House of Lords Journal Volume 1
28 January 1542

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 28 January 1542', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 170-171. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30957 Date accessed: 01 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Nonus dies Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Sabbati, videlicet, 28 die Januarii, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cantuarien.
Archiepus. Eboracen.
Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
Epus. Exon.
p. Epus. Lincoln.
Epus. Bath. et Wellen.
p. Epus. Elien.
p. Epus. Cicestren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Meneven.
Epus. Assaven.
p. Epus. Landaven.
Epus. Carliolen.
p. Epus. Sar.
Epus. Wigorn.
Epus. Coven. et Lich.
p. Epus. Hereforden.
p. Epus. Roffen.
p. Epus. Westm.
p. Epus. Gloucestren.
p. Epus. Peterburgen.
p. Epus. Cestren.
p. Ds. Audeley de Walden, Canc.
p. Dux Norff. Magnus Thesaurarius Anglie.
p. Dux Suff. Magnus Magister Hospitii Dni. nostri Regis.
p. Marchio Dorss.
p. Comes Southampton, Ds. Privati Sigilli.
p. Comes Sussex, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell.
Comes Oxon.
Comes Westmerland.
p. Comes Salopp.
p. Comes Derbye.
Comes Wigorn.
Comes Cumbreland.
p. Comes Rutland.
p. Comes Huntingdon.
Comes Bath.
p. Comes Hertforde.
p. Comes Bridgewater.
p. Ds. Russell, Magnus Admirallus Anglie.
Ds. Audeley.
Ds. Zouche.
p. Ds. Dallawarr.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
Ds. Mantravers.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Poys.
p. Ds. Clinton.
p. Ds. Stourton.
p. Ds. Scrope.
p. Ds. Latimer.
Ds. Gray de Wilton.
Ds. Mountjoy.
Ds. Lomeley.
Ds. Mountegle.
Ds. Sands.
p. Ds. Windesore.
p. Ds. Wentwoorthe.
p. Ds. Burgh.
Ds. Mordaunte.
Ds. Saint John.
p. Ds. Parr.
p. Ds. Crumwell.

House to proceed with Caution on the Bill for attainting the late Queen.

Committee named to examine the Queen.

HODIE Dominus Cancellarius declaravit reliquis Magnatibus et Proceribus, quantam illos curam adhibere deceat, ut ne prepropero Judicio procedatur ad Billam illam de Attinctura Regine, et quorundam aliorum, que unica tantum vice hactenus est lecta; sed meminerint Reginam haudquaquam esse personam humilem aut privatam, sed preclaram et publicam; ideoque ejus Causam cum ea sinceritate esse judicandam, ut neque Suspicioni sit locus aut Querele postliminio, neque Purgationi locus desit, si qua forte Ratione, aut quo Consilio, poterit ipsa Crimen suum elevare: Itaque sibi visum esse, non abs re futurum omnino, si aliqui Primarii Viri, tum ex Magnatibus, tum ex Communibus, ad Reginam denuo delegentur, partim ut Causam repetant, partim ut Muliebrem adiment Timiditatem; moneant atque hortentur ut presente Animo dicat quicquid Causam poterit facere meliorem; certo sciat propitium esse Principem, equabiles Leges; tum ipsos ad se missos hoc nomine potissimum, ut justam illius referant Purgationem, que amantissimo Principi futura sit longe desideratissima; sin minus, tandem ut Responsum qualecunque, dummodo verum, ad suam Majestatem reportent. Istud Cancellarii Consilium, postquam omnibus expositum esset, omnium Animus tam bene cessit, ut e vestigio, communibus Suffragiis, elegerint Archiepiscopum Cantuariensem, Carolum Ducem Suff. Magnum Magstrum Hospitii Domini Regis, Willielmum Comitem South. Dominum Privati Sigilli, et Episcopum Westm. qui, si tum visum erit Regie Majestati eorum Consilium in hac parte approbare, post unum atque alterum diem, ad Reginam se conferrent, presens Negocium tractaturi, pro eorum Prudentia, quemadmodum Res tanta tractari et judicari postulaverit.

Decretum est autem, interea temporis, Regie Majestatis Sententiam sciscitari.

Convicts.

Hodie 3a vice lecta est Billa de Attincturis, Purgationibus, Convictionibus, &c. in Bancum Domini Regis, certificandis; que Billa tradita est Regio Sollicitatori, in Domum Communem deferenda.

Usury.

Hodie 1a vice lecta est Billa de Evacuatione Usuum; que quidem Billa commissa est Domino Windsor, Domino Latymer, et Domino Saintjohn.

Adjourn.

Dominus Cancellarius prorogavit presens hoc Parliamentum usque in diem Lune prox. hora nona.