Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars tercia

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

33, 34, 35, 36, 37, 38, 39, 40, 41, 42, 43, 44, 45, 46, 47, 48, 49, 50, 51, 52, 53, 54, 55, 56, 57, 58

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars tercia', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 33-58. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49127 Date accessed: 22 July 2014.


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

PARS TERCIA.
Cap. 1. Hic incipit tercia particula. Cap. 2. De residencia prima Canonicorum, et quando possunt abesse, et que sunt percepturi, et que onera incumbunt. Cap. 3. De Stacionariis et quando possunt abesse, quod percipiunt, et que onera agnoscent. Cap. 4. De Oblacionibus Pentecoste. Cap. 5. De Pitanciis. Cap. 6. De Obitibus. Cap. 7. Quando residencia potest inchoari. Cap. 8. De Firmis. Cap. 9. De decimis ecclesiarum appropriatarum Capitulo. Cap. 10. De decimis exceptis a firmis. Cap. 11. Quomodo quis bene intelligitur deservire Ecclesie. Cap. 12. Quomodo exigitur assiduitas in Ecclesia. Cap. 13. De minucione sanguinis. Cap. 14. Regula Canonica Ecclesie London. Cap. 15. De modo officiandi in Ecclesia. Cap. 16. De Custodibus Ecclesie. De Regulis Ecclesiasticis Ecclesie London. Cap. 17. De modo officiandi in Ecclesia London. Cap. 18. De inclinacione ad Gloria Patri. Cap. 19. De habitu Canonicorum. Cap. 20. De tonsura. Cap. 21. De mulierum consorcio vitando. Cap. 22. De contumeliis. Cap. 23. De ordine processionis. Cap. 24. De risu et scurilitate vitanda. Cap. 25. De non egrediendo chorum sine causa manifesta. Cap. 26. De Psalmodia distincte dicenda. Cap. 27. De verbis turpibus vitandis. Cap. 28. De tabule composicione. Cap. 29. De habitu seculari in Ecclesia. Cap. 30. De habitu in Choro frequentanda. Cap. 31. De modo pulsacionis. Cap. 32. De Ebdomodariis. Cap. 33. De divisione oblacionum. Cap. 34. Quod duo Minores Prebendarii oblaciones anniversariorum recipiant. Cap. 35. Quod nullus nisi prebendatus celebret ad majus Altare. Cap. 36. De portacione calicis et thuribuli. Cap. 37. De thurificando. Cap. 38. Quod Cancellarius scribat tabulam ad legendum. Cap. 39. Cantor scribat tabulam cantus. Cap. 40. De officio dominicali. Cap. 41. De modo officiandi in sollemnitatibus Sanctorum. Cap. 42. De modo Officiandi in Festis prime dignitatis. De Cancellario. Cap. 43. Ordo Processionis. Cap. 44. De inchoacione Antiphonarum super Magnificat. Cap. 45. De numero Ministrorum in Festis duplicibus in Missa. Cap. 46. Que sunt festa prime dignitatis. Cap. 47. Que sunt festa secunde dignitatis. Cap. 48. Que sunt festa tercie dignitatis. Cap. 49. Que sunt festa quarte dignitatis. Cap. 50. Que sunt festa quinte dignitatis. Cap. 51. Regula de Te Deum, Ite missa est, et Gloria in excelsis. Cap. 52. De ingressu Canonicorum et Clericorum Ecclesie London in chorum: scilicet quomodo et quando. Cap. 53. De stacione in Choro. Cap. 54. De conversione Chori ad altare. Cap. 55. De Prostracione in Choro facienda. Footnotes

PARS TERCIA.

Cap. 1. Hic incipit tercia particula.

Hiis de ingressu Canonici et explanacione articulorum in admissione juratorum prelibatis, restat ut de canonicorum progressu tam in residencia et in juribus annexis quam de ordine ministrandi dicte Ecclesie et ejus Regulis Canonicis aliqua succinte tangantur.

Cap. 2. De residencia prima Canonicorum, et quando possunt abesse, et que sunt percepturi, et que onera incumbunt.

Circa Canonicos qui in Ecclesia beati Pauli residere proponunt, sic est ordinatum ab antiquo. Veniet in vigilia festi Sancti Michaelis, vel Natalis Domini, vel Pasche, vel Nativitatis Sancti Johannis Baptiste, ad Capitulum, et in presencia Decani et fratrum, vel ipsius Decani solius, protestetur (fn. 1) se velle residere. Subsequenter, duos habens clericos secum qui aliud in Ecclesia beneficium non habeant, et sint in sacris, vel alter in sacris, alter aptus ad sacros, cum ipso frequentent chorum in horis diurnis et nocturnis, ad humanum modum assiduus, clericos chorum frequentantes et Ecclesie bene servientes pascat et honorat; (fn. 2) legat et psallat cum scriptus fuerit in tabula, vel ab alio requisitus vel jussus a Decano, ad Ecclesie negocia promtus et paratus cum sibi fuerint a suo superiore injuncta. Predicet, si ad hoe doctus est, et alios morum honestate informet: sic disponens de rebus suis domo propria comodata vel locata et Ecclesie vicina, ut ab Ecclesia per annum subsequentem non recedat, nisi temporibus ab antiquo limitatis cum commodo et incommodo quod exeuntibus est prefinitum. Si vero novus Residenciarius post Natale Domini forte, vel post Pasche, vel post festum Sancti Johannis, vel Sancti Michaelis una septimana, vel post amplius tempus advenerit, tempore distribucionis nichil prorsus de communa prime quarte percipiet. Quippe prima quarta parte anni quo incipit residere, recedere non potest ab Ecclesia nec abesse nisi tantum per sex dies, quos si excesserit habebit necesse in sequenti quarta parte anni, si voluerit residere, de novo incipere stacionem. In reliquis quidem quartis anni partibus, si primam quartam residencie partem integre peregeret, petita licencia a Decano, poterit abesse per tres septimanas integras et sex dies; et in compoto Camere secundi quarterii distribucionem accipiet commune que ipsum contingit, et quem promeruit in prima quarta qua cepit residere. Similia recepturus in compotis sequentibus si steterit integre per annum; quem si non compleverit, carebit beneficio Residencium, pro Residente non habendus; set et communam quam prius receperat habebit necesse refundere, pitanciis tantum in festo sanctorum et aliis minutis pro diebus in quibus interfuit officio Ecclesie sibi retentis. Siquidem per mensem integrum decreverit abesse, provideat sibi ut in die quo resedet, et die quo reverteretur, alicui hore canonice ipsorum dierum intersit: quod si per amplius tempus abfuerit pro rata temporis sibi detrahetur de communa in tempore compoti; verbi gracia, ut si abfuerit per quatuor septimanas et percepturus esset tresdecim solidos de quarta parte anni detrahentur ei quatuor solidos; si quinque septimanas, v solidos; si vero septem ebdomadis de quarta parte anni absens fuerit vel amplius, nichil prorsus de illa quarta parte anni percipiet. De absencia vero hujus per Decanum adjuratus ut requisitus necesse habet verum confiteri, ut per reliquos Fratres super hoc in vero ipsorum testimonio conjuncti circumscripto quolibet juramento: nec habebit necesse per tempus absencie sibi indultum Clericum aliquem preter Vicarium suum in Ecclesia per se dimittere, nisi forte scribi debeat tabula ad onera alicujus ebdomode portanda. Tempus autem quo licite potest abesse, per dies continuos habere poterit, vel per dies dispersos, in eodem tamen quarterio anni: siquidem elegerit in fine quarterii tempus absencie sue, forte per mensem, ut dictum est, vel minus, et pro sequenti quarterio incipiente tantumdem temporis absencie connumerare licitum erit ei. Provideat autem residensiam facturus, quod sanus et incolumis ad Ecclesiam descendat, ut sufficiens sit labori quem aggreditur; quoniam si postmodum sine culpa sua debilitatus fuerit, circa frequentacionem officii nocturni et diurni parcetur eidem. Simili modo si occupaverit eum morbus sonticus, (fn. 3) ne suis negociis vel alienis vacare possit. Item si fuerit tam prudens, probus, et industrius, ut Ecclesie negocia cum sibi fuerint injuncta possit explere, habebitur racio cum ipso in percepcione et distribucione commune, et ab assiduitate frequentandi chorum poterit secundum Capituli discrescionem excusari in parte. Equalitas autem distribucionis commune inter eos servabitur, qui juxta modum pretaxatum in Ecclesia residentes fuerint et Ecclesie bene deservierint. Si vero super hoc, an scilicet bene deservierint dubitacio quevis oriatur, ad majoris et sanioris partis Residencium arbitrium decurretur, utrum gaudere debeat participacione commune tempore compoti, qui quatuor terminis anni constitutis, videlicet, sabbato proximo ante festum sancti Martini, sabbato ante cineres, sabbato post ascencionem Domini, et sabbato ante festum sancti Petri ad Vincula (fn. 4) audiri debet. Ad hoc si post primam quartam partem sue residencie fuerit aliquo beneficio suo preter culpam suam spoliatus, et habeat necesse coram aliquo judice pro suo jure tuendo vel recuperando experiri, indulgeatur ei tempus preter commodum mensis suprascripti: tantum scilicet sui juris gracia tuendi vel sui redditus causa recipiendi in provincia qua degit, quantum sibi fuerit necesse ut pro diurna computentur ei viginti miliaria in proficiscendo et redeundo, et dies quo vel quibus causa sua coram judice tractatur, absencie non connumerentur, nec senciet propter hoc commune sue jacturam. Si vero alicui causam moveat, et ita quatuor septimanis vel amplius abfuerit, secundum quod suprascriptum est de absentibus detrahetur ei pro rata temporis de communia sua. Item dies recessus et dies reversionis, dummodo aliqua hora in Ecclesia beati Pauli fuerit, tempore absencie non connumerabitur.

