House of Lords Journal Volume 1
Anno Septimo Regine Elizabethe

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Anno Septimo Regine Elizabethe', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 621. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31697 Date accessed: 23 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Septimo Regine Elizabethe.

MEMORANDUM, quod hodie, 30 die Aprilis, Anno Regni Elizabethe, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regine, Fidei Defensoris, etc. Septimo, in quem diem presens hoc Parliamentum prorogatum fuerat, convenerunt Domini tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subsequuntur:

Marchio Wynton, Thesaurar.
Dux Norff. Co. Marescall.
Comes Arundell.
Comes Darbye.
Comes Sussex.
Comes Huntingdon.
Comes Pembroke.
Comes Warr.
Epus. London.
Ds. Clynton, Admirall.
Ds. Howard, Camerar.
Ds. Cobham.
Ds. Wentworth.
Ds. Hunsdon.

Parliament prorogued.

QUI cum convenissent, una cum Populi atque Burgensium, ut vocant, satis magna Frequentia, predictus Marchio Winton, Thesaurarius, paucis verbis, declaravit Conventum Procerum et Populi, quem Parliamentum vocant, in hunc diem destinatum a dicta Domina Regina, certis quibusdam de Causis et Considerationibus Illam ad id specialiter moventibus, differri in quartum diem Octobris proxime futurum; atque ut tam Proceribus quam Populo palam fieret Regiam Majestatem ita constituisse, Literas Commissorias dicte Domine Regine Francisco Spelman, Armigero, Clerico Parliamenti, publice et clara voce legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor sequitur in hec verba:

Writ for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regina, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri Matheo Cantuar. Archiepiscopo, totius Anglie Primati et Metropolitano, Charissimisque Consanguineis et Consiliariis suis Willielmo Marchioni Winton, Thesaurario Anglie, Thome Duci Norff. Comiti Marescallo Anglie, Henrico Comiti Arundell, ae Charissimis Consanguineis suis Georgio Comiti Salopp, Edwardo Comiti Darbye, Thome Comiti Sussex, Henrico Comiti Huntingdon, ac etiam Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Gulielmo Comiti Pembrok, nec non Charissimo Consanguineo suo Ambrosio Comiti Warwici, ac Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestr. ac etiam Reverendis in Christo Patribus Edmundo Episcopo London. Edmundo Episcopo Roffen. nec non Predilectis et Fidelibus suis Gulielmo Domino Cobham, Gardiano, five Custodi, Quinque Portuum suorum, Thome Domino Wentworth, et Henrico Domino de Hunsdon, Salutem.

"Cum nuper pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Anglie et Ecclesie Anglicane concernentibus, presens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westmonasterii, 12 die Januarii, Anno Regni Nostri Quinto, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque decimum diem Aprilis tunc proxime sequentem; ac, post diversas Prorogationes, idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem tricesimum diem Aprilis prorogatum fuerat, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus vos, dantes vobis, decem et septem, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Lune, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in quartum diem Octobris proxime futurum, usque predictam Civitatem Nostram Westmonast. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum conventuris, tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. 30 die Aprilis, Anno Regni Nostri Septimo".