Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars prima

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

10, 11, 12, 13, 14, 15, 16, 17, 18, 19, 20, 21, 22, 23, 24, 25

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars prima', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 10-25. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49125 Date accessed: 18 September 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

PARS PRIMA.
Cap. 1. De primaria institucione Ecclesie London ac dignitatum numero et ordine in eadem. Cap. 2. De dignitatum numero et ordine, et de pertinentibus ad easdem, et primo de dignitate Episcopi. Cap. 3. De processionibus in adrentu Episcopi. Cap. 4. Quibus diebus Episcopus debet esse presens in Ecclesia. Cap. 5. De oblacionibus factis quando Episcopus est presens. Cap. 6. Quando Decanus et alius major persona assistent Episcopo. Cap. 7. De thurificacione in Episcopi persona. Cap. 8. Quando pueri cum cereis precedant coram Episcopo. Cap. 9. De benediccione Episcopi. Cap. 10. De osculo textus Episcopi. Cap. 11. Quod major persona sibi ferat osculum. Cap. 12. Quod spergat aquam benedictam. Cap. 13. Quod Episcopus dicat Confiteor. Cap. 14. Quod Cancellarius sibi librum ministret. Cap. 15. Quod omnes inclinent Episcopo. Cap. 16. Que beneficia confert Episcopus in Ecclesia. Cap. 17. Quod Episcopus literas suas installacionis dirigat Decano, excepto Capellano capelle sue. Cap. 18. Quod domus racantes in atrio Sancti Pauli sunt in custodia Decani. Cap. 19. De personis principalibus post Episcopum. Cap. 20. De creacione Decani. Cap. 21. De forma vocacionis absentis Canonici. Cap. 22. De confirmacione Decani. Cap. 23. De precibus super electum Decanum cum Oracione per Episcopum. Cap. 24. De processione contra Decanum post Confirmacionem. Cap. 25. De modo installandi Decanum per Capitulum. Cap. 26. Juramentum Decani Capitulo. Cap. 27. Quod omnes Canonici promittant obedienciam Decano. Cap. 28. Quod Decanus juret Episcopo obedienciam et fidelitatem. Cap. 29. De manerio de Schadewelle. Cap. 30. De ecclesia de Lambourne. Cap. 31. De officio Decani et ejus jurisdiccione. Cap. 32. De expectacione in pulsacionibus Classicorum. Cap. 33. De promorendis ad Ordines. Cap. 34. De antiphonarum intonacione per Decanum. Cap. 35. De collacione Beneficiorum per Decanum et Capitulum conjunctim facienda. Cap. 36. De divinis officiis Decano incumbentibus conventu et de modo. Cap. 37. De inclinacione facienda Decano. Cap. 38. De custodia prebendarum vacancium. Cap. 39. De sentencia ferenda contra invasores et turbatores jurium et libertatum Ecclesie London. Cap. 40. Quod Decanus et Capitulum non conveniantur racione prebendarum vel personarum extra Capitulum. Cap. 41. De correccione elericorum de Choro. Cap. 42. Quomodo defertur Canonicis in correccione Vicarii amocione et presentacione. Cap. 43. Quod Vicarii jurent obedienciam Decano. Cap. 44. Quod minores Canonici per Decanum et Capitulum preficiantur et per Decanum arceantur. Cap. 45. Quomodo et cujus licencia possunt minores Canonici absentare. Cap. 46. Quod Decanus tantum modeste corripit Canonicos set per se tamen non expellit nec cogit ad ordines. Cap. 47. De correccione delinquencium et ejus modo. Cap. 48. Beneficia pertinencia ad collacionem Decani tantum. Cap. 49. Quod nulli noceat absencia per biduum ab Ecclesia. Cap. 50. De officio Archidiaconorum et eorum preeminencia et juramento et sensu. Cap 51. De officio Thesaurarii et quos ministros deputat et eorum stipendiis. Cap. 52. De Sacrista. Cap. 53. De Servientibus. Cap. 54. De officio et potestate Cantoris. Cap. 55. De magistro Schole Cantus. Cap. 56. De officio et potestate Cancellarii. Cap. 57. De magistro in artibus Schole Grammatice preficiendo. Cap. 58. De numero Canonicorum. Cap. 59. De ordine dignitatum et prebendarum et de taxacione et de psalmis ascriptis. In dextra. Cap. 60. Prebendarum ordo et psalmi ascripti eisdem, cum earum taxacione: in dextra. Cap. 61. In sinistro chori dignitatis ordo. Footnotes

PARS PRIMA.

Cap. 1. De primaria institucione Ecclesie London ac dignitatum numero et ordine in eadem.

Anno ab incarnacione Domini centesimo octogesimo quinto ad instanciam Lucii (fn. 1) regis Britannie majoris, que nunc Anglia nuncupatur, missi fuerunt ab Eleutherio papa ad regem predictum duo doctores precipui ffagnus et Dumanus, (fn. 2) ut regem predictum et populum sibi subditum ad Christiane fidei unitatem inclinarent, et templa que variis et falsis diis dedicata fuerant, ad honorem unius summi et veri Dei consecrarent, et diversis ordinatorum cetibus ordinarent. Ipsi quippe viri, Sancto Spiritu veritatis edocti, tres sedes metropolitieas in tribus nobilioribus tune regni britannie civitatibus ad laudem et honorem unius et trini Dei statuerunt, quibus Episcopatus plurimos subdiderunt. Prima sedes London erat, (fn. 3) cui submissa est Loegrea et Cornubia, quas provincias, Sabrina a Kambria, id est Wallia, sejungit. Secunda sedes apud Eboracum, cui submissa est Deira et Albania, id est Scocia, quas magnum flumen Humbrie a Loegria secernit. Tercia sedes crat in Urbe Legionum, cui subjacebat Kambrea, quam Sabrina a Loegrea sejungit. Prima itaque sedes London, que metropolicite et primacie dignitatis excellencia preeminebat, per quadringentos decem et novem annos, donee beatus Augustinus (fn. 4) a Gregorio papa missus, anno ab incarnacione Domini DC quarto dignitatem metropoliticam Dorrobernie transferret, postquam ibi sederat annis octo, ut antiquum vaticinium impleretur, dicens sic: Transmutacio sedium fiet, et dignitas London adornabit Doroberniam. Translata itaque sede metropolicita a beato Augustino, Mellitus primus sedit London Episcopus, et successores ejus qui regimini London Ecclesie hactenus prefuerunt.

