House of Lords Journal Volume 1
25 October 1548

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 25 October 1548', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 315. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31203 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Secundo Edwardi Sexti. Secunda Sessione.

MEMORANDUM, quod hodie, vicesimo quinto die mensis Octobris, Anno Secundo Regis Edwardi Sexti, in quem diem prorogatum fuerat Parliamentum inchoatum apud Westm. quarto Novembris ultimo preterito, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subscribuntur:

Ricardus Ryche, Miles, Ds. Ryche, Cancellarius Anglie.
Willielmus Poulet, Miles, Ds. Saint John, Presidens Consilii, ac Magnus Magister et Senescallus Hospitii Domini Regis.
Johannes Russell, Miles, Ds. Russell, Custos Privati Sigilli Domini Regis.
Epus. London.
Ds. Wyndesore.

Parliament prorogued.

QUI cum convenissent, venissent etiam in eundem locum, accersiti, Orator Populi, una cum dicti Populi satis magna Frequentia, dictus Dominus Cancellarius, paucis verbis, declaravit Conventum Procerum et Populi, quem Parliamentum vocant, in hunc diem destinatum, Benignitate Regia, differri in diem vicesimum quartum mensis Novembris proxime futurum, Peste adeo seviente, ut, sine gravi Periculo, ante illum diem Concursus Populi fieri non posset; atque, ut tam Proceribus quam Populo palam fieret Regiam Majestatem item constituisse, Literas Regias Commissorias Johanni Masone, Militi, Clerico Parliamenti, publice et clara voce legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for the Prorogation.

"Edwardus Sextus, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Rex, Fidei Defensor, ac in Terra Ecclesie Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Predilectis et Fidelibus Consiliariis suis Ricardo Ryche, Militi, Domino Ryche, Cancellario Anglie, Willielmo Poulet, Militi, Domino Saint John, Domino Presidenti Consilii sui, ac Magno Magistro et Senescallo Hospitii sui, Johanni Russell, Militi, Domino Russell, Custodi Privati Sigilli sui, ac Reverendo in Christo Patri Episcopo London. nec non Predilecto et Fideli suo Willielmo Domino Wyndesore, Salutem.

"Cum presens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. quarto die Novembris ultimo preterito inchoatum, et ibidem continuatum usque vicesimum quartum diem Decembris tunc proxime sequentem; eodemque vicesimo quarto die Decembris idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predictum ad et in vicesimum diem Aprilis ultimum preteritum prorogatum fuerat; nec non eodem vicesimo die Aprilis idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predictum ad et in instantem quintum decimum diem Octobris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et continuandum. Sciatis, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus nos specialiter moventibus, et precipue propter Infectionem Aeris Pestiferi, ubique per Civitates Nostras London. et Westm. et Suburb. earundem ad presens invalescentem, de Fidelitate, Integritate, Industria, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Advisamento et Assensu Consilii Nostri, Assignavimus vos, et duos vestrum, dantes vobis, et duobus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hac instante die Lune, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum quartum diem Novembris proxime futurum, usque Westm. predictum, prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis in premissis faciendis, agendis, et exequendis pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso apud Westm. quinto decimo die Octobris, Anno Regni Nostri Secundo."