House of Lords Journal Volume 1
Anno Octavo Regine Elizabethe

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Page

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: Anno Octavo Regine Elizabethe', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 623. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31699 Date accessed: 31 October 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno Octavo Regine Elizabethe.

MEMORANDUM, quod hodie, septimo die Februarii, Anno Regni Elizabethe, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regine, Fidei Defensoris, etc. Octavo, in quem diem presens hoc Parliamentum prorogatum fuerat, convenerunt Domini tam Spirituales quam Temporales, quorum nomina subsequuntur:

Archiepus. Cantuarien.
Nicholaus Bakon, Miles, Ds. Custos Magni (fn. *) Sigilli.
Marchio Wynton, Thesaurarius.
Dux Norff. Comes Marescallus.
Marchio Northpt.
Comes Sussex.
Comes Warr.
Epus. London.
Epus. Roffen.
Ds. Clynton, Admirallus.
Ds. Howard, Camerar.
Ds. Wentworthe.
Ds. de Hunsdon.

Parliament prorogued.

QUI cum convenissent, una cum Populi atque Burgensium, ut vocant, satis magna Frequentia, predictus Nicholaus Bakon, Miles, Dominus Custos Magni Sigilli, paucis verbis, declaravit Conventum Procerum et Populi, quem Parliamentum vocant, in hunc diem destinatum a dicta Domina Regina, certis quibusdam de Causis et Considerationibus Illam ad id specialiter moventibus, differri in tricesimum diem Septembris proxime futurum; atque ut tam Proceribus quam Populo palam fieret Regiam Majestatem ita constituisse, Literas Commissorias dicte Domine Regine Francisco Spelman, Armigero, Clerico Parliamenti, publice et clara voce legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor in hec verba sequitur:

Writ for the Prorogation.

"Elizabetha, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regina, Fidei Defensor, etc. Reverendissimo in Christo Patri Matheo, eadem Gratia, Cantuar. Archiepiscopo, totius Anglie Primati et Metropolitano, Predilectoque et Fideli Consiliario suo Nicholao Bakon, Militi, Domino Custodi Magni Sigilli sui, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Willielmo Marchioni Wynton, Thesaurario Anglie, Thome Duci Norff. Comiti Marescallo Anglie, Willielmo Marchioni Northampton, ac etiam Charissimis Consanguineis suis Thome Comiti Sussex, Capitali Justiciario suo omnium Forestatum, Parcorum, et Chaciarum, intra Regnum Anglie citra Trentam, Ambrosio Comiti Warr. Magistro Ordinationum suarum, ac Reverendis in Christo Patribus Edmundo Episcopo London. Edmundo Episcopo Roffen. ac etiam Predilectis et Fidelibus Consiliariis suis Edwardo Domino Clynton, Magno Admirallo suo Anglie, Willielmo Domino Howard de Effingham, Domino Camerario suo, nec non Predilectis et Fidelibus suis Thome Domino Wentworth, et Henrico Domino de Hunsdon, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Anglie ac Ecclesie Anglicane concernentibus, presens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. duodecimo die Januarii, Anno Regni Nostri Quinto, inchoari et teneri ordinaverimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tune et ibidem tentum et continuatum fuerat usque decimum diem Aprilis tunc proxime sequentem; ac, post diversas Prorogationes, idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem septimum diem Februarii prorogatum fuerat, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, idem Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, duodecim, undecim, decem, novem, octo, septem, sex, quinque, quatuor, et tribus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem, Facultatem, et Auctoritatem, hoc instante die Jovis, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in tricesimum diem Septembris proxime jam futurum, usque predictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Ducibus, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. septimo die Februarii, Anno Regni Nostri Octavo."

Footnotes

* Deeft in Originali