Cap. 2. De dignitatum numero et ordine, et de pertinentibus ad easdem, et primo de dignitate Episcopi.

Dignitas Episcopi est in Choro, capitulo, et in omnibus locis supra omnes canonicos et ecclesie ministros in exhibicione honoris habere preminanciam.

Cap. 3. De processionibus in adrentu Episcopi.

Quociens autem Episcopus (fn. 5) de transmarinis partibus venerit, occurrent ei in occidentali ostio Ecclesie, capis cericis induti, Decanus et totus chorus, pulsatisque in ipsius adventu campanis, honorifice suscipient eum, Decanus a dextris et major persona post eum a sinistris, deducentes eum cum processione ad altare, canente choro Responsorium (fn. 6) Sancte Paule. Quod eciam fiet in primo adventu suo post consecracionem, si alibi fuerit consecratus, et in primo adventu suo ad visitacionem, et dicantur, ipso Episcopo ante altare prostrato, preces et oracio sequentes:

Ordo ad recipiendum Episcopum.

In primis fiat processio ad ostium occidentale Ecclesie, et ibidem Episcopo asperso cum aqua benedicta et eo incensato, ducatur cum processione ad magnum altare, et eo prostrato dicat major Ecclesie versiculum:
Salvum fac servum Tuum Episcopum nostrum.
Mitte ei auxilium de sancto.
Domine exaudi oracionem meam.

Dominus vobiscum.

Oremus.

Concede quesumus, Domine, famulo Tuo N., Episcopo nostro, ut predicando (fn. 7) et exercendo que recta sunt, exemplo bonorum operum animas suorum instruat subditorum et eterne remuneracionis mercedem a Te piissimo pastore percipiat: Per Jesum. Prout patet in manuali Ecclesie sub hac forma.

Alias in ipsius adventu duntaxat fit pulsacio campanarum sine processione.

Cap. 4. Quibus diebus Episcopus debet esse presens in Ecclesia.

Idem vero Episcopus diebus natalis Domini, Pasche, Ascencionis Domini, Pentecostis, in Festis eciam beati Pauli, (fn. 8) beati Erkenwaldi, (fn. 9) diebus eciam Cinerum et cene, si commode poterit, in Ecclesia sua ministrare tenetur.

Cap. 5. De oblacionibus factis quando Episcopus est presens.

Oblaciones ad manus suas provenientes largiri potest preter licenciam Ebdomodariorum secundum arbitrium sue voluntatis. Reliquis vero temporibus et diebus sive in officio sollempni, sive in exequiis defunctorum ministret in altari majori et oblaciones percipiat, ebdomodariis non prejudicat presencia Episcopi.

Cap. 6. Quando Decanus et alius major persona assistent Episcopo.

Et quocienscunque officium suum executurus est Episcopus in Ecclesia in festis majoribus, Decanus a dextris, et sublimior persona post Decanum a sinistris, vel, eo absente, alii duo majores persone assistent Episcopo, deducentes eum de vestiario ad altare, vel ad sedem cathedralem.

Cap. 7. De thurificacione in Episcopi persona.

Similiter faciant quando iturus est ad incensandum altare dum Magnificat et Benedictus cantantur, et ita deducetur in omni processione Majorum Festorum. Et cum Episcopus majus altare incensaverit, revertetur in stallum suum vel cathedram, et ipsi qui deduxerunt eum ibunt ad altaria incensanda, et redeuntes ad Episcopum thurificabunt eum in stallo suo. Alias autem, sive fuerit in stallo cathedrali sive in choro, cum chorus fuerit incensandus ad matutinas et ad vesperas per capellanum ebdomodarium incensabitur; ad missam vero per diaconum in altari ministrantem.

Cap. 8. Quando pueri cum cereis precedant coram Episcopo.

Et quociens ministrat ad vesperas vel ad matutinas pontificalibus indutus, stare debent ante eum, vel eum precedere, duo pueri ornati, duos cereos accensos bajulantes.

Cap. 9. De benediccione Episcopi.

Presente insuper Episcopo in suo cathedrali seu eciam Decani stallo cum alius in majori altari celebraverit, benedicciones ab Episcopo petentur que a sacerdote peterentur, si absens esset Episcopus.

Cap. 10. De osculo textus Episcopi.

Et textus evangeliorum quociens osculandus fuerit sibi primo exhiberi debet.

Cap. 11. Quod major persona sibi ferat osculum.

Pacis osculum per Decanum vel alium majorem presentem primitus deferetur.

Cap. 12. Quod spergat aquam benedictam.

Et si aqua benedicta fuerit spargenda, postquam altaria conspersa fuerint, tradetur ei aspersorium et seipsum et majores aspergat.

Cap. 13. Quod Episcopus dicat Confiteor.

Item quociens in ejus presencia celebraverit alius, dicat Confiteor ad gradus altaris.

Cap. 14. Quod Cancellarius sibi librum ministret.

Et cum in majori sede sua collectam vel capitula dicturus est, vel leccionem leeturus, Cancellarius, si presens est, ministrabit ei librum sustentando.

Cap. 15. Quod omnes inclinent Episcopo.

Cum autem fuerit in stallo suo, vel in choro in stallo Decani, tam Decanus quam alii omnes majores et minores ingredientes chorum vel egredientes ad Episcopum reverenter inclinare debent.

Cap. 16. Que beneficia confert Episcopus in Ecclesia.

Item quidem tam prebendas majores quam dignitates omnes seu personatus, preter decanatum, cum vacaverint, pro voluntate sua, cui vult assignat.

Cap. 17. Quod Episcopus literas suas installacionis dirigat Decano, excepto Capellano capelle sue.

Et literas suas Decano mittit super stallo in choro et loco in capitulo cuicunque personatum vel prebendam contulerit assignandas. Preficit enim Penitenciarium (fn. 10) et Custodem veteri fabrice et Capellanum capelle sue proprie. Confert eciam unam cantariam de provisione Eustachii Episcopi (fn. 11) ad altare sancti Michaelis ordinatam, ac unam liberacionem panis et cervisie, ad opus Seriptoris et Ligatoris Librorum Ecclesie deputatam.

Cap. 18. Quod domus racantes in atrio Sancti Pauli sunt in custodia Decani.

Confert eciam domos in atrio Sancti Pauli dignitatibus et prebendis annexas, et unam domum que solet spectare ad fabricam in angulo versus brasinum. (fn. 12) Que domus omnes et singule vacantes esse debent in custodia Decani. Item eciam Episcopus omnes quos beneficiat in prebendis dignitatibus, altaribus, et domibus, mittet cum suis litteris ad Decanum et Capitulum instituendos vel inducendos in possessionem, excepto Capellano capelle sue.

