House of Lords Journal Volume 1
12 November 1554

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 12 November 1554', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 465-466. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31451 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

MEMORANDUM, quod die Lune, videlicet, duodecimo die Novembris,

Annis Regnorum Philippi et Marie, Dei Gratia, Regis et Regine Anglie, Francie, Neapolis, Jerusalem, et Hibernie, Fidei Defensorum, Principum Hispaniarum et Cicilie, Archiducum Austrie, Ducum Mediolani, Burgundie, et Brabantie, Comitum Haspurgi, Flandrie, et Tirolis, Primo et Secundo, hujusque itidem Parliamenti die primo, Proceres tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subsequuntur, presentes fuerunt:

King and Queen present.

Pref. REX et REGINA.

p. Epus. London.
p. Epus. Dunelmen.
Epus. Sar.
Epus. Coven. et Lichef.
Epus. Hereford.
Epus. Carliolen.
Epus. Peterburgen.
p. Epus. Wigorn.
p. Epus. Elien.
Epus. Oxon.
p. Epus. Cicestren.
p. Epus. Bathon. et Wellen.
p. Epus. Lyncoln.
p. Epus. Cestren.
Epus. Roffen.
p. Epus. Meneven.
p. Epus. Gloucestren.
Epus. Norwicen.
p. Epus. Winton, Cancellarius Anglie.
p. Marchio Winton, Thesaurarius Anglie.
p. Comes Arundell, Presidens Consilii.
p. Comes Bedforde, Custos Privati Sigilli.
Comes Oxon. Mag. Camerarius Anglie.
p. Comes Westmerland.
p. Comes Salopp.
Comes Darbie.
Comes Wigorn.
p. Comes Rutland.
Comes Cumberland.
p. Comes Sussex.
Comes Huntington.
p. Comes Bathon.
p. Comes Pembrooke.
p. Vicecomes Hereford.
p. Vicecomes Mountacute.
p. Ds. Howarde de Effingham, Magnus Admirallus Anglie.
p. Ds. Willyams, Camerar. Hospitii Dni. Regis.
p. Ds. Burgaveny.
Ds. Audeley.
p. Ds. Zouche.
Ds. Morleye.
Ds. Dacres de Gillislande.
p. Ds. Cobham.
Ds. Talbot.
Ds. Clynton.
p. Ds. Graye Wilton.
Ds. Sturton.
p. Ds. Dudleye.
p. Ds. Ougle.
p. Ds. Latymer.
p. Ds. Lumleye.
Ds. Connyers.
p. Ds. Mountegle.
Ds. Sandes.
Ds. Vauxe.
p. Ds. Windesor.
p. Ds. Boroughe.
p. Ds. St. John.
Ds. Braye.
Ds. Wentworthe.
Ds. Mordaunt.
Ds. Russell.
p. Ds. Evers.
p. Ds. Wharton.
Ds. Ryche.
p. Ds. Willoughbie.
p. Ds. Stafforde.
Ds. Darcie.
Ds. Paget.
p. Ds. Darcie de Chechie.
p. Ds. Northe.
p. Ds. Chandos.

B. of Norwich Summon'd to Parliament.

HODIE retornatum fuit Breve, quo Episcopus Norwicen. presenti Parliamento interesse summonebatur, qui comparens deputatus est ad suum sedendi locum in Parliamento, salvo cuicunque alii Preeminentie jure sedendi in Parliamento.

Ld. Dudley summon'd to Parliament.

Hodie, Edmundus Sutton, accersitus ad Parliamentum, per Breve Domini Nostri Regis et Regine, nomine Domini de (fn. *) Dudley, admissus est inter Proceres, et locatus inter Barones Regni, cujus quidem Brevis tenor sequitur in hec verba:

His Writ.

"Philippus et Maria, Dei Gratia, Rex et Regina Anglie, Francie, Neapolis, Jerusalem, et Hibernie, Fidei Defensores; Principes Hispaniarum et Cicilie, Archiduces Austrie, Duces Mediolani, Burgundie, et Brabantie, Comites Haspurgi, Flandrie, et Tirolis, Predilecto et Fideli suo (fn. †) Edmundo Sutton, Domino Dudleye, Salutem.

"Quia, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Anglie ac Ecclesie Anglicane concernentibus, quoddam Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. duodecimodie Novembris proxime futuro, teneri ordinavimusetibidem vobiscum, ac cum Prelatis, Magnatibus et Proceribus Regni Nostri, Colloquium habere, vobis, in Fide et Ligeantia, quibus Nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus, quod, consideratis dictorum Negotiorum Arduitate et Periculis imminentibus, cessante Excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis, Nobiscum, ac cum Prelatis et Magnatibus et Proceribus predictis, super dictis Negotiis, tractaturi, vestrumque Consilium impensuri. Et hoc, sicut Nos et Honorem Nostrum, ac Salvationem et Defensionem Regni et Ecclesie predictorum, Expeditionemque dictorum Negotiorum diligitis, nullatenus omittatis. Testibus Nobis ipsis, decimo die Novembris, Annis Regnorum Nostrorum Primo et Secundo.

Ld. St. John summoned to Parliament.

Eodem die, Johannes Dominus Seynt John, accersitus ad Parliamentum, per Breve Domini Nostri Regis et Domine Nostre Regine, admissus est inter Proceres, et locatus inter Barones Regni, cujus quidem Brevis tenor sequitur in hec verba:

His Writ.

"Philippus et Maria, Dei Gratia, Rex et Regina Anglie, Francie, Neapolis, Jerusalem, et Hibernie, Fidei Defensores, Principes Hispaniarum et Cicilie, Archiduces Austrie, Duces Mediolani, Burgundie, et Brabantie, Comites Haspurgi, Flandrie, et Tirolis, Predilecto et Fideli suo Johanni Domino Seynt John, Chr. Salutem.

"Quia, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Anglie ac Ecclesic Anglicane concernentibus, quoddam Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. duodecimo die Novembris proxime suturo, teneriordinavimus, et ibidem, cum Prelatis, Magnatibus, et Proceribus dicti Regni Nostri, Colloquium habere et Tractatum, vobis, in Fide et Ligeantia quibus Nobis tenemini, firmiter injungendo mandamus, quod, consideratis dictorum Negotiorum Arduitate et Periculis imminentibus, cessante Excusatione quacunque, dictis die et loco personaliter intersitis, Nobiscum, ac cum Prelatis, Magnatibus, et Proceribus predictis, super dictis Negotiis tractaturi, vestrumque Consilium impensuri. Et hoc, sicut Nos et Honorem Nostrum, ac Salvationem et Defensionem Regni et Ecclesie predictorum, Expeditionemque dictorum Negotiorum diligitis, nullatenus omittatis. Testibus Nobis ipsis, apud Westm. tertio die Octobris, Annis Regnorum Nostrorum Primo et Secundo."

Footnotes

* Origin. Duleye.
Origin. Edwardo.