House of Lords Journal Volume 1
10 October 1550

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 10 October 1550', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 391. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31342 Date accessed: 24 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Quarto Edwardi Sexti.

HODIE, nempe decimo die Octobris, Anno Regni Regis Edwardi Sexti Quarto, horam circiter diei nonam, in quem diem, in ultimo utriusque Ordinis Conventu, Regii Diplomatis Auctoritate, protractum erat Parliamentum, convenerunt in locum solitum Proceres tam Spirituales quam Laiei, quorum nomina sequuntur:

Comes Wiltes, Thesaurarius Anglie.
Comes Bedford, Custos Privati Sigilli.
Epus. Dunelmenss.
Epus. London.
Ds. Paget.

Parliament prorogued.

QUI cum consedissent, adstantibus jam etiam Populi Oratore, Burgensiumque, ut vocant, satis magna Frequentia, Comes Wiltes paucis declaravit, Regiam Majestatem, quibusdam de Causes eandem specialiter moventibus, decrevisse in vicesimum diem Januarii proxime futurum prorogare Concilium. In quem finem, lectum est ab Armigilo Wade, Armigero, Deputato Johannis Masone, Militis, Regium Diploma, in hec Verba:

Commission for the Prorogation.

"Edwardus Sextus, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Rex, Fidei Defensor, et in Terra Ecclesie Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Precharissimo Avunculo et Consiliario suo Edwardo Duci Somerss. Predilectoque et Fideli Consiliario suo Ricardo Riche, Militi, Domino Riche, Cancellario Anglie, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Willielmo Comiti Wiltes, Thesaurario Anglie, Johanni Comiti Bedford, Custodi Privati Sigilli sui, Willielmo Marchioni Northampton, Magno Camerario Anglie, nec non Predilecto et Fideli Consiliario suo Edwardo Domino Clynton, Magno Admirallo Anglie, ac etiam Reverendis in Christo Patribus Cuthberto Dunelmen. Episcopo, Nicholao London. Episcopo, ac Predilectis et Fidelibus suis Willielmo Domino Windesore, et Willielmo Paget, Militi, Domino Paget de Beaudesert, Consiliario suo, Salutem.

"Cum presens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. quarto die Novembris, Anno Regni Nostri Primo inchoatum, et ibidem continuatum usque vicesimum quartum diem Decembris tunc proxime sequentem; eodemque vicesimo quarto die Decembris, post diversas Prorogationes et Continuationes, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque vicesimum primum diem Aprilis ultimo preteritum continuatum fuerat; nec non eodem vicesimo primo die Aprilis, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predictum ad et in instantem decimum diem Octobris prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et continuandum: Sciatis igitur, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos ad presens specialiter moventibus, de Fidelitate, Integritate, Industria, et Circumspectione, vestris plurimum considentes, de Advisamento et Consensu Concilii Nostri, assignavimus vos, et duos vestrum, dantes vobis, et duobus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Veneris, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in vicesimum diem Januarii proxime futurum, usque Westm. predictum, prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore presentium, firmiter in mandatis, quod vobis in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipso apud Westm. decimo die Octobris, Anno Regni Nostri Quarto."