Cap. 19. De personis principalibus post Episcopum.

Hee sunt persone principales in Ecclesia London sub Episcopo constitute, Decanus, Archidiaconus London, Archidiaconus Essexie, Archidiaconus Middelsexie, Archidiaconus Colecestrie, Thesaurarius, Precentor, et Cancellarius.

Cap. 20. De creacione Decani.

Decanus siquidem sic creatur: quociens decanatum vacare contigerit, Capitulum vacacionem ipsam Episcopo litteratorie denunciet; et non petita ab eo licencia eligendi Decanum, convocari debent omnes Canonici, tam dignitate prediti quam alii in Anglia commorantes, ut certo die in capitulo conveniant Decanum electuri.

Cap. 21. De forma vocacionis absentis Canonici.

Littere vero dirigende fratribus convocandis traduntur in choro suis Vicariis ut eas dominis suis transmittant, et alio modo non vocantur fratres absentes pro quocunque negocio communiter tractando.

Cap. 22. De confirmacione Decani.

Celebrata vero in forma canonica eleccione Decani, presentari debet Episcopo electus, et eleccio de ipso facta ut ipsam examinatam confirmet, nisi obstet canonicum impedimentum. Et cum fuerit confirmata, Episcopus, si presens est, cum Canonicis qui affuerint, electum ad altare deducet, Te Deum Laudamus sollempniter decantando, ipso siquidem electo ante magnum altare inclinato et orante.

Cap. 23. De precibus super electum Decanum cum Oracione per Episcopum.

Episcopus, finitis Te Deum et Oracione Dominica, pronunciet Et ne nos &c. subjungens:—
Salvum fac servum Tuum, Domine.
Esto ei, Domine, turris fortitudinis.
Nichil proficiet inimicus.
Domine, Deus virtutum.
Domine, exaudi oracionem meam.
Dominus vobiscum.

Oremus.

Oracio. Miserere quesumus, Domine, famulo tuo N. et dirige eum secundum Tuam clemenciam in viam salutis eterne, ut, Te donante, Tibi placita cupiat, et que Tibi placita sunt tota dilexione proficiat. Per Christum Dominum. (fn. 13)

Tune surgat electus a prostracione, et osculetur altare; deinde ducatur ad stallum et installetur ab Episcopo, si presens fuerit, vel per alium cui ipse commiserit.

Cap. 24. De processione contra Decanum post Confirmacionem.

Si vero Decanus alibi fuerit confirmatus, remittetur cum litteris Episcopi ad capitulum installandus: et die installacionis occurret ei Capitulum cum ministris Ecclesie in occidentali ostio Ecclesie cum sollempni processione, ut predictum est de Episcopo, et cum Responsorio Sancte Paule, sollempniter decantato ad majus altare deduci debet, comitantibus hinc inde majoribus presentibus.

Cap. 25. De modo installandi Decanum per Capitulum.

In fine processionis, ubi dictis super cum precibus et oracione suprascriptis et osculato altari, ducitur ad stallum suum, et installetur a majore presente, dicente:—
Dominus custodiat introitum tuum et exitum tuum ex hoc nune (fn. 14) et usque in seculum.

Tunc Decanus prostratus in stallo suo ad oracionem subjungat installans,
Et ne nos inducas, &c. ut supra.

Oremus.

Oracio. Deus omnipotens, officiorum dispositor et bonorum omnium distributor, qui ad gubernandas ecclesias diversorum graduum dignitates institui voluisti, devotis mentibus Te suppliciter exoramus, ut hunc famulum tuum N. ad regimen Decanatus hujus Ecclesie deputatum proteccionis Tue gracia munire digneris; eique Spiritus Sanctus celestium carismatum divisor assistat, et sicut doctor gencium Paulus instituit, proficiant ei honoris augmenta, ad incrementa meritorum, sit exemplum et forma justicie ad gubernandum fideliter ministerium sibi deputatum: sicque sibi commissos regere concedas, ut cum illis omnibus regnum promereatur eternum. Per Christum Dominum Nostrum.

Cap. 26. Juramentum Decani Capitulo.

Deinde ducatur in Capitulum, et in sede sua collocetur, ubi, inspectis evangeliis, juret, quod secundum approbatum Ecclesie morem in ea residebit; quod jura et libertates ipsius Ecclesie tuebitur; quod approbatas et approbandas Ecclesie consuetudines servabit et faciet observari; quod bona et possessiones Ecclesie inventas servabit; et alienata pro viribus revocabit.

Cap. 27. Quod omnes Canonici promittant obedienciam Decano.

Quo facto, omnes fratres, tam majores quam minores, promittunt ei canonicam obedienciam tanquam Decano, stantes in loco suo et dicendo: Domine Decane promitto tibi canonicam obedienciam tanquam Decano.

Cap. 28. Quod Decanus juret Episcopo obedienciam et fidelitatem.

Ipse autem Decanus post confirmacionem suam expeditam, jurat Episcopo canonicam obedienciam et eciam fidelitatem racione manerii de Schadewelle quod de eo cum capitulo tenet.

Cap. 29. De manerio de Schadewelle.

Dum enim vacat decanatus, Capitulum optinet custodiam de Schadewelle (fn. 15) cum pertinenciis, et proventus suos facit, vel futuro Decano reservat.

Cap. 30. De ecclesia de Lambourne.

Caveat sibi Decanus installatus, ut premittitur, quod habeat literas patentes Episcopi sui et eciam Capituli directas Episcopo Sarum, testificantes confirmacionem et installacionem, et supplicatorias ut Decanum vel procuratorem suum inducat in corporalem possessionem ecclesie de Lambourne (fn. 16) spectantis ad decanatum.

Cap. 31. De officio Decani et ejus jurisdiccione.

Decani officium et potestas est, ut omnibus Canonicis, Presbiteris, Vicariis, et omnibus in Ecclesia ministrantibus, seu maneriis vel prebendis morantibus, in animarum regimine, morum correccione et jurisdiccione premineat, et causas omnes ad Capitulum spectantes audiat, et judicio Capituli diffiniat, excessus omnium predictorum corrigat; et obstinatos justa animadversione castiget. Canonicus prebendatos vel impersonatos sub presencia fratrum qui resident, vel eorum qui comode possunt adesse, investit, et recipit ab eis suo et Capituli nomine juramenta ad que tenentur. Omnes in Ecclesia ministrantes, si delinquant, corrigit. Minoribus clericis gradus inferioris Cancellario, si resideat, relictis, ut eos puniat pro commissis. Omnibus preest ordinaria potestate et immediata; et ei intranti et transeunti per chorum et Capitulum omnes assurgant. Solus eciam sequitur processionem Decanus in medio partis posterioris. Set primus est in sessione et voce.

