House of Lords Journal Volume 1
31 January 1542

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 31 January 1542', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 172. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=30959 Date accessed: 19 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Undecimus dies Parliamenti.

MEMORANDUM, quod die Martis, videlicet, ultimo die Januarii, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur, presentes fuerunt:

p. Reverendissimus in Chisto Pater Archiepus. Cantuarien.
p. Archiepus. Eboracen.
Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
p. Epus. Winton.
Epus. Exon.
p. Epus. Lincoln.
p. Epus. Bath. et Wellen.
p. Epus. Elien.
p. Epus. Cicestren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Meneven.
Epus. Assaven.
Epus. Landaven.
p. Epus. Carliolen.
p. Epus. Sar.
Epus. Wigorn.
Epus. Coven. et Lich.
Epus. Hereford.
p. Epus. Roffen.
p. Epus. Westm.
p. Epus. Gloucestr.
p. Epus. Peterburgen.
p. Epus. Cestren.
p. Ds. Audeley de Walden, Cancellarius Anglie.
p. Dux Norff. Magnus Thesaur. Anglie.
p. Dux Suff. Magnus Magister Hospitii Dni. Regis.
p. Comes Southampton, Ds. Privati Sigilli.
p. Marchio Dorss.
p. Comes Sussex, Magnus Camerarius Anglie.
Comes Arundell.
Comes Oxon.
Comes Westmerland.
p. Comes Salopp.
p. Comes Derby.
Comes Wigorn.
Comes Cumbreland.
p. Comes Rutland.
p. Comes Huntingdon.
Comes Bath.
p. Comes Hertford.
p. Comes Bridgewater.
p. Ds. Russell, Magnas Admirallus Anglie.
Ds. Audeley.
p. Ds. Zouche.
p. Ds. Dallawarr.
p. Ds. Morley.
p. Ds. Dacres.
p. Ds. Cobham.
p. Ds. Mantravers.
p. Ds. Ferrers.
Ds. Poys.
p. Ds. Clinton.
p. Ds. Stoureton.
p. Ds. Scrope.
p. Ds. Latimer.
Ds. Gray de Wilton.
p. Ds. Mountjoye.
Ds. Lomeley.
Ds. Mountegle.
Ds. Sands.
p. Ds. Windesore.
p. Ds. Wentwoorthe.
p. Ds. Burgh.
Ds. Mordaunte.
p. Ds. Saint John.
p. Ds. Parr.
p. Ds. Crumwell.

Committee appointed Yesterday to wait on his Majesty with the Address.

HODIE Dominus Cancellarius declaravit Prelatis et Magnatibus, ut hesterni diei Postulata Regie Majestati exposita sunt, per Nobiles Viros, communi omnium Assensu, ei muneri nominatos.

Tum, ut ejus Majestas nulli omnium Postulatorum refragata sit, sed ex ordine singulis annuerit, summa Principis Clementia, inaudita Humanitas.

Alicubi autem Gratias agens, quod amanter admonuerint, veluti de procuranda Valetudine, quam aiebat, sibi cure esse, non tam sui Corporis gratia, quam nomine totius Reipublice; alicubi etiam amplius elargita quam ausi sunt postulare, veluti de remittenda ilia loquendi Licentia, qua usi sunt complures supra quam per Leges licuerat; nam ejus Majestas etiam hoc ultra concessit, ut ea loquendi Libertas, quam Leges hactenus vetuerunt, de Impudicitia Reginarum, de cetero impunis sit, dummodo tamen non ex mala Mente, neque malo Animo, sed ex bono Zelo, processerit.

King makes a Speech.

Deinde declaravit Cancellarius, ut Regia Majestas, Magnatibus dimissis, quosdam ex Communibus PrimariosViros ad suum Colloquium admiserit; sed quid ibi actum sit Cancellarius non rescivit; facile autem crediderit Communes etiam sua Postulata ad Regiam Majestatem detulisse; hoc ultra adjiciens, quod, postquam dimissi essent Communes, Regia Majestas Magnates, una cum illis ex Communibus, iterum accersiri jussit, quos omnes simul presentes sua Majestas gravissime admonuit, ut maxima sit Cura de bonis condendis Legibus, de justa Legum Observatione, ut nemo arbitretur suam Rem agi solam in Parliamento, aut sui Commodi gratia se illuc vocari, sed Reipublice Negotium agi, et unumquemque Patronum prestare debere absentis Multitudinis.

Quapropter oportet Magnates et Communes unanimes esse, sepius convenire et colloqui, de presentibus Negotiis, de propositis Statutis, seu Billis, ut vocant; alioqui futurum id, quod antehac usu venisse sepenumero sua Majestas audivit et egre tulit, ut alii aliorum Billas rejicerent, tanquam inutiles omnino et incommodas Reipubliee, ob hoc solum quia Rationes et Fundamenta hujusmodi Billarum neque per se norunt, neque hii qui rejiciunt dignentur Sermones commiscere cum altera parte, ut omnes omnium Rationes et Sensus perspiciant, quo fieri posset ut multe bone Bille Legis Vigorem obtinerent; que nunc frustra proponuntur, dum utraque pars per se Leges sanciri studet, nec dignatur suos Sensus alteri parti communicari.

Homicides.

Hodie 1a vice lecta est Billa de Examinatione Homicidii saciend. infra Com. ubi Crimen perpetravit.

Adjourn.

Dominus Cancellarius prorogavit presens hoc Parliamentum usque in crastinum, videlicet, in diem Mercurii, hora nona.