House of Lords Journal Volume 1: 2 April 1554

Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577. Originally published by His Majesty's Stationery Office, London, 1767-1830.

This free content was digitised by double rekeying. All rights reserved.

'House of Lords Journal Volume 1: 2 April 1554', in Journal of the House of Lords: Volume 1, 1509-1577, (London, 1767-1830) pp. 448. British History Online https://www.british-history.ac.uk/lords-jrnl/vol1/p448 [accessed 26 April 2024]

Image

In this section

Memorandum, quod die Lune, secundo die Aprilis,

Anno Regni Serenissime atque Excellentissime Domine Nostre Marie, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regine, Fideique Defensatricis, Primo, in quem diem presens hoc Parliamentum primo summonitum apud Civitatem Oxon. et abinde usque Westm. adjornatum, Domini tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subsequuntur, presentes fuerunt:

Queen present.

REGINA.

Epus. London.
Epus. Dunelmen.
Epus. Assaven.
Epus. Cicestren.
Epus. Bathon. et Wellen.
Epus. Cestren.
Epus. Roffen.
Epus. Meneven.
Epus. Gloucestren.
Epus. Winton, Cancell. Anglie.
Comes Arundell, Pres. Consil.
Dux Norff.
Comes Oxon, Magnus Camerar.
Comes Rutlande.
Comes Sussex.
Comes Pembrooke.
Ds. Howarde de Effingham, Mag. Admirall. Anglie.
Ds. Zouche.
Ds. Cobham.
Ds. Clynton.
Ds. Sandes.
Ds. Windesor.
Ds. Boroughe.
Ds. Evers.
Ds. Ryche.
Ds. Willoughbie.
Ds. Stafforde.
Ds. Paget.
Ds. Darcy de Chechy.

Summon'd to Parliament Bp. of Bath and Wells.

HODIE retornatum fuit Breve, quo Gilbertus Bathon. et Wellen. Episcopus presenti Parliamento interesse summonebatur, et comparens deputatus est ad suum sedendi locum in Parliamento, salvo cuicumque alii Preeminentie jure sedendi in Parliamento.

Bp. of Chester.

Consimile Breve allatum est de Summonitione Georgii Episcopi Cestre. ut hoc Parliamento interesset, et deputatus est ad suum sedendi locum in Parliamento, salvo jure alieno.

Bp. of Rochester.

Item allatum est Breve de Summonitione Mauricii Episcopi Roffen. et deputatus est ad locum suum sedendi in Parliamento, salvo jure alieno.

Bp. of St. Davids.

Item allatum est Breve de Summonitione Henrici Meneven. Episcopi, et deputatus est ad locum suum sedendi in Parliamento, salvo jure alieno.

Bp. of Gloucester.

Item allatum est Breve de Summonitione Johannis Episcopi Gloucestren. et deputatus est ad locum suum sedendi in Parliamento, salvo jure alieno.

Ld. Howard of Essingham.

Hodie Willielmus Dominus Howarde, Magnus Admirallus Anglie, accersitus ad Parliamentum, Nomine Willielmi Howarde de Effingham, Chr. virtute Brevis Domine Nostre Regine, admissus est inter Proceres, et locatus inter Barones Regni, cujus quidem Brevis tenor sequitur in hec verba:

His Writ.

"Maria, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regina, Fidei Defensor, Predilecto et Fideli suo Willielmo Howarde de Effingham, Chr. Magno Admirallo Anglie, Salutem.

"Quia, de Advisamento et Assensu Concilii Nostri, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri et Ecclesie Anglicane concernentibus, quoddam Parliamentum Nostrum apud Civitatem Nostram Westm. secundo die Aprilis proxime futuro teneri ordinavimus, et ibidem vobiscum, ac cum Prelatis, Magnatibus, et Proceribus dicti Regni Nostri, Colloquium habere et Tractatum, vobis, in Fide et Ligeantia quibus Nobis tenemini firmiter injungendo mandamus, quod, consideratis dictorum Negotiorum Arduitate et Periculis imminentibus, cessante Excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis, Nobiscum, ac cum Prelatis et Magnatibus predictis, super dictis Negotiis tractaturi, vestrumque Consilium impensuri. Et hoc, sicut Nos, et Honorem Nostrum, ac Salvationem et Defensionem Regni et Ecclesie predictorum, Expeditionemque dictorum Negotiorum diligitis, nullatenus omittatis. Teste Meipsa, apud Westm. 28 die Martii, Anno Regni Nostri Primo."