Cap. 32. De expectacione in pulsacionibus Classicorum.

Expectabitur eciam in pulsacione classicorum (fn. 17) in vesperis et matutinis in sollempnibus diebus, eo quod tunc diurni et noeturni officii execucio sibi incumbit. Hec tamen expectacio pulsandi non sit propter ipsum aliis diebus nisi sit Ebdomodarius, quum in pulsacionibus ultimorum classicorum ad matutinas et vesperas, et cum pulsatur omni die presencia ebdomodarii (fn. 18) tantum expectetur, ut officium suum cursu procedat.

Cap. 33. De promorendis ad Ordines.

Promovendos eciam ad ordines Decanus nominat et introducit vel scribit pro eis ordinandis. Si vero Decanus ipse fuerit ordinandus, Cancellarius ipsum vocat ad titulum Sancti Pauli, vel sacerdos ebdomodarius canonicus, si Cancellarius absit: ad ascensum gradus medii ab infimo, et ad superiorem a medio, Decanus cum capitulo extollit, quos viderit extollendos.

Cap. 34. De antiphonarum intonacione per Decanum.

Antiphonas sollempnes sollempnibus diebus in choro et in processionibus et sequencias ad missam majorem, et ad secundas vesperas Decanus intonat, vel cui vult de fratribus committit intonandos, si cantor non steterit in medio chori instruens ut cantor, alioquin in antiphonis, prosis, (fn. 19) et similibus festivis intonandis nulli persone vel personatui prejudicatur per Cantorem.

Cap. 35. De collacione Beneficiorum per Decanum et Capitulum conjunctim facienda.

Beneficia vero ad collacionem vel presentacionem Decani et Capituli spectancia, nec Decanus sine Capitulo, nec Capitulum sine consensu Decani, poterit ordinare vel conferre. Si tamen, vacante tali beneficio, vicine et iminentes Regis preces vel alterius potentis, cujus offensa propter precum repulsam possit esse formidini et dampnosa, fratres residentes, non expectata presencia alicujus licite absentis, cum Decano, vel eo remocius agente, provideant, cui bene merito vacans beneficium possit assignari, expectato tamen consensu ipsius Decani et fratrum absencium modo predicto; ne dici possit beneficium vacans cum preces potencium ingeruntur, quorum tamen redditus et presencia ante consumacionem collacionis expectetur. Nullus eciam clericorum de superiori gradu vel de secunda forma in choro admittatur nisi auctoritate Decani et Capituli. (fn. 20)

Cap. 36. De divinis officiis Decano incumbentibus conventu et de modo.

In sollempnioribus eciam festis, absente Episcopo, Decanus divinum tenetur exequi officium: et in anniversariis Episcoporum et Regum. Et Decano absente sublimior persona presens premissa exequatur. Decanus eciam lecturus leccionem in exequiis defunctorum, non mutat locum; ministrans eciam in thurificando altare ad Magnificat et Benedictus, cum venerit ad lectrinum stacionem ibi facturus, non vertitur ad occidentem ut ceteri ministrantes.

Ad Decanum eciam pertinet, si Episcopus absens fuerit, dicere Confiteor in choro tam ad primam quam ad completorium, quando dicitur Confiteor per totum annum. Et si sacerdos Ebdomodarius lecturus est, Decanus, absente Episcopo, dabit benediccionem. Residentes eciam devillare vel sibi minuere (fn. 21) volentes, licenciam petere debent a Decano si sit presens, alias a majore presente, vel si nullus major canonicus sit presens, ab Ebdomodario. Aspersio aque benedicte et processio aque benedicte in dominicis diebus et festis ipsius si de prope fuerit, expectabit adventum vel contrarium mandatum.

Cap. 37. De inclinacione facienda Decano.

Ad ipsum in stallo constitutum inclinabunt omnes majores et minores Ecclesie ministri chorum ingressuri vel egressuri.

Cap. 38. De custodia prebendarum vacancium.

Omnes prebende vacantes, et eciam Canonicorum pro excessibus excominatorum vel suspensorum a beneficiis, erunt in custodia Decani et Capituli.

Cap. 39. De sentencia ferenda contra invasores et turbatores jurium et libertatum Ecclesie London.

In malefactores et invasores prebendarum, vel turbatores possessionum, jurium, et libertatum Ecclesie London Decanus et Capitulum sua auctoritate generalem vel specialem ferre possunt sentenciam, si transgressores convicti et commoniti excessus noluerint corrigere ut oportet.

Cap. 40. Quod Decanus et Capitulum non conveniantur racione prebendarum vel personarum extra Capitulum.

Decani insuper et Canonicorum talis est prerogativa ex consuetudine approbata quod racione prebendarum vel personarum non convenientur extra Capitulum coram Episcopo, nisi ad ipsum fuerit appellatum, quia cause hujusmodi que racione prebendarum vel personarum emergunt in Capitulo, et Decani ac Capituli judicio terminantur.

Cap. 41. De correccione elericorum de Choro.

Item, (fn. 23) Decanus fratres suos admissos si delinquant, premonitos arbitrio fratrum corrigit et punit si delicta penas requirant. Reliquos omnes de choro corripit et corrigit cum fuerit necesse. Minoribus clericis gradus inferioris Cancellario, si resideat, relictis ad puniendum pro commisis.

Cap. 42. Quomodo defertur Canonicis in correccione Vicarii amocione et presentacione.

Item, (fn. 24) Decanus clericos suorum fratrum residencium suis dominis committit ex curialitate corrigendos, nisi fuerint excessus graviores pro quibus debeant a choro dimitti; et tunc alium vicarium a procuratore canonici absentis extra regnum, vel ab ipso Canonico si presens sit in regno, presentatum Decanus admittit si examinatum ydoneum invenerit.

Cap. 43. Quod Vicarii jurent obedienciam Decano.

Qui et obedienciam Decano et Capitulo juramento promittat, et fidelitatem Ecclesie dum ibidem ministrat, propter thesauros Ecclesie quos frequenter tractabit.

