Anno Secundo Edwardi Sexti. Secunda Sessione.
MEMORANDUM, quod hodie, vicesimo mensis Aprilis, anno secundo Regis Edwardi Sexti,
in quem diem prorogatum fuerat Parliamentum inchoatum apud Westm. quarto Novembris ultimo preterito,
convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales,
quorum nomina subscribuntur:
Reverendissimus in Christo Pater Thomas Cantuarien. Archiepus.
Ricardus Riche, Miles, Ds. Riche, Cancell. Anglie.
Willielmus Poulet, Miles, Ds. Saint John, Magnus Magister et Senescallus Hospitii Dni. Regis.
Thomas Seymor, Miles, Ds. Seymor de Sudley, Magnus Admirallus Anglie.
Edwardus Clynton, Miles, Ds de Clynton.
Ds. de Sheffelde.
Parliament prorogued.
QUIBUS presentibus, advocatis etiam Prolocutore
et magna frequentia Populi, quos Communes vocant,
dictus Dominus Cancellarius, pro more, pauca verba habuit. Exorsus primum a Parliamento habito apud Westm.
quarto Novembris postreme elapso, quam gravibus atque arduis de causis illud originem habuerit, breviter,
pro loco et tempore, explicavit. Deinde, quam clementer Regia Majestas misertus tam Procerum quam Populi, qui diu sua Commoda Domi neglexerunt, dum
Reipublice Commodis (fn. *) vacarent, idem Parliamentum abrumpi voluerit in hunc diem continuandum. Postremo oftendit, Regiam Majestatem, cum multas alias ob Causas,
tum quod Bellum jam flagraret inter Angliam et Scotos,
quo fieret, ut non sine Periculo avocari possent quorum
interesset adesse dicto Parliamento, statuisse Conventum,
quem in hunc diem fieri destinaverat differendum in decimum quintum diem mensis Octobris proxime futurum;
atque ut tam Proceribus quam Populo palam fieret Regiam Majestatem ita constituisse, Literas Regias Commissorias, Johanni Mason, Militi, Clerico Parliamenti,
publice et clara voce legendas, in manus tradidit. Earum
autem tenor hic erat:
Commission for the Prorogation.
"Edwardus Sextus, Dei Gratia, Anglie, Francie,
et Hibernie Rex, Fidei Defensor, et in Terra Ecclesie
Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Reverendissimo in Christo Patri Thome Cantuar. Archiepiscopo
ac (fn. †) Predilectis et Fidelibus Consiliariis suis Ricardo
Ryche, Militi, Domino Ryche, Cancellario Anglie, Willielmo Paulett, Militi, Domino Saint John, Domino
Presidenti Consilii sui, ac Magno Magistro et Senescallo Hospitii sui, Johanni Russell, Militi, Domino
Russell, Custodi Privati Sigilli sui, Charissimoque Consanguineo suo Henrico Comiti Arundell, Camerario
Hospitii sui, nec non Predilectis et Fidelibus suis
Thome Seymor, Militi, Domino Seymor de Sudley,
Magno Admirallo suo Anglie, et Edwardo Domino
Clynton, Salutem.
"Cum presens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. quarto die Novembris ultimo
preterito inchoatum, etibidem continuatum usque vicesimumquartum diem Decembris tunc proxime sequentem;
eodemque vicesimo quarto die Decembris, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predict. ad et instantem vicesimum diem Aprilis prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et continuandum.
Sciatis, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus nos specialiter moventibus, de Fidelitate, Integritate, Industria, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Advisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus vos, et duos vestrum, ac,
tenore presentium, damus vobis, et duobus vestrum,
plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hac
instante die Veneris, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in quintum decimum diem
Octobris proxime futurum usque Westm. predict. prorogandum et continuandum ibidemque tunc tenendum.
Etideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter
intendatis ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus etiam universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et
Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad
dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis in premissis
saciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et
(fn. *) intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium,
has Literas Nostras fieri fecimus Patentes, Teste Meipso apud Westm. vicesimo die Aprilis, Anno Regni
Nostri secundo."
Quibus lectis, dictus Dominus Cancellarius ad Proceres et Populum flectens Orationem, "Audistis,"
inquit, "Diploma Regium; videtis cum statuisse disserendam hanc Parliamenti Sessionem in quintum decimum diem Octobris proxime futurum. Itaque, ejus Nomine, Sententia, et Voluntate, Conventum hunc in
illum diem dissolvendum decerno. Interea, bene valete."