Cap. 3. De Stacionariis (fn. 5) et quando possunt abesse, quod percipiunt, et que onera agnoscent.

Igitur qui modo supradicto in Ecclesia London per annum integrum residerit, si voluerit, finita residencia sua, statim ad scolas se transferre, cum ad locum studii descenderit, et super hoc Decano et Capitulo constare fecerit, si per annum biennium aut triennium moram fecerit in scolis, singulis annis xl solidos de communia Fratrum suorum residencium in auxilium librorum qui suis usibus fuerint necessarii recipiet; et inter perpetuos Stacionarios connumerabitur, ita quod cum voluerit reverti, poterit ad residenciam in quacumque parte anni volucrit, non obnoxius observacionibus multis que a novo residente requiruntur; qui si non possit in principio quarterio residere, poterit tamen uti beneficio absencie, quo reliqui fratres Residentes poterunt gaudere; provisurus ne per septem septimanas integras absit, quibus completis conjunctim vel divisim a perceptione commune illius quarterii erit prorsus alienus. Dies etenim singuli supra mensem utilem qui concessus est absentibus sine dampno, cuilibet Residenti erunt in detraccione gracie sue dampnosi pro rata temporis et pecunie usque ad septimam ebdomodam completam, verbi gracia, ut si abfuerit per quatuor septimanas integras et percepturus esset tresdecim solidos de quarta parte anni, detrahentur sibi quatuor solidos; si v septimanas v solidos; et sic deinceps. Si vero vii ebdomadis de quarta parte anni absens fuerit vel amplius, nichil prorsus de illa quarta parte anni percipiet. Tales autem qui laudabiliter steterint in Ecclesia, et de quorum discrecione ac fide certitudo retinetur, consuevit Decanus et Capitulum suis meritis exigentibus, si resideant, promovere et neophitis preferre in firmis tradendis et domibus assignandis, si domos non habeant personantibus vel prebendis suis annexas, et in aliis beneficiis et beneficiorum collacionibus que per Decanum et Capitulum ordinantur.

Cap. 4. De Oblacionibus Pentecoste.

Omnes insuper Canonici, tam novi Residentes quam veteres, postquam fuerint statutis temporibus professi se moraturos in Ecclesia et resideant, de omnibus proventibus tempore sue residencie eque percipient, sive presentes personaliter, sive absentes fuerint, per tempora licita et constituta; exceptis beneficiis et pitanciis que secundum distinccionem testatorum et donatorum inter presentes tantum debent distribui; et exceptis oblacionibus processionum in Pentecoste, et in aliis temporibus et diebus festivis, que inter presentes tantum residentes distribui debent, ut qui portant onus, et commodum reportent.

Cap. 5. De Pitanciis.

Sicut et tantum residentibus et presentibus in Ecclesia xiij solidos in Natali et viij in ebdomoda Pasche ad vinum de Camera prestantur, et non aliis qualitercunque per licitum tempus absentibus.

Cap. 6. De Obitibus.

Cum autem contingat obitum Fratris defuncti vel alterius qui presentibus tantum in obitus sui commemoracione et officii celebracione certum et annuum beneficium assignavit in capitulo pronunciari, nec possit in crastino celebrari propter festum ix leccionum, vel equipollens ut in tempore Pasche, set propter dies dominicos vel sollennes differri debeat, usque in dies posteriores, a Fratribus presentibus cum Decano vel Ebdomodario provideatur dies oportunus quo fit officium pro tali defuncto celebrandum, ut fratres residentes vel ex necessitate vel ex voluntate digressi vel digressuri reverti possint, et officio et participio distribucionis intersint, quod defungens ordinavit, ne fraudis sibi facte in talibus competat eis querela.

Cap. 7. Quando residencia potest inchoari.

Ex antiqua et approbata consuetudine nullus Canonicus ad novam residenciam faciendam admittitur donee finitus fuerit annus sui predecessoris mortui cui proximo succedit: quia si Canonicus substitutus ante completum annum sui predecessoris moriatur, nichil sibi poterit de fructibus ejusdem prebende vendicare, sicut inferius in titulo de Canonicorum egressu (fn. 6) plenius explicatur.

Cap. 8. De Firmis.

De firmis (fn. 7) tradendis observatum est ut nulli novo residenti ante completum sue residencie annum firma tradatur, quoniam si residenciam suam modo debito non compleret, in causa refusionis sive restitucionis essent omnes proventus quos communis bursa sibi ministrasset, exceptis paucis videlicet pitanciis tantum in festis sanctorum et aliis minutis pro diebus quibus interfuit officio Ecclesie sibi retentis. Completa quidem residencia sua laudabiliter, si ulterius eo morante et residente firma quevis vacaverit, et sit homo industrius de cujus fide et discrecione possit Fratribus evidenter constare, secundum sue residencie ordinem in firma vacante prefertur aliis, de quorum probitate non constiterit; addito moderato firme vacanti cremento, quod Decanus et Capitulum juxta melioracionem in firma facta taxabunt, donec onus conveniens et tollerabile singulis firmis imponatur.

Cap. 9. De decimis ecclesiarum appropriatarum Capitulo.

De decimis ecclesiarum ordinatum est ut cum maneria vacaverint ubi decime sunt in dominico Canonicorum, decime Firmario remaneant cum suo et separato onere firme.

Cap. 10. De decimis exceptis a firmis.

Excipiuntur ab hac observacione, scilicet participandi proventus inter vivum et defunctum, decime de Willesdone, et de Sancto Pancracio, de Sonnebury, et de Brithelingeseye, et Sancti Egidii extra Crepilgate, que non continentur in aliquo manerio capituli, set nomine gracie canonico uno integraliter assignantur.

Cap. 11. Quomodo quis bene intelligitur deservire Ecclesie.

Quia supra de residencia dicitur, quod equalitas distribucionis inter eos servabitur (fn. 8) qui in Ecclesia residerint et ei bene servierint, advertendum est quod secundum declaraciones antiquorum, is intelligitur Ecclesie bene deservire, qui in Ecclesia horis nocturnis et diurnis assiduus fuerit, ut psallat vel legat vel cantet vel oret. Similiter Clericos Ecclesie deservientes pascat, verbo predicacionis alios instruat, et morum honestate ad benefaciendum invitat. Si quis autem ita prudens sit, ut ad majora negocia Ecclesie gerenda sit ydoneus, et ea, cum necessitas exegerit, suscipere et agere sit paratus, Ecclesie deservire intelligitur. Si quis insuper duos ad minus Clericos secum habens nullum in Ecclesia habentes beneficium, nec vicarios suos scilicet nec alienos, Ecclesiam frequentet horis canonicis. Si quis autem non ita sit assiduus ad horas ecclesiasticas, cujus tamen industria, ut premissum est, negociis Ecclesie gerendis sit necessaria, compensacionis racio admitti potest et debet in communi distribucione.

Cap. 12. Quomodo exigitur assiduitas in Ecclesia.

Quod autem supradiximus aliquem debere esse assiduum in Ecclesia, assiduitatem exigimus moderatam ad humanum modum non ut singulis diebus ac noctibus omnibus horis ecclesiasticis compellatur interesse; ab hac autem assiduitate excusat morbus sonticus, talis, videlicet, qui impedimento alieui sit, ne suis vel alienis negociis sine periculo interesse possit. Similiter minucio necessaria et ocupacio circa negocia Ecclesie ac eciam absencia per tempus legitimum petita.