Cap. 44. Quod minores Canonici per Decanum et Capitulum preficiantur et per Decanum arceantur.

Minores prebendarios per ipsum et Capitulum promotos, si excessus eorum hoc requirat, arcet a chori ingressu, et digne penitentes restituit.

Cap. 45. Quomodo et cujus licencia possunt minores Canonici absentare.

Eisdam eciam licenciam divertendi pro negociis suis familiaribus per octo dies solus Decanus vel major presens (fn. 25) indulget, et non ultra sine consensu Capituli; maxime cum officio Ecclesie per Capitulum sint astricti perpetuo in subsidium Canonicorum, qui negociis Ecclesie ex necessitate exterius ad multa distracti frequenter intendant.

Cap. 46. Quod Decanus tantum modeste corripit Canonicos set per se tamen non expellit nec cogit ad ordines.

Fratres eciam canonicos suos errantes vel delinquentes modeste corripiat Decanus, set eos expellere nequit a choro vel punire nisi fratrum examine et judicio precedentibus. Nec solus potest eos cogere ut sacros ordines suscipiant, cum tamen sint cogendi cum non sint in ordine sacro, (fn. 26) cum extra sacros ordines occupare non debeant diu nomen Canonici, vel locum aut vocem in eleccionibus optinere.

Cap. 47. De correccione delinquencium et ejus modo.

Ad hec cum sit summe necessaria circa delinquentes correccio, statutum est ut singulis septimanis, sexta feria vel sabbato, (fn. 27) omnes et singuli, Canonicis majoribus exceptis, chorum ex debito frequentantes hora capituli veniant in capitulum, (fn. 28) ut sub presencia Decani et fratrum corrigantur. Si qui per Ebdomadam inventi fuerint in execucionc officii necligentes, vel si qui pro suis excessibus gravius puniendi in sociorum suorum presencia plectantur, ut aliena pena conspiciant alii quod timeant, et dum alios in sua presencia corripi et puniri conspiciant, opera sua dissoluta justicie sue vigore constringant; Psalmista docente, qui ait: (fn. 29) Letabitur justus cum viderit vindictam. Inpunitorum enim sanguine lavant justi manus, dum illorum penas conspicientes, a similibus emundantur. Qui autem a Capitulo et canonica correxione contumaciter se subtraxerint ex consuetudine sine causa justa et evidenti a chori consorcio reddantur alieni: penas autem arbitrari docebunt commissionum frequencie et commissorum qualitates simul impudencia et insolencia peccantis.

Cap. 48. Beneficia pertinencia ad collacionem Decani tantum.

Ad collacionem et provisionem Decani pertinent Cantarie pro animabus Galfridi de Lucy (fn. 30) Decani, Hugonis de London (fn. 31) Archidiaconi Colecestrie, Willielmi de Haverhull, (fn. 32) officium janitoris bracini et communis servientis per capitulum approbandi et fidelitatem juraturi.

Cap. 49. Quod nulli noceat absencia per biduum ab Ecclesia.

Si quis in oportunitate quavis aut aeris aut infirmitatis tedio molestatus, ad locum vel ad loca vicina preter licenciam Decani recedat, inde possit ad capitulum sequentis diei facile reverti: revocatus vel non vocatus taliter absens per biduum dampno nulli vel pene subjacebit; dum tamen recedens nec petere licenciam ex contemptu dimittat, nec ex consuetudine fraudulenta se absentet.

Cap. 50. De officio Archidiaconorum et eorum preeminencia et juramento et sensu.

Archidiaconorum quatuor (fn. 33) potestas et officium in exteriori jurisdiccione consistit, ut subditorum curas gerant, eorum causas justo libramine dirigentes, mores reformantes et excessus corrigentes juxta qualitates delinquencium, et excessuum quantitatem. Sane contemplacione dignitatis sue intra Ecclesiam in voce, sessione, et processione, et aliis hujusmodi, multiplicem preeminenciam sorciuntur, dum tamen fuerint prebendati. Quorum major est London, post eum Essex, tercio Middelsex, et quarto Colecestria, secundum London Ecclesie institucionem et consuetudinem approbatam. Prestant eciam Episcopo obediencie et fidelitatis juramentum racione exterioris administracionis pro quo sunt ei censuales. Archidiaconus tamen London censum non solvit, olim pro paupertate (fn. 34) remissum: racione vero prebende nullus Canonicus Episcopo ad juramentum tenetur Archidiaconis exceptis.

Cap 51. De officio Thesaurarii et quos ministros deputat et eorum stipendiis.

Thesaurarius (fn. 35) Capituli minister est, et Decano ac Capitulo juramento tenetur astrictus de fideli custodia reliquiarum et librorum (fn. 36) qui sunt officio Ecclesie deputati, vasorum, vestimentorum, cortinarum, et aliorum omnium que a Decano et capitulo descripta recipit vel de novo collata; de quibus per se nichil potest immutare Decano et capitulo irrequisito, nec exterius nec interius aliquid commodare.

Cap. 52. De Sacrista.

Sacristam, cum fuerit substituendus, virum industrium fidelem et expertum, Decano et capitulo notum, presentat eisdem ad tractandum ea que fidei sue sunt commissa, qui juramentum prestabit eisdem de fideli custodia thesauri et omnium que recipit; et de fideli dispensacione decem marcarum quas recipit annuatim a Thesaurario ad stipendia sua et trium serviencium, et alias minutas expensas quamdiu sufficiunt: quas decem marcas Thesaurarius reddit Decano et capitulo ut persone de ecclesiis de Pelham utraque (fn. 37) et de Aldeburi (fn. 38) Thesaurariis successive perpetuo ad firmam, et in quibus Decanus et capitulum ordinaria utuntur potestate; sicut in reliquis Ecclesiis clericis ac terris, (fn. 39) parochiis ac prebendis, capituli que in Episcopatu London consistunt.

Cap. 53. De Servientibus.

Tres eciam servientes (fn. 40) laycos successive ponit Thesaurarius, et presentat Decano et capitulo qui alternis septimanis vices alternant et excubant in Ecclesia, horas nocturnas et diurnas in pulsacionibus et aliis officiis constitutis observantes, et hii de supradictis decem marcis stipendia recipiunt; victualia autem a Decano et capitulo quibus sunt juramento fidelitatis astricti.

Cap. 54. De officio et potestate Cantoris.

