L' Evesque de Winchestr.
L' Evesque de Ely.
Le Seignieur Russell, L'Admirall D' Angleterre.
Le Seignieur Saint John.
Sir Edwarde Mountague.

Tous ceulx ensemble, ou quatre des Prelatiz et Seigneurs avandits, appellans avecque eulx le Chanceler et Tresorer, et ausy les Sergeans du Roy, quant besoign sera, tiendront leur place en le Chambre du Chambrelayn.

Et sont assignes Trieurs des Petitions de Gascoigne, et des aultres Terres et Paiz de per de la (fn. *) .

L'Archevesque de York.
Le Marqes Dorss.
Le Counte d'Arundell.
Le Counte de Shrowesbury.
Le Counte de Derby.
Le Counte de Rutland.
Le Counte de Huntingdon.
L'Evesque de Duresme.
L'Evesque de Chichestre.
L'Evesque de Bathe.
Le Seigneur de Windesore.
Sir John Bawdewyn.

Tous ceulx ensemble, on quatre des Prelatz et Seigneurs avandits appellans avecque eulx les Serjeans du Roy, aussy L'Atturney et Soliciteur de Roy, quant il sera besoigne, tiendront leur place en la Chambre de Treasorier.

Footnotes

* Origin. Secundo.
* Sic.