Cap. 13. De minucione sanguinis.

Minuendi (fn. 9) licenciam petant Residentes a Decano vel alio majori presente, seu Ebdomodario, si Decanus vel Canonicus presens non fuerit. Debent autem tam Canonici, quam alii Clerici, maxime in festis sollennibus notificare minuciones suas illis qui tabulam scribunt, ne si forte ad legendum vel psallendum inscripti fuerint, et non venerint, officium Ecclesie turbetur et sollennitas ei debita subtrahatur. Cum autem frequentes egritudines infirmitati humane ruentes preservacionem requirant et curam, licitum erit Canonico post petitam minuendi licenciam ad locum oportunum extra civitatem se transferre, ut minuat et observet minucionem in aere graciori, sanitatis causa. In hoc tamen sibi cavens, ne minuciones vel minuendi licencias preter necessitatem vel ex malicia multiplicet, quod Deus non irridetur, nec ei mentiri potest, qui cor intuetur. Minutus autem Residens abesse potest ab Ecclesia per duos dies integre, ita quod die illo quo petit licenciam minuendi intersit alicui hore canonice, et die quarta ad eandem horam revertatur. Stagiarius vero habet tres dies integros absencie, diebus recessus et redditus non computatis. Hec de Canonici progressu per residenciam et residendi utilitatem ad presens dicta sufficient. Nunc autem de Regulis Canonicis quibus vita et moribus informari valeat agendum est.

Cap. 14. Regula Canonica Ecclesie London.

Ab illecebris hujus mundi gracia Dei Patris abstractus, si militare decreveris in Ecclesia London. contentus esto stipendiis tibi probabili racione collatis. Suade primum tibi debere sufficere quod accepisti, nec ullum genus mendicitatis incurres. Si pinguius aliquid fratri tuo noveris accrevisse, non invideas, ne tibi cedat ad supplicium, quod ejus forsan infirmitati datum est ad remedium. Cum erit de nocte surgendum quam cicius quam oporteat fueris excitatus a sompno causari desistat, quinimmo te statim invitet illud Invitatorium, Media nocte Paulus et Silas laudabant Deum. (fn. 10) Et iterum Psalmista, media nocte surgebam ad conjitendum tibi Domine. (fn. 11) Diluculo, cum post lapsum fructum dignum egeris penitencie, cum puras manus in celum levaveris, exaudiet Deus mane vocem tuam. Hora prima Deo tocius accionis tue consecraturus exordium diurnis in actibus innocenciam tibi servari deposeis. Ingressus Capitulum, obedienciam studeas exhibere Prelatis: nam si culcaneum adversus eum levaveris. (fn. 12) qui tibi noscitur indubitanter preesse. vel facto tuo te probabis azephalum, vel illi assimularis qui fertur ad aquilonem sedem inverecundius posuisse. Non subtrahas aurem in Capitulo leccionem legendo, ne susurro deditus et detraccioni pocius aperte corporis sencias cruciatum, quam dives positus in tormentis dari sibi peciit aque beneficium refrigerium. Auctentica scripta virorum illustrium, quorum offert tibi nomina volumen martilogii, debita cum reverencia suscipias. Paulum igitur omnibus superiorem vocacione magisterio predicacione consideres; et dum Paulus provideat in temporalibus, dum Pauli pane sustentaris et potu, regressus a Capitulo Pauli salutaribus monitis omni reliqua parte diei pacienciam omnem omnimodis accommodare non cesses: Non enim sine causa gladium portat; Dei enim minister est, vindex in iram ei qui malum agit. (fn. 13) Possunt nonnulli et secularem habitum gerere, et secularem animum non habere; quos enim talis in mundo necessitas ligat, ut ex omni parte exui a munde non possunt, sic debent ea que mundi sunt tenere, ut tamen eis nesciant ex mentis fraccione succumbere. Hec ergo cogitate cum relinquere cuncta que mundi sunt non potestis, exteriora bene exterius agite, set ardentes interius ad eterna festinate. Nichil sit quod desiderium mentis nostre retardet; nullius vos rei in hoc mundo delectacio implicet. Si bonum diligitur, mens in bonis melioribus, id est, in celestibus delectetur: si malum metuitur, mala animo eterna proponantur; ut dum illic esse conspicit et amplius quod pertimescat, hic omnino non ereat. Ad hec agenda habemus mediatorem Dei et hominum adjutorem nostrum per quem cicius cuncta optinemus si ad illum vero amore flagramus. (fn. 14) Igitur clericus qui Christi servit ecclesie interpretetur post vocabulum, et nominis diffinicione prelata, esse nitatur quod dicitur; si enim cleros Grece sors Latine appellatur, propterea vocantur clerici vel quia de sorte sunt Domini, vel quia Dominus ipse sors, i.e. pars clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet ut possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino qui Dominum possidet. Et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus, nichil extra Dominum habere potest; quod siquidem aliud habuerit preter Dominum, pars ejus non erit Dominus. Verbi gracia. Si aurum, vel argentum, si possessiones, si variam supellectilem in qua Deo postposito glorietur, cum hiis partibus pars Domini fieri non potest. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus hereditatis ejus, nec accipio partem inter ceteras tribus, et quasi Levita ct Sacerdos vivo de decimis in altari serviens altaris oblacione sustentor, habens victum et vestitum, hiis contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque monebo te ne officium clericatus genus arrogancie, vel genus antique malicie putes, vel ne lucra seculi in Christi queras milicia ne plus habeas quam quando clericus esse cepisti, et dicatur tibi, clericatus eorum non proderit eis. Mensulam tuam pauperes visitent, et peregrini cum illis, Christum convivam esse cognoveris. Negociatorem clericum et ex inope divitem et ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulaciones pessime, tu autem aurum contempnis, alius diligit, tu calcas opes, alius sectatur; tibi cordi est silencium, mansuetudo, secretum; illi verbositas ac trita fons; forum placent, ac platee, et mendicorum taberne, (fn. 15) in tanta morum discordia que potest esse concordia. Hospicium tuum aut raro aut numquam mulierum pedes terant. Omnes puellas aut virgines Christi aut equaliter ignora, aut equaliter dilige. Vide ne sub eodem tecto manseris, et ne in preterita castitate confidas; (fn. 16) nec David sanccior, nec Salamone potes esse sapiencior. Memento semper quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit. Si propter officium clericatus, aut vidua a te visitatur aut virgo, nunquam domum solus introias, talesque socios habeto quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolitus, si psallens, vel psalmiste sequntur, non ornentur vestibus set moribus; nec calamistro crispant comas, set pudiciciam habitu polliciantur. Solus cum sola secreto, et absque arbitrio vel teste non sedeas. Caveto omnes suspiciones, et quicquid probabiliter fingi potest, non fingantur in te. Devita crebra munuscula et sudariola, et fasciolas, (fn. 17) et vestes ore applicitas et oblatas et degustatos cibos, blandasque et dulces litterulas, sanctus amor non habet. Omnes delicias et lepores et risu dignas urbanitates et ceteras inepcias amatorum in commediis erubescimus, in seculi homines detestamur; quanto magis in clericis et in monachis, quorum et in sacerdocio propositum, et in proposito ornatur sacerdocium.

Clerici unde dicuntur.

