House of Lords Journal Volume 1
20 January 1542

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 20 January 1542', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 166-167. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30951 Date accessed: 21 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Tertius dies Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Veneris, 20 die mensis Januarii, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt.

King present.

Presens REX.

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus Cantuarien.
Archiepus. Eboracen.
p. Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Wintonien.
Epus. Exon.
p. Epus. Lincoln.
Epus. Bath. et Wellen.
p. Epus. Elien.
p. Epus. Cicestren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Meneven.
p. Epus. Assaven.
p. Epus. Landaven.
p. Epus. Carliolen.
p. Epus. Sar.
p. Epus. Wigorn.
Epus. Coven. et Lich.
p. Epus. Hereforden.
p. Epus. Roffen.
p. Epus. Westm.
p. Epus. Gloucestr.
p. Epus. Peterburgen.
p. Epus. Cestren.
p. Ds. Audeley de Walden, Canc.
p. Dux. Norff. Magnus Thesaur. Anglie.
p. Dux Suff. Magnus Magister Hospitii Dni. nostri Regis.
p. Marchio Dorss.
p. Comes Southampton, Ds. Privati Sigilli.
p. Comes Oxon.
p. Comes Sussex, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell.
p. Comes Westmerland.
p. Comes Salopp.
p. Comes Derbye.
Comes Wigorn.
Comes Cumbreland.
p. Comes Rutlande.
p. Comes Huntingdon.
Comes Bath.
p. Comes Hertford.
p. Comes Bridgewater.
p. Ds. Russell, Magnus Admirallus Anglie.
p. Ds. Audeley.
p. Ds. Zouche.
p. Ds. Dallawarr.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
Ds. Mantravers.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Poys.
p. Ds. Clinton.
p. Ds. Stourton.
p. Ds. Scrope.
p. Ds. Latimer.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Mountioye.
Ds. Lomeley.
Ds. Mountegle.
Ds. Sandes.
p. Ds. Windsore.
p. Ds. Wentwoorth.
p. Ds. Burgh.
Ds. Mordaunte.
p. Ds. Saint John.
p. Ds. Parr.
p. Ds. Crumwell.

Bishop of Peterborough's Writ of Summons.

HODIE allatum est Breve Regium Reverendo in Christo Patri Episcopo de Burgo sancti Petri directum, quo idem Episcopus personaliter interesse summonebatur, qui presens admissus est ad suum Eminencie locum, salvo semper jure superius sedentis.

Adjourn.

Dominus Cancellarius prorogavit presens hoc Parliamentum usque in diem Sabbati, videlicet, crastinum, hora nona.

Speaker of the House of Commons presented.

Hodie Communes presentabant Regie Majestati Thomam Moyle, singulorum Suffragiis electum Prolocutorem suum, quam ipse provinciam recusabat primo, ut suis viribus duriorem, enixe supplicans Regie Majestati, ut, ipsius Jussu atque Imperio, Communes etiam nolentes urgerentur ad aliam quempiam eligendum, qui vires tanto muneri equales haberet; cui Regia Majestas benignissime respondit per Cancellarium, non dissidere se Judiciis cordatorum Hominum, qui ipsum tali officio dignum deputarunt, quamque sua quoque Majestas ejus opera multis in rebus usa sit antehac, non modo hic Domi, sed etiam in Transmarinis Partibus, neque unquam in illius Functione aut Ingenium, aut Diligentiam, aut Dexteritatem, desideraverit; ideoque oblatam provinciam declinare Regia Majestas non permisit, quin potius Hominem per se timidiusculum animari voluit Humanitas Principis, ut impositum onus alacriter subiret; quod et secit animi sui promptitudinem, gravi quadam oratione attestatus.

His Speech.

In ea Oratione, primo laudabat Regem, "Cum de Corporis Dotibus, tum de Virtutibus Animi, que totius Orbis testimonio erant in ejus Majestate omnia perfectissima."

Deinde, "De Providentia, de Liberalitate, er aliis bonis Virtutibus externis, quarum Usus et Commodum ad alios transit."

Postremo, supplicavit Regie Majestati, "Ut in dicendis Sententiis quivis libere et impune eloqui posset quid Animi haberet, et quid Consilii." Itaque, siniens Orationem, nomine Communium, petiit, "Accedendi veniam ad Regiam Personam, in Causis magis perplexis et gravioribus, quam ut ipsi inter se desinire sufficerent."

Lord Chancellor's Answer.

Cui quidem Orationi Regia Majestas, maxima cum humanitate, sic respondit, per Cancellarium.

"Primo, nihil earum Virtutum quas predicaverat suam Majestatem in se agnoscere, nihil earum Laudum quas essuse congesserat, sibi vendicare; si quid inesset bone rei, si qua Virtus, si quod Laudis meritum, ad totum se Deo Optimo Maximo referre acceptum, a quo solo procedit quicquid boni nomen habet, five in Celo five in Terra.

"Deinde, quod ad providam Curam et Beneficentiam Regie Majestatis attineret, id Deo quoque totum tribuendum, qui non solum benefaciendi facultatem dare, sed etiam de omnibus bene merendi voluntatem adjicere dignatus sit: Id vero sue Majestati pergratum esse, quod sensit sua Studia, Curas, suam Beneficentiam et Benignitatem, non omnino periisse, utpote que collata essent in Subditos benevolos et bene memores.

Freedom of Debate and Access granted, but with Restriction.

"Postremo, honestam dicendi Libertatem non negare Regiam Majestatem, tum etiam Accessum permittere ad suam Personam, quoties usus postulaverit; ita tamen ut perplexas hujusmodi Causas non per universam Multitudinem, sed per pauculos aliquot cordatiores Viros, ejus Majestati significare satagerent."

Atque hoc Responsum Communes per omnia maxima cum Reverentia acceperunt.

Post ista Cancellarius, brevi sed aptissima Oratione, omnes admonuit, postquam jam plena Curia sit et undique perfecta, meminerint sue quisque vocationi respondere, servire tempori, servire loco, in Gloriam Dei, in Honorem Principis, in Utilitatem Reipublice.

His peractis, Prolocutor descendit in Domum Communem, quem Communes comitati sunt; deinde Regia Majestas de Solio descendit per medium Procerum in Cameram Conciliariam quam vocant, ubi Robas Parliamentares exuit.

His Majesty departs.

Postea ejus Majestas navigio petiit Palatium suum Westmonasterii; Magnates autem et reliqui Proceres partim ad Aulam, partim ad suas Edes, digressi sunt.