Schedule of legal annotations
(no. 524)

Sponsor

London Record Society

Publication

Author

Martin Weinbaum (editor)

Year published

1976

Supporting documents

Pages

118-121

Citation Show another format:

'Schedule of legal annotations: (no. 524)', The London eyre of 1276 (1976), pp. 118-121. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=36003 Date accessed: 01 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

(no. 524)

524. [m. 20 Schedule of legal annotations]

[In a 14th-century hand. References to regnal years and membrane numbers appear in the margin but are omitted below.]

1. Quod manucaptus usque ad iter justiciariorum sit coram justiciariis primo die alioquin vicecomites amerciabuntur [cf. 6].

2. De maiore et communitate amerciatis quia in uno itinere dedixerunt id quod prius in alio itinere concesserunt [cf. 18].

3. Quod nullus latro qui fugit ad ecclesiam debet custodiri nec vigilari per cives [cf. 20].

4–5. [As 21n, 22n (but erroneously omitting non).]

6. Si secta debeat fieri post latrones aut hutesium levari. Et de camerario amerciato quia nullam fecit mencionem in rotulis suis de plegiis vicinorum [cf. 24].

7. [As 25n.]

8. De quatuor vicinis semper attachiandis ubi aliquis interfectus fuerit per feloniam [cf. 26].

9. De warda amerciata quia receptaverunt in eadem quemdam qui non fuit in franco plegio [cf. 29].

10. [As 29n.]

11. De warda amerciata quia non nominaverunt vicinos coram camerario et vicecomitibus [cf. 31].

12. De warda amerciata quia nesciverunt qui fuerunt cum quodam qui oppressus fuit per quemdam [sic] arborem per infortunium. Et de camerario et vicecomitibus amerciatis quia male appreciaverunt deodandum [cf. 32].

13–14, 15–16, 17. [As 37nn, 39nn, 41n.]

18. Et de camerario et vicecomitibus amerciatis quia non inquisiverunt de catallis felonum [cf. 41].

19. [As 43n.]

20. Quod maior et aldermanni presentaverunt quod nemo tenetur respondere de evasione in Civitate [cf. 48].

21. [As 50n.]

22. De abiuracione recipienda per constabularium Tunis et per aldermannos et vicecomites London' si camerarius absens fuit [cf. 52].

23. [As 53n.]

24. De warda amerciata pro falsa appreciacione deodande [sic] [cf. 54].

25. De camerario amerciato quia non fecit appreciare deodandum. (Nota.) Et quia vicecomites obierunt, nullus respondet [cf. 59].

26. Quod non oportet quod extranei sint in franco pleggio. Et quod vicecomites respondebunt de evasione nisi respondent ubi capti sunt deliberati [cf. 60].

27. [As 65n.]

28. De warda amerciata pro discordia inter presentacionem suam et rotulos camerarii [cf. 67].

29–41. [As 70n, 72n, 73n, 75n, 76n, 77n, 78n, 85n, 87n, 88n, 97n, 98n (but omitting et hoc patet hic), 99n.]

42. De warda amerciata et quibusdam amerciatis eo quod presentaverunt se vicinos et non fuerunt. [cf. 101].

43–5. [As 102n (but omitting similiter), 108n (but omitting et hoc patet hic), 109n.]

46. De tota warda amerciata pro receptamento cuiusdam qui non fuit in franco pleggio [cf. 112].

47. De camerario et vicecomitibus amerciatis eo quod dederunt duobus abiurantibus regnum simul et semel diversos portus transeundi extra regnum [cf. 115].

48. Quod oportet quod manucaptus pro felonia sit coram justiciariis primo die [cf. 116].

49–50. [As 117n, 119n.]

51. De tota warda amerciata pro franco pleggio [cf. 120].

52. [As 122n.]

53. Missing from list, cf. 127].

54. De cyrographo faciendo inter vicecomites de prisonibus tempore recessus eorum de balliva sua et de vicinis non attachiandis scilicet unumquemque per alium [cf. 134].

55, 56–7, 58. [As 138n, 140nn, 141n.]

59. De casu Michaelis Thovy per veredictum maioris et aldermannorum [cf. 146].

60. De appello de mahemio quassato per varias proposiciones contra appellum factas . . . per xii homines de warda et non per maiorem et aldermannos . . . missum per manucapcionem [cf. 147].

61–9. [Mainly illegible, cf. 149n, 152n, 154n, 176n, 177n, 183n, 187n, 194n (197n or 198n), 203n.]

70. [m. 20d]. . . secum per unum annum et amplius postquam idem rettatus interfecerit hominem cat . . . [cf. 205].

71. De carta regis Henrici pro pace facta Laurencio Duket [cf. 207].

72. Quod manucapti pro morte hominis usque ad iter justiciariorum non possunt se acquietare per veredictum aldermannorum et visneti ibidem ut dicitur ibi et postea invenies contrarium. Qualiter magna lex debeat fieri ibidem. Quod omnes manucapti ad iter justiciariorum veniant primo die itineris [cf. 209].

73. Quod non oportet quod extraneus, scilicet pepoudrous vel aliquis de familia alicuius magnatis sit in franco pleggio [cf. 214].

74–6. [As 214n, 219n, 221n (de Arcubus London').]