Cantoris (fn. 41) officium est chorum in cantus elevacione, depressione, et psalmodia regere. Cantores per magistrum Schole cantus in tabula ordinare, necligentes ad cantandum excitare, tumultuantes et inordinate discurrentes per chorum modeste arguere et sedare. In festis majoribus si in choro fuerit instructus ut Cantor antiphonas super Benedictus et Magnificat et cantus processionalis et sequencias inchoare, pueros introducendos in chorum et ad cantum intitulatos examinare.

Cap. 55. De magistro Schole Cantus.

Magistrum Schole Cantus in ecclesia Sancti Gregorii, (fn. 42) salva Decano et Capitulo ipsius collacione, preficere, et capas chori per substitutum Thesaurarii in chorum delatas per suum succentorem distribuere secundum statum et condicionem personarum. Omnis tamen potestas corrigendi delinquentes in choro ad Decanum et Capitulum pertineat sicut ante ordinacionem cantoris pertinere consuevit. Debet eciam in omni dupplici festo Rectores chori (fn. 43) de cantibus incipiendis instruere, et Canonico ad altare celebranti Gloria in excelsis intonare.

Cap. 56. De officio et potestate Cancellarii.

Cancellarii (fn. 44) officium est de leccionibus, missis, epistolis, et evangeliis instruere, lecciones audire, in ultima leccione serico indutus legenti Episcopo ministrare, sextam leccionem (fn. 45) per se legere. Clericos eciam gradus inferioris de Ecclesia ordinandos introducere, et examinatos in scolis Episcopo presentare ordinandos; et de talium excessibus justiciam cuilibet querelanti exhibere; cui eciam subsunt scolares in civitate morantes, exceptis scolaribus scolarum de Arcubus (fn. 46) et Sancti Martini magni, (fn. 47) qui se privilegiatos in hiis et aliis esse contendunt.

Cap. 57. De magistro in artibus Schole Grammatice preficiendo.

Idem eciam Cancellarius magistrum de artibus scolis gramaticis preficit, et scolas ipsas congrue reparari facere tenetur; literas et cartas capituli componet, et que legende sunt in capitulo legit. Sigillum principaliter custodit; pro qualibet carta sigillanda vel innovanda ad utilitatem eorum quibus fiunt, unam libram piperis recipit, et capitulum tres solidos. Decanum, si ad ordines promovendus fuerit, vocat ad titulum Sancti Pauli. Libros scolasticos in armariolo principaliter custodit: quos singulis annis coram Decano et aliis ad hoc vocatis exhibere debet, ut nullus deterioretur vel perdatur; et registrum librorum illorum apud Decanum et Cancellarium et fratrem tercium ad hoc deputatum distincte scriptum conservetur.

Cap. 58. De numero Canonicorum.

Triginta Canonici Ecclesie sancti Pauli cum capite suo Episcopo corpus et Capitulum constituunt, et Ecclesie negocia et secreta tractant. Hii soli triginta Canonici Episcopum et Decanum eligunt: set ab Episcopo canonicatus et prebendas assequitur; quarum nomina et ordo prout in Choro disponuntur, una cum psalmis addictis et illarum valore, secundum taxacionem decime Norwycensem taliter describuntur.

Cap. 59. De ordine dignitatum et prebendarum et de taxacione et de psalmis ascriptis. In dextra.

Primo. Stallus Decani, cujus victus in Ecclesia de Lamburne estimatur ad iiijxx marcas.

Secundo. Archidiaconus Essexie, cujus victus in procuracionibus.

Tercio. Thesaurarius, cujus victus in ecclesia de Pelham et de Aldeburi estimatur ad lxiij marcas secundum taxacionem Norwycensem.

Cap. 60. Prebendarum ordo et psalmi ascripti eisdem, cum earum taxacione: in dextra.

Prebendarum Ordo.Psalmi ascripti.Taxacio prebende.
Finesbury vel Haliwelle (fn. 48) Benedictus Dominus Deus qui docetxx marcas
ChambreleyneswodeBonum est confiteri Domino1 solidos
Holeborne extra LondonSalvum me fac quoniam defecitvij marcas
Herleston in WillesdoneFundamenta ejusv marcas
Pourtepole extra LondonQuid gloriaris in maliciavij marcas
Mora extra LondonConfitebor tibi in toto corde meo quoniam andistiviij marcas
Kentessetoun apud sanctum PancrasiumDominus illuminaciox marcas
Tuyford in WyllesdonDominus misereatur nostrilix solidos
Mapusburi in WyllesdoneMemento, domine, Davidv marcas
Oxegate in WillisdoneDomine, exaudi, jxlviij solidos
Snetynge in KyrkebyDominus, Deus meus, respicev marcas
Wellokysburi in Parochia Sancti EgidiiQuemadmodumc solidos
Brouneswode in WillesdonDeus, judicium tuum Regi dav marcas
Roggemere in Parochia Sancti PancrasiiAd Dominum cum tribulareriiij marcas
Eldestrete in ShordychDominus regnavit, exultet terra1 solidos

Ultimo. Archidiaconus Colecestrie, cujus victus in procuracionibus et medietate ecclesie de Ardelege.

Cap. 61. In sinistro chori dignitatis ordo.

Primo. Archidiaconus London, cujus victus in Ecclesia de Schordich estimatur ad xxj marcas.

Secundo. Precentoris, cujus victus in Ecclesia de Storteford estimatur ad

Tercio. Cancellarii, cujus victus in Ecclesia de Borham et Tillyngge estimatur

Cap. 62. Prebendarum Ordo.Psalmi ascripti.Estimacio Northwycens.
Totenhale in Parochia Sancti PancraciiBeatus vir qui non abiitxvj marcas
Cadyngton minorMiserere mei, deus, misererexls.
Prebendarum Ordo.Psalmi ascripti.Estimacio Northwycens.
Sanctus PancraciusVoce mea, jviij marcas
Reicolvereslond in TyllinghamBeati quorumvj marcas
Wyldelonde in TyllynghamExaudi, Deus, justiciamxl solidos
Boxton in SchordychDefecit in salutarev marcas
Eldelond in TyllynghamDeus stetit in sinagogaxl solidos
Iseldon extra LondonIn convertendoviij marcas
Wylesdone greneNoli emularixl solidos
Consumpta in WaletoneConfitemini Domino et invocatej marcam
Brounesbury in HaringeyeBeatus vir qui timet Dominumv marcas et dimidium
Nesdon in WillesdonDomine, ne in furore, jlxij solidos
Neuton CanonicorumConfitemini Domino quoniam bonus iiijix marcas
Cadyngdone majorOmnes gentes plauditec solidos
ChesewykNonne Deo subjectaix marcas

Ultimo est, Archidiaconus Middelsexie, cujus victus in procuracione consistit.