Omnes (fn. 18) qui in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt, generaliter clerici nominantur. Cleros autem vel Clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt quia Mathias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Sic et omnes quos illis temporibus ecclesiarum principes ordinabant, sorte elegebant. Nam Clericus sors interpretatur: unde et hereditas Grece clerimonia appellatur, et heres cleronomus. Proinde ergo clericos vocari aiunt, eo quod in sorte Domini hereditates dentur, vel pro eo quod ipse Dominus sors illorum sit, sicut scriptum est, loquente Domino, Ego hereditas eorum; unde oportet ut qui Deum hereditate possedeant, absque ullo impedimento seculi Deo servire studeant, et pauperes spiritu esse contendant ut congrue illud psalmiste dicere possint, Dominus pars hereditatis mee, &c. Hiis (fn. 19) igitur legibus patrum cavetur ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant, non in spectaculis, non in pompis intersint. Convivia publica fugiant: privata non tantum pudica, set et sobria colant. Usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupaciones lucrorum fraude sua eujusquam studio appetant; amorem peccunie quasi materiam cunctorum criminum (fn. 20) fugiant. Secularia officia negociaque abiciant; honorum gradus per ambiciones non subeant; pro beneficiis medicine Dei dona non accipiant; dolos et conjuraciones caveant; odium et emulacionem, detraccionem atque invidiam fugeant. Non vagis oculis, non infreni lingua atque petulanti animo, timido ne gestu cedant; set pudorem et verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant. Obsentitatem eciam verborum sicut et operum penitus exccrentur. Viduarum ac virginum visitaciones frequentissimas fugiant. Contubernia extranearum feminarum (fn. 21) nullatenus appetant. Castimoniam quoque inviolati corporis semper conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo federentur. (fn. 22) Si preter injuriam ordinis suscepti conjugio possint obligari et necesse habeant tali remedio sublevari, ad quod si se converterint carnem sequentes sortis clericalis et beneficii ecclesiastici sint expertes. Senioribus (fn. 23) quoque debitam prebeant obedienciam neque ullo jactancie studio semetipsos attollant. Postremo in doctrina, in leccionibus, psalmis, ympnis, canticis, exercicio jugi incumbant. Tales enim esse debent qui divinis cultibus sese mancipandos student: scilicet, ut dum sciencie operam dant, doctrinam, graciam, populis administrent: quere pocius Deum cultu cordis quam corporis, evidentibus scripture sancte patet indiciis. Proinde Canonicis totis viribus elaborandum est ut indumenta virtutum habeant interius, quod inmoderatum cultum caveant, de honestate religionis dignitatem preferant exterius. Quapropter oportet Canonicos sacrarum Scripturarum auctoritati parere, sanctorum eciam Patrum documenta vigilanter perpendere, ut humilitatem quam corde gestant, actu, habitu, incessu, ipsaque equitacione (fn. 24) religiossime demonstrent, plusquam velut sancta conversacione eximiisque moribus quam ornatu vestium fulgere. Si enim more conjugatorum se ornancium, nitore vestium, faleris equorum, ceterisque humane vanitatis rebus abusi fuerint, scilicet ut se similibus uti debere contendant, in quo eorum conversacio a laicorum distare videbitur? Decet porro (fn. 25) ut eorum talis sit vestium cultus, qui occasione vanitatis careat, et nichil novitatis, nichil superfluitatis redoleat, nichilque reprehensionis aut detraccionis habeat. Non enim specialiter presumi debet ab aliquo, quod non generaliter teneatur ab omnibus, id est, ne plus justo culcior vestis, nec insolita atque deformis, quia in utroque illorum aut elacionis aut certe simulacionis noxa patescet: inter utrumque enim virtus, discrescionis moderatissime tenenda est, que plenissime in vita beati Augustini in laudem illius prolata ita legitur. Vestis ejus et calciamenta (fn. 26) vel lectulia ex moderato et competenti habitu erant, nec nitida nimium nec abjecta plurimum, quia hiis plerumque vel jactare se insolerter solent homines vel abicere ex utroque non que Jesu Christi set que sua sunt querentes, ac iste ut dixi medium tenebat, neque ad dexteram neque ad sinistram declinans.

Cap. 15. De modo officiandi in Ecclesia.

Studeant summopere Canonici horas vigilantissima cura custodire, et in hiis divinum officium humiliter ac devote persolvere. Mox enim ut datum fuerit signum festinato omnes ad Ecclesiam conveniant, quam non pompatice aut inhoneste vel incomposite, set cum reverencia et Dei timore ingrediantur, non minus per omnia servantes habitus honestatem nocturno tempore quam diurno, cum luce parili. Deus omnia jugiter omnia contempletur, cui est utroque tempore reverentissime serviendum; nec cum baculis in choro, exceptis debilibus; set religiosissime illuc veniendum standum et psallendum est; quia secundum Domini sentenciam, Domus ejus domus oracionis vocanda est. Omnes igitur ab ociosis sermocinacionibus auditum pariter castigent et linguam, et eciam cum timore et veneracione stantes aut orent, aut cantent, aut legant, aut audient. Verba vero turpia (fn. 27) et livida ac secularia nec ipsi proferant, nec alios proferre sinant; immo laudes Deo in commune persolventes pro suis et populorum, quorum beneficiis vivunt, delictis Dominum exorent. Debent quoque juxta consilium Apostoli, (fn. 28) primo omnium ab hiis fieri obsecraciones, oraciones, postulaciones, graciarum acciones, pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. (fn. 29) Hoc enim, inquid Apostolus, bonum est et acceptum coram Sulvatore nostro. Caveant eciam Canonici ne pro requie sibi in locis divino cultui mancipatis concessis ocio torpeant, set magis in persolvendis divinis laudibus promciores ac devociores existant, ut per hanc quietem bene operantes, ad eam que fine caret pervenire valeant. Qui vero has laudes frequentare, et in hiis ut dignum est celeste neglexerit officium persolvere, digna inveccione corripiatur, ut et ipse emendetur et ceteri timorem habentes hujuscemodi necgligenciam caveant. Set aliud est ex toto omittere, aliud pigre occurrere, qui segniter aut tarde ad matutinum vel ad aliud quodlibet divinum obsequium peragendum occurrerit, dignum ut non cum aliis ut erubescere discat in loco hujuscemodi necglegentibus a prelatis constituto stet. Foris vero nullatenus remanere presumat, ne ocio et fabulis vacet, et a Dei laudibus penitus alienus existat.

Cap. 16. De Custodibus Ecclesie.

Custodes preterea Ecclesie horarum harum distincciones bene norunt, ut scilicet signa certis temporibus pulsent, luminaria vero cum omni diligencia custodienda et continuanda provideant; sit eorum studii ut nichil de sibi commissis rebus Ecclesie pereat.

De Psalmodia.

Psallencium in Ecclesia Domino concordare debet mens cum voce, ut impleatur illud Apostoli; Psallam spiritu, psallam et mente, (fn. 30) et illud Prophete: Servite Domino in timore, et iterum; Psallite sapienter, et iterum; In conspectu Angelorum psallam tibi, Deus meus. Considerandum igitur est ut in psallendo in conspectu Divinitatis et angelorum mens nostra consonet voci nostre, quoniam et sibi ubique credimus divinam esse presenciam, et oculos Domini in omni loco speculari bonos et malos. Maxime tamen hec sine dubitacione credamus cum assistimus divine laudi, quando insuper et angeli coassistentes letantur, si puras manus levaverimus coram Deo. De qua re venerabilis Beda presbiter in exposicione Evangelii Luce ita dicit: non latet angelos crebro electis in invisibili adesse presencia, ut eos vel ab hostis callidi defendant insidiis, vel majori celestis desiderii gracia sustollant, Apostolo testante, qui ait: nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis ? Maxime tamen tunc angelici nobis spiritus adesse credendi sunt, cum divinis specialiter mancipantur obsequiis, vel cum Ecclesiam ingressi, vel sacris leccionibus aurem accomodamus vel psalmodie operam damus, vel oracioni incumbimus, vel eciam missarum sollempnia celebramus. Unde ait propheta: In conspectu angelorum psallam tibi, Deus mens. Nec dubitari licet ubi corporis et sanguinis Dominici geruntur misteria, supernorum civium adesse conventus; unde studendum sollerter est, ut cum Ecclesiam vel ad solvenda diem laudis debita vel agenda missarum sollennia intramus, semper angelice presencie memores cum timore et veneracione competenti celeste munus compleamus et officium; ne si, quod absit, id negligenter aut inhoneste vel tepide expleverimus et ad perficiendum pigri pervenerimus, in sentenciam illam, quod absit, incidamus, qua dicitur, Maledictus homo qui opus Domini fecerit necgligenter. (fn. 31) Ergo ne miserabiliter labamur solerti industria nobis observandum est, nequid in ecclesia Dei ineptum, nequid perversum, nequid indecens, aut cogitacione, aut verbis, aut actibus perpetremus, quatinus conspectu angelorum digni efficiamur, et Dominus ad nos veniens, non quod contempnat in nobis, set pocius quod remuneret, inveniat. Tales ad legendum, (fn. 32) cantandum, et psallendum, in Ecclesia constituantur, qui non superbe, set humiliter debitas Domino laudes persolvant, et suavitate leccionis ac melodie et doctos demulceant, et minus doctos erudeant; plusque velint in leccione et cantu populi edificacionem, quam popularem vanissimam adulacionem. Qui vero hoc docte peragere nequeunt, erudeantur prius a magistris, et instructi hec adimplere studeant, ut edificent audientes.

De Regulis Ecclesiasticis Ecclesie London.

Sequitur de Regulis Ecclesiasticis quibus informantur Canonici et ceteri Ecclesie London ministri, qualiter in Dominicis et Sanctorum festivitatibus officiando dictam Ecclesiam debeant se habere.

Cap. 17. De modo officiandi in Ecclesia London.

