House of Lords Journal Volume 1
26 March 1577

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Year published

1767-1830

Pages

Annotate

Comment on this article
Double click anywhere on the text to add an annotation in-line

Citation Show another format:

'House of Lords Journal Volume 1: 26 March 1577', Journal of the House of Lords: volume 1: 1509-1577 (1767-1830), pp. 754-755. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=31870 Date accessed: 28 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Anno 19 Regine Elizabethe.

MEMORANDUM, quod hodierno die, vicesimo sexto Martii, Anno Regni Regine Elizabethe Decimo nono, in quem diem prorogatum fuerat hoc presens Parliamentum, convenere Proceres, quorum nomina subscribuntur:

Nicholaus Bakon, Miles, Custos Magni Sigilli.
Franciscus Comes Bedford.
Robertus Comes Lecest.
Willielmus Ds. Cobham.
Arthurus Ds. Gray de Wilton.
Henricus Ds. Norris de Ricott.

Queen's Commision delivered to the Clerk of the Parliaments to read.

QUI cum convenissent, Dominus Custos Magni Sigilli Literas Regias Commissarias Antonio Mason, Armigero, Clerico Parliamentorum, publice legendas, in manus tradidit. Earum autem tenor hic erat:

Commission for proroguing the Parliament.

"Elizabetha, Dei Gratia, Anglie, Francie, et Hibernie Regina, Fidei Defensor, &c. Reverendissimo in Christo Patri Edmundo Cantuar. Archiepiscopo, totius Anglie Primati et Metropolitano, Predilectoque et Fideli Consiliario suo Nicholao Bakon, Militi, Domino Custodi Magni Sigilli sui, ac Reverendissimo in Christo Patri Edwino Ebor. Archiepiscopo, Anglie Primati et Metropolitano, ac etiam Predilecto et Fideli Consiliario suo Willielmo Domino Burleigh, Domino Thesaurario Anglie, nec non Charissimo Consanguineo suo Edwardo Comiti Oxon. Magno Camerario Anglie, ac Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Edwardo Comiti Lincoln, Magno Admirallo suo Anglie, Thome Comiti Sussex, Domino Camerario suo, Henrico Comiti Arundell, ac etiam Charislimo Consanguineo suo Henrico Comiti Northumb. nec non Charissimis Consanguineis et Consiliariis suis Henrico Comiti Huntington, Domino Presidenti Consilii sui in Partibus Borealibus, Ambrosio Comiti Warwici, Magistro Ordinationum suarum, Francisco Comiti Bedford, ac Charissimis Consanguineis suis Henrico Comiti Pembroke, Edwardo Comiti Hertford, ac etiam Charissimo Consanguineo et Consiliario suo Roberto Comiti Leicestr. Magistro Equorum suorum, nec non Charissimo Consanguineo suo Vicecomiti Howard de Bindon, ac Reverendis in Christo Patribus Johanni Episcopo London. Johanni Episcopo Roffen. ac etiam Predilectis et Fidelibus suis Henrico Domino Burgavenny, Willielmo Domino Cobham, Domino Gardiano Quinque Portuum suorum, Arthuro Domino Graye de Wilton, Johanni Domino Lumley, Thome Domino Wentworth, Lodovico Domino Mordaunt, Henrico Domino Crumwell, Thome Domino Pagett de Beawdsert, Rogero Domino Northe, Carolo Domino Howard de Effingham, Henrico Domino de Hunsdon, Domino Gardiano Marchiarum Orientalium versus Scotiam, Thome Domino Buckhurst, Henrico Domino Cheney de Tudington, et Henrico Domino Norris de Rycott, Salutem.

"Cum nuper, pro quibusdam arduis et urgentibus Negotiis, Nos, Statum et Defensionem Regni Nostri Anglie ac Ecclesie Anglicane concernentibus, presens hoc Parliamentum Nostrum, apud Civitatem Nostram Westm. octavo die Maii, Anno Regni Nostri Quarto decimo, inchoari et teneri ordinavimus; a quo die idem Parliamentum Nostrum tunc et ibidem tentum et continuatum fuerat usque tricesimum diem Junii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum, post diversas Prorogationes, usque octavum diem Februarii, Anno Regni Nostri Decimo octavo, prorogatum fuerat, ac ibidem tunc tentum et continuatum (fn. *) in quintum decimum diem Martii tunc proxime sequentem; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in quintum diem Novembris tunc proxime sequentem prorogatum fuerat; eodemque die idem Parliamentum Nostrum usque ad et in instantem vicesimum sextum diem Martii prorogatum fuerat, ibidem tenendum et prosequendum: Sciatis tamen, certis urgentibus Causis et Considerationibus Nos specialiter moventibus, predictum Parliamentum Nostrum ulterius prorogandum duximus. De Fidelitate igitur, Prudentia, et Circumspectione, vestris plurimum confidentes, de Avisamento et Assensu Consilii Nostri, assignavimus vos Commissionarios Nostros, dantes vobis, 31, 30, 29, 28, 27, 26, 25, 24, 23, 22, 21, 20, 19, 18, 17, 16, 15, 14, 13, 12, 11, 10, 9, 8, 7, 6, 5, 4, et tribus vestrum, tenore presentium, plenam Potestatem et Auctoritatem, hoc instante die Martis, ad presens Parliamentum Nostrum, nomine Nostro, ad et in tertium diem Junii proxime futurum, usque predictam Civitatem Nostram Westm. prorogandum et continuandum, ibidemque tunc tenendum et prosequendum. Et ideo vobis mandamus, quod circa premissa diligenter intendatis, ac ea in forma predicta effectualiter expleatis. Damus autem universis et singulis Archiepiscopis, Marchionibus, Comitibus, Vicecomitibus, Episcopis, Baronibus, Militibus, Civibus, et Burgensibus, ac omnibus aliis quorum interest ad dictum Parliamentum Nostrum conventuris, tenore presentium, firmiter in Mandatis, quod vobis, in premissis faciendis, agendis, et exequendis, pareant, obediant, et intendant, prout decet. In cujus rei Testimonium, has Literas Nostras fieri fecimus Patentes. Teste Meipsa, apud Westm. vicesimo sexto die Martii, Anno Regni Nostri Decimo nono."

Footnotes

* Deest in Origin.