Letter from Spanish General Juan d'Aquila to the Catholics of Ireland

Sponsor

History of Parliament Trust

Publication

Author

Heywood Townshend

Year published

1680

Pages

351-352

Citation Show another format:

'Letter from Spanish General Juan d'Aquila to the Catholics of Ireland', Historical Collections:: or, An exact Account of the Proceedings of the Four last Parliaments of Q. Elizabeth (1680), pp. 351-352. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=43563 Date accessed: 22 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Letter from Spanish General Juan d'Aquila to the Catholics of Ireland

44 Eliz.

The Copy of the Spanish General's Letter for Ireland, written to the Irish Catholicks, and shewed by Mr. Secretary Cecill to the Parliamenthouse.

Dominus Johannes de Aquilla Magister Belli Generalis, & Regis Catholici Hispaniarum Dux in Dei bello quod pro side tenenda in Hibernia geritur.

OMnibus Hiberniæ Catholicis in Quinzale, Corchen Civitate, & in omnibus aliis Villis, Civitatibus & Castris degentibus, Salutem & pacem in eo qui est vera salus imprecatur.

Ad nostras pervenit aures editum fuisse Libellum quoddam in Civitate Corke, sub nomine pro Regis confectum, quod cum multa à veritate maximè aliena contineat, eaque Aures proborum offendunt. Nec simplicium animos forte seductos in errorem deductant, & à veritate averstant; coactus sum falsa esse ostendere, veritatem aperire, paucisq; innuere prætextum, & præclarissimam Regis nostri Philippi intentionem in hoc bello Apostolica Authoritate à nobis Administrandum; & (ut verum fatear) possem facillime convitia quod nobis objiciunt in ipsos retundere, & voluptatem quam maledicendo sumpsere, illam male audiendo amittere. Cæterum novimus ut debiles & inermes Muliercola ad convitia fugere: Sed hiis prætermissis, ad objecta, solida veritate & ex Christiana Modestate respondere.

Imprimis, Commoneamini nos velle subditos prætensos Reginæ Angliæ ab obedientia & debita per dei legem servitute abducere, & ad nos aggregare. Quod maximâ ex parte à veritate alienum est. Neminem enim persuadere conamur ut debitam servitutem secundum dei Legem deneget suo Principi. Sed bene nostis ante multos Annos ipsam Elizabetham (for so said Mr. Secretary, he bluntly called her that same Elizabeth) privatam esse Regno, subditosque omnes absolutos esse à Juramento Fidelitatis per supremum Pontisicem, cui Regnans in excelsis Rex Regum omnimodum potestatem tradidit, ut evellat, distruat, plantet, ædificet, ita ut ipsos Reges temporales si ad spirituale ædisiciem expediret, eósque ad depositionem à Regno privat, quod factum esse in Regnis Angliæ & Hiberniæ à pluribus Pontisicibus supremis, viz. Pio quinto, Gregorio decimo tertio, & nunc Clemento octavo, omnibus notum est, quorum Diplomata extant apud nos (Catholicis Loquor) non protervis Hæreticis qui à Fide Romanæ Ecclesiæ declinaverunt; nam cum Cæci sunt, & Cæcorum Duces & fundamenta veritatis prorsus ignorant, etiam in hoc dissentire à nobis non mirum est. Sed nostri fratres Catholici in simplicitate fidei Romanæ ambulentes, & Ecclesia Catholica consentientes, quod est columna & fundamentum veritatis, omnia ista facile percipiant.

An. 1601.

Ergo restat quod Hiberni qui vobis adherent nil adversus legem Dei & sidelitatem debitam, imò secundum divina præcepta & obedientiam quam supremo Pontifici debent cooperentur.

Secundo asseritis, nos Hispanos blanditiis, & fictitiis adulationibus Hibernos demulcire atque & multa beneficia in illos exhibere, quod in nostram aversissimam est natura, sed hoc m° in principio facere,ut simplicium animos ad nos convertentes, in posterum credulitatem circa illos exercentes, sanguinolentam naturam nostram ostendemus. Prob Deum immortalem! quis non miretur acerbam & indieibilem credulitatem audaciámque vestram in his verbis ostensam?

Quis est enim qui non novit crudelitatem maximam quam vos Angli adversus miseros Hibernicos exercivistis, & exercere non desistitis, vos inquam ab ipsorum animis sidem Catholicam quam coluerunt Patris eorum in quo salus æterna consistit auferre conamini crudeliores profectò Ursis & Leonibus, qui tantum temporalem vitam auferent, vos tamen æternam & spiritualem. Quis temporalia omnia istius florentissimi Regni demolitus est nisi Anglus? videte hoc, & confundamini. Nos vero, Patriam dulcissimam & fælicissimam Hispaniam omnibus scilicet bonis refertam vicem Catholicorum dolentes, relinquimus, & eorum Clamoribus incitati, qui Cælum Terrámque attingunt, & aures supremi Pontificis & Regis nostri Philippi pulsantes, misericordia moti, Ad vos Milites, Argentum, Aurum, & Arma liberali manu tandem mittere decreverunt, non ut erga vos Hiberni Catholici crudelitatem (ut isti singunt) exercerunt, sed ut fæliciter vos à Diaboli faucibus ereptos, à Tyrannide liberos, ad pristinam vestram ingenuitatem redigant, ut libere positis fidem Catholicam profiteri.

Ergo dilectissimi in Christo, postquam jam quod per tot ante annos desiderio desiderastis præcibus & lacrimis efflagitastis, & impetrastis, & jamjam Supremus Pontifex Vicarius Christi in Terris vobis imperat ut Arma in Defensionem vestræ fidei sumatis, vos omnes moveo & hortor atque contestor Omnes in quam ad quos istæ Litteræ pervenerint, ut quam citissime in vestra fuerit potestate ad nos cum Amicis & Armis conveniatis. Qui hoc fecerit nos paratos inveniet, Arma nostra & ceteráq; possidemus ipsis communicabimus. Qui aliter enim spretis nostris Conciliis saluberrimis, fecerit & in salibra, & Anglorum obedientia permanserit, tanquam Hæreticum & Hostem, & Ecclesiæ invisum usque ad necem prosequimur.

Doryum de Laguia.