Cognito singulorum officio singulorum ministeriis (fn. 33) levius erit consulendo providere. Periti igitur non propter se, set eciam propter successionem que potest ignorare, scriptus commendant, que non scripta posteris generarent lites et jurgia; maxime cum quilibet ex usu debite vel indebite cupiat alii in suo sensu preferri. Ut ergo nullus ambigat, quis fuerit usus, que consuetudo Ecclesie Sancti Pauli, signantur inferius que ad memoriam reduxit scriptor presencium cum consensu seniorum Ecclesie ipsius et consensu sanioris ipsorum partis, qui meminerint dies pristinos, et approbata. Quippe in quo numero sociorum esse debeat Canonicus Residens, quid percipere sive perdere debeat tempore distribucionis, minus habens in consorcio, in regula et constitucione fratrum antiqua continetur, nec est hic inserere necesse. Ut tamen inordinate venientes in choro vel Capitulo arguantur, regulare est ab antiquo, ut ante canticum Glorie quod in fine primi Psalmi horarum Canonicarum dicitur, omnes introeant chorum ingressuri, post illud exterius moraturi qui tardius venerint. In choro quidem erecti morari debent psallentes, vel si psallere nequiverint, sibi caveant a colloquio preterquam necessario et tune familiari, ne insonet in auribus circumstancium, et ne sic garrencium scurilitas inportuna, alios impediat psallentes, vel extraneis aut aliis intrantibus fiat in derisum.

Cap. 18. De inclinacione ad Gloria Patri.

Additis quoque frontibus utriusque partis septemtrionis et austri respicere se debent universi donec Psahni canentur, et in versu Gloria Patri qui dicitur post Psalmum ad orientem, cum et ipsi omnipotenti Deo glorie reddantur, debent psallentes reverenter inclinando converti. (fn. 34)

Qualiter intrandum est Chorum.

Intrantes siquidem Chorum ad orientem cervice dimissa in eodem Chori medio et ad occidentem debent deflecti, ex tunc morantes in suis locis in Choro et Capitulo, sub reverencia qua decet gentem ad cultum Dei convocatam.

Cap. 19. De habitu Canonicorum.

Sub capis suis a pectore usque ad pedes apertis, vestes lineas habentes collobium (fn. 35) vel superpellicium album, vel utrumque cum hoc deceat in majori ordine et dignitate constitutos; capas eciam nichillominus talares, nec nimia brevitate notandas, nec inutili longitudine defluentes.

Cap. 20. De tonsura.

Tonsuram insuper que deceat habeant honestam sine scrupulo angulari, crinibus ad rote speciem succisis, habitu quidem uniformes majores et minores in gestu suo simul saltem modestos et compositos se ostendant; attendentes quod non solum coram Deo, set eciam coram hominibus facienda sunt bona; et quod testimonium bonum oportet habere eciam ab hiis qui foris sunt. (fn. 36)

Cap. 21. De mulierum consorcio vitando.

Nec se oculte vel palam colloquiis mulierum impudicarum, in Ecclesia maxime, vel aliquorum alias garriencium, ingerant vel exponant, ut Apostolo docente, sunt sine reprehensione, id est, ut non videatur in gestis ipsorum quicquam vicii manifesti et reprehensibilis, per quod alii corum corrumpantur exemplo; presertim cum lucere debeant sicut luminaria in mundo.

Cap. 22. De contumeliis.

Nec socios suos lacessant contumeliis in choro vel alibi audiente populo; set fratrem et socium sibi obnoxium caritative commonitum coram Decano vel majoribus post ipsum, aut coram aliquibus ad talia deputatis conveniat quilibet lesus, extra cursum laicorum; et sorciatur contencio finem familiarem, vel pars contumax maneat a chori et fratrum societate sentencialiter exclusa.

Cap. 23. De ordine processionis.

In processionibus eciam secundum ordinis distinccionem et personarum, bini et bini procedant, gressu composito, pronos oculorum intuitus cum gressu dirigentes, nec vagus sit oculus nuncius cordis impudici.

Cap. 24. De risu et scurilitate vitanda.

Nec erumpant in risum turpem vel alios scurilitate quavis ad talia cogant, in quem tamen si incidant, caveant ne sit pueriliter effusus, vel muliebriter effractus, ut sit ei non scurilitas set urbanitas grata, cum ex talibus possent esse notabiles; quoniam ingressus hominis, amictus corporis et risus dencium annunciant de ipso. (fn. 37) Ecclesiastici xix°.

Cap. 25. De non egrediendo chorum sine causa manifesta.

Igitur ingressi Chorum a locis suis non recedant, nisi a majoribus jussi vel ob necessitatem evidentem; et tunc fiat ipsorum incessus sine tumultu cum reverencia quam pretendere debent saltem exeuntes Chorum et intrantes.

Cap. 26. De Psalmodia distincte dicenda.

Psalmodizantes vero inter constitutos versuum metros, simili eciam modo inter cantuum assignatas pausaturas, simul desinant, et simul dicenda resumant, ne alii per fastum, alii presumpcione quavis ducti, vel nimis protrahant non protrahenda, vel indebita velocitate preveniant socios, dum exsolvunt officio sollennitatem cum mora que ei debetur, cui vicio frequencius assueti acerrime corrigantur, si acrem cohercionem assueta perversitas exposcat.

Cap. 27. De verbis turpibus vitandis.

A verbis insuper turpibus abstineant in Ecclesia, quorum licencia impudiciciam nutrit.

Cap. 28. De tabule composicione.

Cum autem tempore vicis sue scripti fuerint in tabula Ebdomodarii, sive ad regimen Chori, sive ad ministerium Altaris, Majores et Minores ipsi vel quicunque ministraturi ingrediuntur pro ipsis, convenienter tonsi et rasi recenter, accedant in principio sue septimane diebus singulis et horis quibus ministrare tenentur, se parantes tam honeste et induentes in vestibulo ita reverenter, ut habitus exterior et ministrantes commendet, et doceantur intrantes que reverencia ministerio altaris debeatur; ne cum male tractare ceperimus quod nobis traditur venerandum, apud indoctos, et rudes preciosa nostra vilescant, et ministri sint eis in contemptum. Hii autem qui scripti sunt ad legendum et psallendum a majoribus suis qui tali regimini presunt, audiantur antequam procedant, ut prius instructi de modo proferendi et vicium scripture, si quod occurrit in codicibus caveant, et propter alios psallant et legant ad intellectum distincte. Clerici comam (fn. 38) non nutriant, set capud desuper in modum spere radant. xxiii. D. Prohibete. (fn. 39) Non clericis liceat comam nutrire, set attonso capite et patentibus auribus incedere debent, ne capilli crescentes aures operiant xxiiid non liceat. Longitudo enim capillorum, multitudinem significat peccatorum, ideo in Cartegenensi Concilio statutum est, ut clerici neque comam nutriant, neque barbam. Extra: De vita et honestate clericorum. Cap. Clericus. xxiii. D. Siquis. (fn. 40)

Cap. 29. De habitu seculari in Ecclesia.

Premissis adicitur ut nullus chorum frequentans ex debito, dum statutis horis alii psallunt in Choro, licet per brevia intervalla pro suis negociis divertat in habitu seculari, per Ecclesiam discurrat; maxime circa partes choro vel Capitulo vicinas, ne, dum taliter vagantur secularibus tam habitu quam gestu intermixti, dubitari possit ab aliis an nostri sint, an alieni.

Cap. 30. De habitu in Choro frequentanda.

Ab hora prima in crastino Sancti Michaelis usque ad complectorium vigilie Pasche, in capis nigris venire debent omnes ad Ecclesiam et morari: et extune, usque ad diem Sancti Michaelis inclusive, in festivitatibus sanctorum ix leccionum et equipollentibus in Paschali tempore et in dominicis, venire debent in albis ad omnes horas diurnas, et eciam ad matutinas Sancte Trinitatis et ceterarum principalium festivitatum usque ad Assumpcionem beate Marie Virginis inclusive, quia de die post complectorium dicuntur.

Matutine, Diurne, Nocturne.

Ad omnes vero matutinas, que de nocte dicende fuerint, veniendum est in capis nigris. Vespere quidem cum complectorio sine intervallo per totum annum dici debent, nisi occurrat presencia funeris, vel aliquod anniversarium celebrandum; tunc enim officium de mortuis inter vesperas et complectorium debet dici. In feriis eciam xlme vesperis hora vja celebratis, complectorium ad vesperum cum officio defunctorum reservabuat, inter officium defuncetorum quod precedit et complectorium subsequens collacione interserta, exceptis diebus dominicis et sabbatorum, quam ex dialogo vel alio tractatu utili legendam in choro Cancellarius ordinat, aut qui regit vice ipsius; cui quidem leccioni Decanus presens terminum debet assignare legenti, vel cancellarius vel Ebdomodarius presens.

