House of Lords Journal Volume 1
20 January 1551

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 20 January 1551', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 392. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31343 Date accessed: 31 August 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Quarto Edwardi Sexti.

MEMORANDUM, quod hodie, vicesimo die Januarii, Anno Regni Regis Edwardi Sexti Quarto, in quem diem, per varias et diversas Prorogationes, prorogatum fuerat Parliamentum inchoatum apud Westm. quarto die Novembris, Anno Regni Regis Edwardi Sexti Primo, convenere Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subsequuntur:

Ds. Riche, Cancellarius Anglie.
Comes Wiltes, Thesaurarius Anglie.
Comes Bedf. Custos Privati Sigilli.
Epus. Dunelmenss.
Epus. London.
Epus. Elien.
Epus. Lincoln.
Ds. Paget.

Parliament prorogued.

QUI cum convenissent, venissentque etiam in eundem locum, accersiti, Orator Populi, una cum dicti Populi satis magna frequentia, Dominus Cancellarius, paucis Verbis, declaravit Conventum Procerum et Populi, quem Parliamentum vocant, in hunc diem destinatum, a Regia Majestate, certis quibusdam de Causis et Considerationibus illum ad id specialiter moventibus, impresentiarum deferri in secundum diem Martii proxime futurum atque ut tam Proceribus quam Populo palam fieret Regiam Majestatem ita statuisse, protulit in medium Dominus Cancellarius Regium Diploma in hoc editum, quod quidem clara voce ab Armigelo Waade, Armigero, Deputato Johannis Mason, Militis, lectum est, in hunc modum qui sequitur:

Commission for the Prorogation.

"Edwardus Sextus, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Rex, Fidei Defensor, et in Terra Ecclesie Anglicane et Hibernice Supremum Caput, Precharissimo Avunculo et Consiliario suo Edwardo Duci Somers. ac Reverendissimo in Christo Patri Thome Cantuar. Archiepiscopo, totius Anglie Primati, et Metropolitano, Predilecto et Fideli Consiliario suo Ricardo Riche, Militi, Domino Ryche, Cancellario Anglie, nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Willielmo Comiti Wiltes, Thesaurario Anglie, Johanni Comiti Warwyke, Domino Presidenti Consilii sui, ac Magno Magistro et Senescallo Hospitii sui, Johanni Comiti Bedf. Custodi Privati Sigilli sui, Willielmo Marchioni North. Magno Camerario Anglie, ac etiam Predilectis et Fidelibus Consiliariis suis Edwardo Domino Clinton, Magno Admirallo Anglie, Thome Domino Wentwoorth, Camerario Hospitii sui, ac Reverendis in Christo Patribus Nicholas London. Episcopo, Cuthberto Dunolm. Episcopo, Predilectisque et Fidelibus suis Willielmo Domino Windsore, et Willielmo Paget, Militi, Domino Paget de Beaudesert, Consiliario suo, Salutem.

"Cum presens Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. quarto die Novembris, Anno Regni Nostri Primo, inchoatum, et ibidem continuatum usque vicesimum quartum diem Decembris tunc proxime sequentem eodemque vicesimo quarto die Decembris, post diversas Prorogationes et Continuationes, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque decimum diem Octobris ultimo preteritum continuatum fuerat; nec non eodem decimo die Octobris, idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem usque Westm. predictum, ad et in instantem vicesimum diem Januarii prorogatum fuerat, ibidem tunc tenendum et continuandum. Sciatis igitur, quod, certis urgentibus Causis et Considerationibus, Nos ad presens specialiter moventibus, de Fidelitate, Integritate, Industria, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Advisamento et Consensu Consilii Nostri, assignavimus vos, et duos vestrum, dantes vobis, et duobus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Martis, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in secundum diem Martii proxime futurum usque Westm. predictum, prorogandum et continuandum ibidemque tunc tenendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris tenore presentium firmiter in mandatis quod vobis in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant prout decet. In cujus rei Testimonium has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste me ipfo apud Westm. vicesimo die Januarii, Anno Regni Nostri Quarto."