Nunc autem de hiis triginta Canonicis agendum est, et quantum ad ingressum et quantum ad progressum et egressum. Et primo de Canonicorum ingressu per Canonicam institucionem.

Footnotes

1 Coronacio Lucii Anno Domini, et regnavit annos 44, sepultus est London. (Marginal note in C.)
2 See Dugdale's S. Paul's, p. 2. Milman's Annals, pp. 3, 9.
3 Compare Radulphus de Diceto De Praesulibus Anglicanis, cap. 1, quoted by Henry Wharton in Historia de Episcopis et Decanis Lond. p. 4.
Dugdale, S. Paul's, p. 2, says: the first metropolitical see was constituted "at London, whereunto all England, from the banks of Humber southwards and Severn eastward belonged; the second, York, which contained all beyond Humber northwards, together with Scotland; the third, Caerlcon (upon Uske), whereunto all westward of Severn, with Wales totally, were subject. All which continued so till Augustine . . . . constituted Mellitus the first Bishop of London."
4 Anno 596 venit Augustinus in Angliam tempore Regis Ethelberti. (Marginal note in C.)
5 In Maskell's Monumenta Ritualia Eccles. Anglic. iii. p. 303, will be found an early "Ordo ad recipiendum processionaliter Prælatum," &c. The form is nearly identical with that given below.
6 See the Office for January 25 in the Missal: "Tu es vas electionis, Sancte Paule Apostole: vere digne es glorificandus. Prædicator veritatis, et Doctor Gentium in fide et veritate."
7 Note in the margin, by a later hand, Episcopi predicent.
8 The Festivals of S. Paul in the Roman Calendar are, January 25, The Conversion; June 29, SS. Peter and Paul; and June 30, Commemoration of S. Paul.
9 April 30, Feast of S. Erkenwald; Nov. 14, Feast of the Translation of S. Erkenwald, 1148. For the Vita S. Erkenwaldi Lundoniae Episcopi, see Dugdale, S. Paul's, Appendix No. vi. pp. 289-291.
10 Pœnitentiarii: qui interdum ab Episcopis per villas et oppida in Quadragesima destinabantur qui imbecilles, impotentes, et pauperes, a casibus, qui Majoribus reservantur, absolverent, ut est in Concilio Arelateusi. An. 1260, cap. 16. Ducange.
In later times the Council of Trent instituted a somewhat similar officer, bearing the same name. Pœnitentiarius: Dignitas instituta in Ecclesiis Cathedralibus, penes quem facultas est casus Episcopis, ut vocant, reservatos absolvere. Ducange.
11 Eustace de Fauconberge, consecrated Bishop of London 25 April, 1221; died 31 Oct. 1228; buried in the Cathedral, "in australi muro supra chorum," as Matthew Paris records. Le Neve.
The value of the chantrey founded by Eustace de Fauconberge, William Hamshill, and John Grantham, was returned, 1 Edward VI. as viij li. xvij s. iv d. Dugdale, p. 384.
12 Bracinum—the brewery.
13 This prayer is almost identical in substance with one of the "Preces super Legatum vel Episcopum suscipiendum" in S. Osmund's De Officiis Ecclesiasticis Tractatus. Rock's Church of our Fathers, iii. pt. 2. Appendix, p. 57.
14 Nunc. F. adds, Iste enim est modus installandi Decanum per Capitulum.
15 The precinct or hamlet of Shadwell lay within the parish of Stepney, but being of late become very populous, by reason of many houses there built, . . . . the Rev. Dr. William Sancroft, Dean of S. Paul's (afterwards Archbishop of Canterbury), whose inheritance, in right of his Deanry, the said precinct was . . . . . . procured the same by an Act of Parliament, Anno 21 Car. II. to be made a parish of itself. Newcourt, Repertorium, i. 708.
16 Lambourne, a parish in the hundred of Lambourne, co. Berks.
17 Classicum pulsatio omnium campanarum campanalis, nostris, Glas, occitanis, Classes, quia ut ait Honorius August. in Gemma Animæ lib. i. cap. 73, Cum campana sonantur, quasi per Classica Milites ad prœlium incitantur. Ducange.
18 Hebdomadarius. Frater, vel Monachus, qui suas vices in ministeriis monasticis per hebdomadam exequitur. Ducange.
19 Prosa. Libri rituales Ecclesiastici eam orationem quæ in missa canitur ante evangelium in majoribus festis, quam alias sequentiam, vocant. Ducange. Dr. Rock, however, defines the sequence in the AngloSaxon liturgy as "the drawing out of the notation for the Alleluia," so as to form "a long chant of wordless notes" by the "singing the last syllable in the Alleluia at the end of the Gradual for many minutes;" and he adds, that it was the custom to sing, "besides this long chant of wordless notes, a rhythmical composition termed a prose, in further honour of the occurring more solemn feast." Church of our Fathers, iii. pt. 2, p. 21.
20 The word "Capituli" is added in the margin of A. in an old hand; in C. there is an erasure which occupies about the space required for the words "et Capituli."
21 See note on Pars iii. cap. 13, infra.
22 The words "si sit . . . Ebdomadario" are inserted in an old hand in the margin of A., but in other MSS. they occur in the text.
23 Instead of this clause, A. reads: "Decanus in omnes clericos Chori potestatem habens ipsos corripit et corrigit delinquentes, incorrigibiles expellit a Choro, et restituit digne penitentes." E. reads: "Corripit a choro et restituit et corrigit."
24 A. omits "item Decanus . . . regnum," and reads instead: "Canonico tamen presente semper defertur in correccione Clerici sui delinquentis quod si monitus non correxerit Decanus corrigit. Vicarium nullum tamen ammovendum ammovet preter consensum domini sui, si presens fuerit in regno, vel si absens preter consilium capituli, et tunc alium sibi a procuratore Canonici absentis intra regnum, vel ab ipso," and so on, as in text. F. reads, quem (for quod) si monitus.
25 In A. the words "vel major presens" are inserted in an old hand in the margin. In B and C they are found in the text.
26 It is evident from the Statutes of the Cathedral of Wells that some of the Canons were but children. "In prima forma priores habentur Canonici Pueri." MSS. Statutes, Lambeth.
27 The weekly Saturday Chapter at S. Paul's has been revived very lately. Its first meeting, after the lapse of many years, was on 19 February, 1870. The resolution of Chapter restoring the ancient practice was passed a few weeks previously.