Cap. 31. De modo pulsacionis.

Certa insuper et determinata hora primarie pulsacionis diurne, ac eciam pulsandi prolixitas ad horam primam, et primo ad vesperas et matutinas solet observari et debet, nec sine causa, cum et fratres et socii ipsorum qui labores Ecclesie nocturnos et diurnos observant, ad illos se possint honestius parare tractum vocati. Et eciam quia multi in Civitate Ecclesie vicini victum querunt laboribus manuum suarum, et illi qui conducunt laborantes horas predictas sibi posuerunt pro signo ab antiquo, quos nec fallere decet nec falli. Observare debet Sacerdos Ebdomodarius ut cum cessat pulsacio ad jussum ipsius in hora prima tantum temporis ante inchoacionem hore illius canonice expectet silenter in Choro, quantum juste sufficere possit Fratribus in atrio et prope atrium constitutis ut de domibus suis egressi ostio Chori possint esse vicini, cum hora fuerit inchoanda vel jam inchoata. Pulsacio tamen classici in vesperis, matutinis, vel missa majori, non differtur propter Decanum vel alium, dummodo presens sit Ebdomodarius; nisi in festis dupplicibus quando per Decanum presentem officium consuevit expleri. Quis autem sit ordo psalmorum singulis temporibus, cantuum, et similium ex libris quos reverendi patres seniores eleganter distinctos ordinarunt, sedulis investigator advertet. Omni quoque festivo tempore et feriali in vesperis et matutinis ter pulsatur ante classicum, et in festis dupplicibus que secundum majores et minores dignitates diversimode inferius distinguentur, duppliciter pulsatur. In festis autem ix leccionum simplicibus, sicut in ferialibus diebus, simpliciter pulsatur ante classicum, hoc excepto, quod in ix leccionibus sequentibus ad vesperas primo intonat grossior campana, et plures excitantur campane ad classicum atque majores cum sequentur ix lecciones. In classico autem ferie tantum due campane pulsantur in vesperis et matutinis, sane ut innoteseat ministrantibus in Ecclesia nostra per inspexionem frequentem librorum et rubricarum ad que quilibet teneatur.

Cap. 32. De Ebdomodariis.

Sciendum quod triginta Canonici de corpore Capituli quorum singuli in sacris ordinibus esse et ministrare per se vel per suos vicarios sunt astricti, sic alternant tempora et parciuntur vicissim Ecclesie labores vel levius sit omnibus onere partito in plures Decanus, qui sacerdos esse debet, ac alii Fratres qui ad eundem (fn. 41) ordinem conscenderunt, successive post Decanum majori altari in suis ebdomodis deservient, et iterum revolutis septimanis secundum numerum sacerdotum resumentur ad missam majorem, recepturi in suis ebdomodis oblaciones altaris majoris ad sacerdotum manus delatas, quas cum diacono et subdiacono Ebdomodariis parcientur hoc modo.

Cap. 33. De divisione oblacionum.

Sacerdos duabus porcionibus sibi retentis reliquum reddet Diacono, qui simili modo subdividet cum Subdiacono, et hill omnes pro voluntate sua cum ministris minoribus altaris percipiuntur.

Cap. 34. Quod duo Minores Prebendarii oblaciones anniversariorum recipiant.

Diaconus autem Ebdomodarius expleta ebdomoda qua ministrat in missa majori sequentem ebdomodam in Missa Capituli observabit. Simili modo Subdiaconus. Set ad hoc ministerium, Major Canonicus Sacerdos Misse Capitulari non est astrictus, eo quod ad laborem missarum illarum et aliarum exequiarum Fratrum Chori et familiarium laborum Ecclesie, quibus Canonici Sacerdotes non sufficiunt, duo Minores Prebendati (fn. 42) deputati sunt ab antiquo qui privatorum funerum et anniversariorum recipiunt proventus et egrotantibus ministrant ecclesiastica Sacramenta. (fn. 43)

Cap. 35. Quod nullus nisi prebendatus celebret ad majus Altare.

Sciendum eciam quod nullus Sacerdos nisi sit in Ecclesia Sancti Pauli prebendatus majori prebenda vel minori in majori Altari ministrat, exeeptis Episcopis, qui ob honorem Ecclesie et sui reverenciam interdum per Episcopum, interdum per Decanum et Capitulum, si Episcopus loci peregre agat, advocantur ut celebrent per dies sollennes. Et hii Minores Prebendarii sacerdotes, cum fuerint a Canonicis sacerdotibus vel eorum vicariis requisiti, illorum vices suplent in Missa majori et aliis horis Canonicis.

Cap. 36. De portacione calicis et thuribuli.

Minoris quidem ordinis Clerici et Accoliti in calicem portando a vestibulo ad altare post Evangelium in cereis et thuribulis per suas vices et ebdomodas ministrant. Ceroferarii quidem ebdomodarii si totam septimanam cum ix leccionibus vel tribus equipollentibus scilicet in Paschali tempore egerint, post majorem Missam ultime ferie suis laboribus expletis residuum cereorum sibi retinebunt, ut solacium luminis sibi preparent in hospicio suo, qui cirea lumen portandum per ebdomodam laboraverunt. Idem eciam ceroferarii gradale singulis diebus ix leccionum simplicium simul (fn. 44) dicent in choro: similiter et in festis minoribus Sanctorum quando pronunciatur Evangelium.

Cap. 37. De thurificando.

Set in illis minoribus festis unus tantum cereus accenditur, et unus Thurribularius ministrat, cereo tamen sacerdotem precedente cum primo procedit ad Altare: thurribulo tune primum accenso, cum Subdiaconus post lectam Epistolam a vestibulo corporalia defert ad Altare; qui, calice Altari superposito, post Evangelium celebrata turificacione, circa illud et circa Altaria vicina ad vestibulum revertitur, ceroferario in ministerio Altaris donec consummetur officium permanente, qui per alios dies feriales solus ministrat et cantat. Et in festis ix leccionum et equipollentibus Diaconus post Evangelium per cantores et gradus superiores turribulum circumfert, Subdiacono sequente cum textu Evangelii deosculando. Inferiores autem gradus incensant ministri minores. Hec quidem fieri debent statim post Evangelium dum Credo cantatur a choro, vel si non cantatur, post calicem turificatum, cum fuerit superpositus Altari dum sacerdos ad ablucionem manuum suarum procedit.

Cap. 38. Quod Cancellarius scribat tabulam ad legendum.

Hos omnes ministros Altaris majores, scilicet secundum suas ebdomodas, scilicet Canonicos sacerdotes ad majorem Missam, Diaconos ad Evangelia, Subdiaconos ad Epistolas, minores secundum quod ministerio sufficiant, et in Capitulo lecturum scribit in tabula, audit lecturos, et corrigit legentes, Cancellarius vel qui regit vice sua: Majores si fuerint incorrigibiles vel contumaces correccioni Decani et Fratrum reservans, ceroferariis tantum exceptis, quos Magistro cantus, qui eosdem tabule inscribit, corrigendos relinquens.

Cap. 39. Cantor scribat tabulam cantus.

Idem eciam Magister scole cantus xxxta Canonicos ad cantariam per suas ebdomodas et ordines successive faciendam inscribit qui vices sic alternant. Bini Canonici per binas septimanas junguntur in tabula ad regendum chorum, qui in vesperis, matutinis, et processionibus, si fiant, et Missa ix leccionum, simul in capis Chorum regunt personaliter in festis majoribus. Et reliquis autem festis per suos Vicarios si voluerint, prius inscripto primas antiphonas et ympnos intonante per ebdomodam primam, qui et ferialibus diebus solus sine socio laborabit per singulas horas nocturnas et diurnas: simili modo per ebdomodam sequentem laborabit socius sibi conjunctus in tabula. Quibus ebdomodariis cantoribus eciam majoribus dupplicibus festis, due persone majores ad regendum chorum adduntur, qui primas antiphonas Psalmos et Ympnos intonabunt. Set hujusmodi persone majores ad regendum chorum assumendi sunt diebus sollennibus preter Ebdomodarios et ministraturi in majori altari, Diebus natalis Domini, Pasche, et Pentecostes quando plures dies simul contingunt tam sollennes, solent variari Sacerdotes, Diaconi, et Subdiaconi, secundum suas prioritates, minoribus ministris Altaris et Cantoribus Ebdomodariis non mutatis. A consueto quidem officio Ebdomodarii non sunt immunes Canonici defungentes, quia per annum integrum a die sui obitus fructus percipiunt suarum prebendarum, nec defunctorum successores ad aliquos ebdomode labores sint astricti donec fructus apprehendant prebendarum, anno scilicet sui predecessoris evoluto et die.

