Anno Quarto Edwardi Sexti.
MEMORANDUM, quod hodie, vicesimo primo
die Aprilis, Anno Regni Regis Edwardi Sexti
Quarto, in quem diem, per varias et diversas Prorogationes, prorogatum fuerat Parliamentum inchoatum apud
Westm. 4 die Novembris, Anno Regni Regis Edwardi
Sexti Primo, convenere Proceres tam Spirituales quam
Temporales, quorum nomina subsequuntur:
|
ab. Ds. Ryche, Cancellarius Anglie.
Comes Wiltes, Thesaurar. Anglie.
Comes Bedford, Custos Privati Sigilli.
Epus. London.
ab. Ds. Wyndesor.
Ds. Pagett. |
Parliament prorogued.
QUI cum convenissent, venissentque in eundem Locum, accersiti, Orator Populi, una cum dicti Populi satis
magna Frequentia, Comes Wiltes, paucis Verbis, declaravit Conventum Procerum et Populi, quem Parliamentum vocant, in hunc diem destinatum a Regia Majestate,
certis quibusdam de Causis et Considerationibus illum ad
id specialiter moventibus, impresentiarum differri in
decimum diem Octobris proxime futurum. Atque ut tam
Proceribus quam Populo palam fieret Regiam Majestatem ita constituisse, Literas Commissorias Armigelo Wade,
Armigero, Deputato Johannis Masone, Militis, Clerici
Parliamenti, publice et clara voce legendas, in manus
tradidit. Earum autem tenor hic erat:
Commission for the Prorogation.
"Edwardus Sextus, Dei Gratia, Anglie, Francie, et
Hibernie Rex, Fidei Defensor, et in Terra Ecclesie Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Predilecto et
Fideli Gonsiliario suo Ricardo Ryche, Militi, Domino
Ryche, Cancellario Nostro Anglie, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis Nostris Willielmo Comiti Wiltes,
Thesaurario Anglie, Johanni Comiti Bedford, Custodi
Privati Sigilli sui, nec non Reverendo in Christo Patri
Nicholao Episcopo London. ac etiam Predilectis et
Fidelibus suis Willielmo Wyndesor, Militi, Domino Wyndesor, et Willielmo Paget, Militi, Domino Paget de Beaudesert, Consiliario suo, Salutem:
"Cum presens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. quarto die Novembris, Anno
Regni Nostri Primo inchoatum et ibidem continuatum
usque vicesimum quartum diem Decembris tunc proxime sequentem, eodemque vicesimo quarto die Decembris,
post diversas Prorogationes et Continuationes, idem
Parliamentum Nostrum tunc et ibidem, usque primum
diem Februarii ultimum preteritum continuatum fuerat; nec non eodem primo die Februarii, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predictum ad et in instantem vicesimum primum diem
Aprilis prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et
continuandum. Sciatis igitur, quod, certis urgentibus
Causis et Considerationibus Nos ad presens specialiter
moventibus, de Fidelitate, Integritate, Industria, et
Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de
Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus
vos, et duos vestrum, dantes vobis, et duobus vestrum,
tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem,
et Auctoritatem, hoc instante die Lune, ad presens
Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in decimumdiem Octobris proxime futurum usque Westm. predictum prorogandum et continuandum ibidemque tunc
tenendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis; ac ea in forma predicta
effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus,
Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris
tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis
in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant,
obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei
Testimonium, has Litteras Nostras fieri fecimus Patentes.
Teste Meipso apud Westm. vicesimo primo die Aprilis,
Anno Regni Nostri Quarto."