77. De quodam Adam de Ware capto pro morte Reginaldi Tropynel tradito in ballium per libertatem Civitatis [cf. 228].

78. De fugientibus a Civitate pro felonia attachiandis cum proximo redierint [cf. 230].

79. Quod extraneus se debet acquietare de morte hominis per xlii homines de tribus wardis [cf. 233].

80. De appello faciendo in hustengo. Et quod extraneus se acquietabit per xlii homines de tribus wardis ut supra. Et quod extranei debent exigi et utlagari in comitatibus de quibus sunt [cf. 245].

81. De pleggiis amerciatis quia non habuerunt quern manuceperunt primo die itineris. Item de pleggiis eodem modo. Et de quodam fornicato acquietato per sacramentum xlii hominum [cf. 249].

82. [As 256n.]

83. De appello facto in hustengo et postea quassato coram justiciariis. Et de appellate postea acquietato per xlii homines [cf. 261].

84. De extraneis acquietatis per xlii homines. Et quod oportet quod maior et aldermanni dicent quis [occidit] mortuum. Et de clerico convicto per xlii homines de tribus wardis et liberate episcopo. Et de extraneo acquietato per xlii homines etc. [cf. 264].

85. De querela de transgressione ubi pars tunc querelatus se posuit super veredictum aldermannorum [cf. 265]. 86–7. [As 269n, 271n.]

88. De appello in hustengo de plagis et verberatura [cf. 272–3].

89. De forinsecis acquietatis in itinere per forincecos [cf. 275].

90. De Philippo le Taylour rettato de roberia acquietato per maiorem et aldermannos [cf. 278].

91. [As 279n.]

92. De civibus London' liberatis maiori et civibus per pleggios per justiciarios itinerantes in comitatu Midd' licet factum esset forincecum [cf. 280]. De Jacobo de Stokes clerico rettato de latrocinio et acquietato per maiorem et aldermannos et liberate episcopo [cf. 282].

93. De Adam Scott et aliis forincesis acquietatis per veredictum aldermannorum et visneti [cf. 284].

94. De quibusdam rettatis de felonia et acquietatis [cf. 287].

95. Carta magistri Thome de Pyvelesden [cf. 293].

96. Quod vicecomites possunt dimittere omnes illos qui sunt de libertate Civitatis per plevinam usque ad adventum justiciariorum de quocumque latrocinio rettati fuerint [cf. 324].

Quoddam placitum de transgressione [deleted].

Quoddam placitum de debito [deleted].

97. Quod justiciarii itinerantes non tenebunt placita in itinere de tenementis in London' [cf. 470].

98. Quod justiciarii itinerantes tenebunt placita de transgressionibus [cf. 471].

Item quoddam placitum de debito [cf. 474].

Item alius processus de eadem materia [deleted].

99. [As 477n; cf. 478, 482].

Quoddam placitum de convencione et de testibus (vocatis et productis in curia et quales deleted) debeant esse (testes ad probandum deleted) [cf. no. 103].

100. Quoddam placitum de rectis serviciis in quo maior allegavit quod justiciarii huiusmodi placita tenere non debent [cf. 483].

101. Consuetudo (probata deleted) recordata quod justiciarii non debent tenere placita terre coram eis in itinere, et hoc per breve regis [cf. 484].

Quedam placita de tenementis in Civitate adiornata de itinere usque in bancum [deleted].

Carta Stephani de Cornhull irrotulata in itinere per Thomam de Clare militem [deleted. Cf. 481].

De quodam extraneo vocato ad warantum [deleted. Cf. ?485].

102. Quoddam placitum de transgressione terminatum per sacramentum maioris et aldermannorum [cf. 487].

De quodam forinceco vocato ad warantum [deleted].

Quedam concordia irrotulata in rotulis justiciariorum [deleted. Cf. 489].

Quoddam placitum transgressionis placitatum coram justiciariis [deleted].

Item aliud placitum placitatum ibidem [deleted].

103. Querela de convencione et testibus vocatis et productis in curia et quales debent esse testes ad probandum [cf. 488].

104–6. [As 491n, 492n, 493n (omitting itinerantibus).]

107. Quoddam placitum mortis antecessoris de quodam forinseco vocato ad warantum [cf. 494].

108. [As 495n.]

109. Quoddam placitum de imprisonamento [cf. 496].

110. Placitum de disseisina facta infra sumonicionem itineris [cf. 499].

111. Adhuc de placito assise nove disseisine unde placitum incipit inferius [cf. 499].

Item quoddam placitum de tenementis [deleted].

Item quedam carta irrotulata Johannis de Gatesden [deleted. Cf. 501].

112. [As 502n.]

113. Quod placitum non debet terminari in itinere nisi prius fuit in hustengo [cf. 503].

114–16. [As 504n, 505n, 508n.]

117. Item querela de transgressione super Henricum de Coventre vicecomitem (qui se purgavit per maiorem et aldermannos in a different hand) [cf. 509].

118–19. [As 510n, 511n.]

120. De placito placitato coram justiciariis itinerantibus apud Turrim racione forinseci vocati ad warantum in hustengo [cf. 514].

121. De placito nove disseisine non tenendo sine vicecomite. Et qualiter inquirentes debent eligi et si illi de inquisicione debeant iurare necne [cf. 516].

122, 113 [recte 123], 114 [recte 124], [125]. [As 517nn, 519n, 520n.]

115 [sic]. Recordum maioris et aldermannorum factum in hustengo de custodibus qui non venerunt in itinere justiciariorum [cf. ?523].

116 [sic]. Concordia facta coram justiciariis itinerantibus de tenementis. . . in hustengo.

117 [sic]. Placita coram justiciariis itinerantibus de arreragiis annui (?redditus).

Nota quod annum et vastum debent placitari in itinere.