Cap. 40. De officio dominicali.

Et quia ab officio dominicali, tamquam a digniori parte tocius septimane, consuetudinarii libri nostri sumunt inicium, quia eciam plurime simplicium ix leccionum festivitates, ut infra de Sanctorum festivitatibus plenius reperietur distinctum. De modo officiandi diebus dominicis. Officium dominicale, quantum administrandi modum et numerum ministrancium, imitantur: de eodem disserimus antequam ad alia procedamus. Ebdomodarii tam majores quam minores, ut superius est distinctum, sabbato dominicam precedente, scribuntur in tabula et in Capitulo leguntur. Tres quidem pueri de primo gradu tres primas legunt lecciones, duo de gradu secundo duas sequentes, Canonicus vel aliquis de gradu superiori Sextam. Inde Canonicus Ebdomodarius vel Vicarius ejus exposicionem Evangelii. Octavam, Sacerdos aliquis. Nonam, Canonicus Sacerdos vel Minor Prebendatus Sacerdos. Idem ordo servatur in responsoriis usque ad nonum, quod sicut Invitatorium semper dicunt Cantores. Duo ceroferarii cum cereis sacerdotem precedunt ad incensandum Altaria dum canuntur Psalmi Magnificat et Benedictus, et acolitus cum thurribulo ad vesperas et ad matutinas et idem ministrant in majori Missa, simul diebus autem ferialibus, ut superius est memoratum. De aliis festis et qualiter sunt celebranda infra rubrica que sic incipit, Post dominicalium, &c.

Cap. 41. De modo officiandi in sollemnitatibus Sanctorum.

Post dominicalium seriem officiorum ex hine de sollennitatibus Sanctorum, qualiter eas nostra, id est, Sancti Pauli Ecclesia London celebrare consueverit, addendum est, In nomine Domini. Iisdem de causis, videlicet ut discant minores quomodo fiant majores, servetur in Choro socialis unitas, vitetur dissipatoria varietas, et inutilis novitas. Primo igitur memorandum est, alias prime, alias secunde, alias tercie, alias quarte, alias ultime esse dignitatis, et plerasque suis de causis apud alios prioris apud alios posterioris esse veneracionis. Ubi enim corpora Sanctorum pausant, vel reliquie ipsorum habentur, vel Ecclesie sive altaria in honore eorum consecrata sunt, ipsi tanquam presenciores, et de quorum suffragio fiducialius presumitur, amplius honorantur: ubi vero hec desunt, minor eis frequencius veneracio exhibetur.

Cap. 42. De modo Officiandi in Festis prime dignitatis.

In hiis igitur festis que apud nos prime dignitatis sunt, ante vesperas et matutinas, post primum signum quod in nostra Ecclesia preter consuetudinem aliarum numquam nisi singulariter sonare consuevit, bina et bina pulsantur signa ante classicum. Ad regendum quoque chorum et ad cantandum Invitatorium et ultimum ad matutinas Responsorium quatuor ponuntur cantores; ad cantandum Responsorium ad vesperas quatuor Fratres de majoribus personis Chori a Cantore eliguntur. Si vero presens fuerit Episcopus, et presentes fuerint quatuor persone, cantabitur Responsorium a personis, et cum ipsis ad cantandum Decanus si presens fuerit assumetur. Ad utrasque vesperas matutinas et ad ceteras horas quatuor pueri in superpelliciis dicunt versiculos. Ad incensandum Altare duo sacerdotes cum duobus turribulis procedunt ad Magnificat et Benedictus, et amborum horum psalmorum antiphone ante ipsos tote, et post ipsos tote, cantantur. Ad matutinas legunt majores lecciones secundum suos ordines.

De Cancellario.

In omni vero festo dupplici cum ix lecciones leguntur legit Cancellarius sextam, nullus legit de medio gradu vel inferiori, excepta festivitate Omnium Sanctorum, quia tunc puer unus legit octavam leccionem de virginibus. Omnia quoque Responsoria et omnes versiculi a binis et binis cantantur.

Cap. 43. Ordo Processionis.

Ad processionem due precedunt cruces et duo thurribula, tres Diaconi et tres Subdiaconi, in albis; excipiuntur et carent processionibus sollennitates, Sanctorum in Natali, excepto die Natalis, et die Epiphanie, nisi alique illarum festivitatum in die dominica contingant. Similiter secunda feria tercia et quarta ebdomode Pasche et eedem in ebdomoda Pentecostes et festum Sancti Johannis Baptiste. Item festum Apostolorum Petri et Pauli, nisi venerint in dominica, quando reservari solet processio usque in festum commemoracionis Beati Pauli, ut aliquid honoris loci patrono in sua sollennitate videatur esse adjectum.

Cap. 44. De inchoacione Antiphonarum super Magnificat.

Item Annunciacio dominica. Et in omnibus hiis sollenuitatibus major persona presens inchoat antiphonas super Magnificat et Benedictus et sequenciam in Missa Majori.

Cap. 45. De numero Ministrorum in Festis duplicibus in Missa.

In Missa quidem tres Diaconi et tres Subdiaconi et tres Acoliti procedunt ad altare ministraturi.

Cap. 46. Que sunt festa prime dignitatis. (fn. 45)

Hec autem sunt festivitates prime dignitatis que apud nos dupplices dicuntur, Dies Natalis Domini, festum Sancti Stephani, festum Sancti Johannis Evangeliste, festum Innocencium, festum Sancti Thome Cantuariensis, (fn. 46) Circumcisio Domini, Epiphania Domini, Conversio Sancti Pauli, Purificacio beate Virginis, Annunciacio Dominica, dies Pasche cum tribus diebus sequentibus, festum Erkenwaldi, (fn. 47) festum Sancti Adelberti, (fn. 48) Ascencio Domini, festum Pentecostis cum tribus diebus sequentibus, festum Trinitatis, Nativitas beati Johannis Baptiste, festivitas beatorum Petri et Pauli, commemoracio Beati Pauli, festum reliquiarum, festum Sancti Laurencii, Assumpcio beate Virginis, Nativitas ejusdem, Dedicacio Ecclesie, festum Omnium Sanctorum, Translacio Sancti Erkenwaldi. (fn. 49) In hiis omnibus et similibus si de novo instituatur celebrande, pulsatur, legitur, et canitur, ut supradiximus.

Cap. 47. Que sunt festa secunde dignitatis.

Sunt et alie festivitates secunde dignitatis inferius notate, que apud nos simpliciter dupplices dicuntur; scilicet, festum Sancti Michaelis, festum Sancti Ieronimi, festum Sancte Osithe, festum Sancti Martini, festum beate Katerine, festum Sancti Andree, festum Sancti Nicholai, festum Sancti Vincencii, festum Sancti Gregorii, festum Sancti Ambrosii, Octava Pasche, festum Sancti Melliti, festum Apostolorum Philippi et Jacobi, Invencio Sancte Crucis, festum Sancte Marie Magdalene, festum Sancti Petri ad Vincula, festum Sancti Augustini Doctoris, et Translacio Sancti Thome Archiepiscopi Cantuariensis. (fn. 50) In hiis festis et similibus, si de novo instituantur celebranda, duppliciter pulsatur, et duppliciter cantatur: unus sacerdos thurificat, duo chorum regunt, alii duo de majori gradu eliguntur qui cantent Responsorium in Capis, duo pueri in superpelliciis dicunt versiculos. Ad matutinas quatuor cantant Invitatorium et ultimum Responsum, Subdiaconi et Diaconi legunt lecciones, et alii majores secundum suos ordines, et in festis hujusmodi dicit sacerdos in albis, licet sit in hyeme preces in hora prima, et in complectorio in medio chori. Ad missam chorus est in capis, tres diaconi de medio gradu cantant Gradale in capis, tres minores Canonici cantant Alleluia. Unus tantum diaconus et unus subdiaconus ministrant in missa, Kyrieleyson quidem, Gloria in excelsis, Sanctus, et Agnus dicuntur cum versibus: et in hiis festis sicut in festis superioribus prime dignitatis, major persona presens inchoat antiphonas super Magnificat et Benedictus, et sequenciam in Missa majori.

Cap. 48. Que sunt festa tercie dignitatis.

