House of Lords Journal Volume 1
30 January 1542

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 30 January 1542', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 171. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30958 Date accessed: 24 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Decimus dies Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Lune, videlicet, penultimo die Januarii, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:

p. Reverendissimus in Christo Pater Archiepus. Cantuarien.
Archiepus. Eboracen.
Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
Epus. Exon.
p. Epus. Lincoln.
Epus. Bath. et Wellen.
p. Epus. Elien.
p. Epus. Cicestren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Meneven.
Epus. Assaven.
p. Epus. Landaven.
Epus. Carliolen.
p. Epus. Sar.
Epus. Wigorn.
Epus. Coven. et Lich.
p. Epus. Hereforden.
p. Epus. Roffen.
p. Epus. Westm.
p. Epus. Gloucestren.
p. Epus. Peterburgen.
p. Epus. Cestren.
p. Ds. Audeley de Walden, Cancellarius.
p. Dux Norff. Magnus Thesaurarius Anglie.
p. Dux Suff. Magnus Magister Hospitii Dni. Regis.
p. Comes Southampton, Ds. Privati Sigilli.
p. Marchio Dorss.
p. Comes Sussex, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell.
Comes Oxon.
Comes Westmerland.
p. Comes Salopp.
p. Comes Derby.
Comes Wigorn.
Comes Cumbreland.
p. Comes Rutland.
p. Comes Huntingdon.
Comes Bath.
p. Comes Hertforde.
p. Comes Bridgewater.
p. Ds. Russell, Magnus Admirallus Anglie.
Ds. Audeley.
Ds. Zouche.
p. Ds. Dallawarr.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
Ds. Cobham.
p. Ds. Mantravers.
p. Ds. Ferrers.
p. Ds. Poys.
p. Ds. Clinton.
p. Ds. Stourton.
p. Ds. Scrope.
p. Ds. Latimer.
Ds. Gray de Wilton.
Ds. Mountjoye.
Ds. Lomeley.
Ds. Mountegle.
Ds. Sands.
p. Ds. Windesore.
p. Ds. Wentwoorthe.
p. Ds. Burgh.
Ds. Mondaunte.
Ds. Saint John.
p. Ds. Parr.
p. Ds. Crumwell.

Reasons why the Lords who were appointed to writ on the late Queen had delayed going.

HODIE Dominus Cancellarius palam fecit quo meliore Consilio Domini Privati Consilii Legationem ad Reginam destinatam distulerunt; nimirum, quod interea temporis quedam alia, minime contemnenda, eorum Animis occurrerunt, Regie itidem Majestati exponenda, aut potius a sua Majestate omnino flagitanda; primum, ut sua Majestas dignetur solitam ejus Sapientiam in Consilium adhibere, equa lance perpendere mutabilem humanarum rerum conditiotiem, Naturam fragilem et corruptam, neminem non casibus objectum, nihil ex omni parte beatum; ut sibi prospicere velit, unde universus Regni Status pendet, ut istiusmodi recordadone contractam Sollicitudinem ac Molestiam omnem penitus ex Animo dispellere dignetur.

Secundo, ut Attincture Thome Culpepper et Francisci Derham, suo Regio Assensu et Authoritate Parliamenti confirmentur, tum ut Attincture de Misprisione Domini Willielmi Haward, &c. eadem Authoritate rate fiant.

Tertio, ut liberum sit Parliamentari Judicio procedere ad Causam Regine finiendam, et aliorum Confederatorum, ne diutius in ambiguo sit Eventus Negotii.

Quarto, postquam hec omnia justo ordine et solito more Parliamentari peragentur, ut tum, sine ullo temporis protractione, Regia Majestas suum Regium Assensum adhibere dignetur, non quidem presens, aut palam verbis, ut in ceteris Parliamentis mos obtinuit, sed tum absens, per Literas suas Patentes, sub Magno Sigillo Anglie, et sua Manu signatas; ne nova tam flebilis Historie et nephandi Sceleris Commemoratio, si coram fiat, jam bene sopitum Dolorem renovet in Animo Principis.

Committee appointed to address the King.

Postremo, supplicandum ut si qui forte Statuta offenderunt, liberius de Regina locuti quam editis jam Legibus permissum est, pro summa sua Clementia, in universum remittatur, et generalis fiat Pardonatio; atque, hiis postulatis promovendis, nominati sunt preclarissimi Viri Archiepiscopus Cant. Carolus Dux Suff. Comes South. &c.

Marking Cloth in Worcestershire.

Hodie 1a vice lecta est Billa de faciendis Pannis in Com. Worc.

Adjourn.

Dominus Cancellarius prorogavit presens hoc Parliamentum usque in crastinum, videlicet, in diem Martis, hora nona.