28 In an old hand in the margin of B. "Here is Capitulum, and no maior prebend there, but Decanus et minores prebendæ."
29 Ps. lvii. 11. Vulgate. Lætabitur justus cum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris. (Psalm lviii. 9, Prayer-book.)
30 Geoffrey de Lucy, formerly Prebendary of Isledon and Archdeacon of London, Dean of S. Paul's, as appears by certain documents, in 1231 and 1233, died in September, 1241. His obit was held September 7. See Dugdale, S. Paul's, p. 387.
31 Hugh of London, Prebendary of Ealdland and Cadington Minor, Archdeacon of Colchester, died in 1238.
32 William de Haverhull, Prebendary of Isledon, died on the eve of the Feast of S. Bartholomew, 23 August, 1252.
33 The Archdeaconry of S. Alban's was not added until the reign of Henry VIII. Newcourt, Repertorium, i. 55.
34 Petrus Blesensis (Peter of Blois), who was Archdeacon of London in 1192, thus writes, in a letter to Pope Innocent III. (Epist. cxxiii. cli): "Nam Archidiaconatus ille draco est, non habens unde possit vivere nisi vento. Ille siquidem honor est in solis et nudis et puris intellectibus. Nam cum sint in illa civitate xl millia hominum atque cxx Ecclesiæ; nec a laicis decimas vel primitias vel oblationes, quamvis sacerdotio fungar accipio, nec ab aliqua ecclesiarum synodalia vel cathedraticum sive procurationes, nec auxilia seu hospitia, nec ab aliqua consuetudines debitas Archidiaconis possum elicere a subjectis. Præcipite, quæso, Eliensi et Wintoniensi Episcopis, ut ad locum accedant, et secundum statum aliorum Archidiaconorum istam ordinent." Le Neve's Fasti, edit. T. D. Hardy, ii. 318. See also Newcourt, Repertorium, i. 56. Wharton, De Episcopis et Decanis Lond. 71-72.
35 The office of Treasurer of S. Paul's was founded by Bishop Richard de Belmeis II. in 1160.
36 An inventory of the Treasures of the Church, made in the year 1295, will be found in Dugdale, Appendix, Art. xxviii. pp. 310–335, occupying no less than twenty-six pages of small type.
Art. liii. in the Appendix, pp. 392-398, contains a Catalogne of Books belonging to the Cathedral, made in the year 1458. Of these volumes, the bare list of whose names fills six pages, only one now remains in the Cathedral library; it is a treatise by Avicenna.
37 Pelham utraque: that is Pelham Arsa (Brent, or Burnt Pelham), and Pelham Furneux, or Furnell, both in Hertfordshire.
38 Aldeburi: Aldbury, in Hertfordshire.
39 C. ac certis for ac terris. E. presents an erasure, over which a later hand has written, ceteris. A. ac ceteris. A. B. F. give ac terris, as in text.
40 These servientes are the virgers, virgiferi. Dugdale, p. 346.
41 The office of Precentor was endowed in the fifth year of King John, 1203: one Ralph held this office in 1183. Hardy's Le Neve, ii. 347. Dugdale, p. 8.
42 The Church of S. Gregory was contiguous to the Lollards' Tower (which tower had been formerly used as the Bishop's Prison for such as were detected for opinions in religion contrary to the faith of the Church), and stood at the south side of the Cathedral, near the west end. Newcourt's Repertorium, i. 359. A view of the Church will be found in more than one plate in Dugdale's S. Paul's. The Church was destroyed in the Great Fire, and the parish united to that of S. Mary Magdalen, Old Fish Street.
43 Rectores chori. See the Regula S. Osmundi. Rock, Church of our Fathers, iii. Pt. 2, pp. 13-16, bis, cap. xx. Quando chorus regi debet, and cap. xxiii. De Officiis Rectorum Chori. See also the Sarum Missal in English, with its interesting notes on the General Rubrics: at p. xxv. it is said, "It is customary for the Choir to have Rulers, i. e. persons whose duty it is at mass to chant the Office, Kyrie, &c.; and in the Breviary Offices the Anthems, &c.; also to superintend the Choristers . . . On all Double Feasts the Choir is ruled by four, who in Principal Doubles may be any persons the Precentor chooses to name, provided that they be at least Canons. In other Doubles, the first two, called Principals, are the Canons appointed for the week; the other two, called Secondaries, may, at the discretion of the Precentor, be persons holding Stalls in the Second Bench. In simple Feasts there are two Rulers only: their Office lasts fifteen days, when the table runs by the week (except at Christmas, Easter, and Whitsuntide) the Principal of the first week becoming the second of the next. On certain of these days, however, a third Ruler is added. . . . . Rulers wear silk copes of the colour of the season over a surplice, and have silver staves allotted to them as emblems of Office." See also, Dr. Rock, Church of our Fathers, iii. Pt. 2, 136, &c.
44 Cancellarius. See a long account of the Office of the Chancellor in Newcourt's Repertorium, i. 108, 109, 110.
45 "Feasts are divided into Doubles (so called from the Anthems being doubled, i. e. said throughout at the beginning and end of the Psalms in the Breviary Offices, instead of, as on other days, the first words only being said), Simples, and Sundays." According to the Sarum use, the Doubles were of four kinds, Principal, Greater, Lesser, and Inferior. Simples were either moveable or immoveable; the former are all Feasts of Nine Lessons. Sarum Missal in English, xxiii. xxiv.
46 De Arcubus. S. Mary de Arcubus, or S. Mary le Bow, in Cheapside. "This Church, in the Reign of William the Conqueror, being the first in this City (saith Stow) built on Arches of Stone," was therefore called de Arcubus. Newcourt, Repertorium, i. 437.
47 S. Martin le Grand, Aldersgate: where was "of old time a fair and large College of a Dean and Secular Canons or Priests," founded in 1056. Newcourt, Repertorium, i. 424. The General Post Office now occupies the site of the ancient Church.
48 It is scarcely necessary to say that there are variations with regard to the spelling of the names of the Prebends in almost every MS. As an example, I subjoin a few of the names as they stand in MS. C.: Fynesbury vel Halywelle, Chambyrleyneswode, Kenteschtonne, Twyford, Mapusbury, Sneatyng, Wellokysbury, Rogemer, on the right side of the Choir: Cadyngdon, Reculverislonde, Hoxton, Wylesdon, on the left side.