Item sunt festivitates tercie dignitatis, in quibus duppliciter pulsatur, duppliciter cantatur, quatuor cerei accenduntur super magnum altare, duo regunt chorum, duo de majori gradu eliguntur qui cantant Responsum in superpelliciis ad utrasque versus, duo pueri in superpelliciis dicunt versiculum, et unus sacerdos thus adolet. Ad matutinas duo regunt chorum, cantant Invitatorium et ultimum Responsum: tres de inferiori gradu legant et cantant lecciones et Responsoria, non cantatur antiphone ante Magnificat et Benedictus, set statim incipitur a Cantore ebdomodario et statim Psalmus intonatur. In Missa quidem non est chorus in capis, Kyrieleyson et Gloria in excelsis, Sanctus et Agnus non dicuntur cum versibus, exceptis octabis festorum beate Virginis, in quibus ob honorem et reverenciam ejusdem premissa dicuntur cum versibus, duo clerici de medio gradu cantant Gradale in albis, Cantor ebdomodarius incipiat sequenciam. Hec autem sunt festivitates in quibus agitur modo prescripto, scilicet, festum Sancti Jacobi, festum Sancti Oswaldi, (fn. 51) festum Octave Sancti Erkenwaldi, Octave Apostolorum Petri et Pauli, Octava Sancti Laurencii, Octava Assumpcionis beate Virginis, Exaltacio Sancte Crucis, Octava Nativitatis beate Marie Virginis.

Cap. 49. Que sunt festa quarte dignitatis.

Sunt eciam alie festivitates Sanctorum plures que simplices dies dominicos pulsando, legendo, cantando, et in modo ministrandi imitantur, quas quidem quarte censemus dignitatis. Et hec quidem festa prime et secunde et tercie et quarte dignitatis omnia per totum anni circulum ix lecciones habent, excepto a die Pasche usque ad octavam Pentecostis: infra quod spacium lecciones matutinales in Ecclesia nostra ternarium non excedunt numerum. Quo eciam tempore quia numerus leccionum dies non discernit, dies in quibus festivius agendum est, id est, in quibus Chorus a cantoribus tenendus est, in nostro Kalendario festa inscribuntur. In hiis omnibus festivitatibus, id est, prime et secunde et tercie et quarte dignitatis, intermittuntur officia pro defunctis; preces cum prostracione, et Psalmi familiares, sola festiva persolvuntur, nisi grandior causa occurrat, verbi gracia, presencia funeris alicujus fratris, qui aliquando officium pro defunctis differri non permittit.

Cap. 50. Que sunt festa quinte dignitatis.

Preter has venerabiliores celebritates sunt et alie quinti ordinis et ultimi, que videlicet tres tantum habent lecciones, in quibus nec cantores chorum regunt, nec in vesperis aut matutinis thus adoletur; et in hiis non negligenda diversitas est. Nam cum de Sanctis non nisi iij lecciones leguntur, tunc vel pronunciatur evangelium, et de illius exposicione omnes ille tres lecciones fiunt, vel saltem prima de exposicione evangelii, et due relique de vita ipsorum; vel non pronunciatur evangelium et legitur tantummodo de vita ipsorum, sive de sermone aliquo commendante merita ipsorum. Si vero in matutinis pronunciatur Evangelium, sive ejus exposicione una, sive tres fiant lecciones, tunc, nisi presens sit corpus defuncti, vel alicujus anniversarium alicujus debitores sumus, vel alicujus cari nostri obitus occurrat, intermittitur Placebo et Dirige usque ad secundas vesperas, psalmi familiares non dicuntur, (fn. 52) prostraciones et preces non fiunt, post principalem collectam de Sancto solite memorie in conventu non dicuntur. Tunc ad vesperas cum quinque antiphonis suis ferialibus dicuntur Psalmi diei, capitulum et ympnus, et omnia alia de Sancto. Ad matutinas Invitatorium, Venite adoremus, Regem Martirum Dominum venite, Martirum inquam, si de Martire vel Martiribus agatur; Apostolorum, si de Apostolo vel Apostolis; Confessorum, si de Confessore vel de Confessoribus; ympnus de Sancto et ix antiphone super psalmos, nichilominus quam si fierent ix lecciones. Post lecciones, Te Deum; ad laudes v antiphone post collecta de Sancto, nulla de cotodianis memoriis fit. Hore omnes de Sancto, post primam, xv Psalmi non dicuntur, nec Missa pro defunctis. Ad Missam, Gloria in excelsis, et Ite missa est, et quandocumque extra Septuagesimam in matutinis pronunciatur evangelium.

Cap. 51. Regula de Te Deum, Ite missa est, et Gloria in excelsis.

Hec tria, id est Te Deum, et Gloria in excelsis, et Ite missa est, subsecuntur; exceptis dominicis Adventus, et jejuniis quatuor temporum, et vigiliis in quibus de exposiscionibus Evangeliorum legitur: et tamen quia jejunia celebrantur hujus festiva non exprimantur. Si vero sine pronunciacione Evangelii tres de Sancto fiant lecciones, officium pro defunctis non omittitur. Ad vesperas dicuntur antiphone et psalmi diei, Capitula et ympnum, et alia de Sancto ante collectam; non prosternimus ad preces, neque enim tune preces flunt, neque psalmus quinquagesimus dicitur, post collectam de Sancto cotidiane memorie flunt, post memorias prostrati psalmos familiares cum hiis que attinent dicimus: sic ad complectorium stando complemus, deinde ad Psalmos familiares prosternimur; similiter in missa post Sanctus. Ad matutinas Invitatorium, Regem martirum Dominum, Venite adoremus, Venite, vel Confessorum vel Virginum, ympnus de Sancto, deinde vj antiphone feriales et xij Psalmi diei, post Psalmos omnia de Sancto, ut lecciones, et Responsoria. Item versiculus, quinque antiphone ad laudes, ympni, versiculi, et antiphone ad Benedictus sine prostracione, et precibus, et Psalmo quinquagesimo, dicitur collecta de Sancto post memorie cotidiane, post memoriam dicitur Exaltabunt, cujus cum ultimam partem prostrati compleverimus, adhuc itidem prostrati Psalmos familiares persolvimus, sicut in officio Vespertino; (fn. 53) sic et primam et alias horas stando finimus; deinde ad Psalmos familiares super formas prosternimur post primam, Psalmis familiaribus dictis cum prostracione in Capitulo, deinde xv Psalmos eundo ad missam pro defunctis psallimus. Si vero leguntur ix lecciones, talia pretermittuntur et omnia festive fiunt. Sic ergo, si bene attendis in festis Sanctorum maximam partem servicii nostri secundum numerum leccionum et diversitatem ipsarum ordinamus. Si enim ix lecciones fuerint, tunc cantores chorum tenent, et omnia festive fiunt et intermittuntur que non festiva sunt. Si vero tres et sine pronunciacione Evangelii, non intermittuntur aliqua nisi ante collectam prostracio et preces cum psalmo quinquagesimo. Si vero cum pronunciacione Evangelii omnia, ut diximus, festive fiunt et pretermittuntur non festiva, nec solum in vesperis, set in nona que proxima est ante vesperas dicitur, et illa et alie festivitates nostre a Pentecosten usque ad Quadragesimam inchoantur; nam toto hoc tempore quociens secutura est in crastino festivitas vel ix leccionum vel trium cum pronunciacione Evangelii, tociens jam in nova pridiana preces et prostracio et Psalmi familiares intermittuntur, nec ante secundas vesperas repetuntur, set neque tunc nisi sit festivitas trium leccionum, nam si ix non ante matutinas sequentis ferie.

De officio Dominicali quando, propter festum supervenicus, translatum est in secundam vel aliam feriam, qualiter sit agendum.

Sciendum est quod quando in Dominica festivitas Sanctorum prime vel secunde dignitatis acciderit, tunc servicium alterutrum procrastinari solet; ipsius Sancti, si in ea Dominica historia incipi habet, si non, tunc ipsius Dominice; sic tamen ut de ea in ipsa Dominica cum celebracione festivitatis commemoracio fiat, et in sequenti die matutine cum iij leccionibus de exposicione Evangelii Dominicalis, et cum Te Deum, et Missa cum Gloria in excelsis et Ite missa est. Addicio. Igitur, quando propter festum contingens die Dominica transfertur officium Dominicale in secundam vel aliam feriam, tunc secundum antiquam rubricam dicentur iij lecciones de exposicione Evangelii diei dominice cum responsorio Dominicali, cum Psalmo Te Deum, et ad Missam Gloria in excelsis et Ite missa est, nulle preces nec memorie fient, ympni de Dominica vel de feria secundum dispocicionem Cantoris ad primas vesperas, antiphona de Sabbato super Magnificat, Oracio Dominicalis ad matutinas, super Benedictus antiphona de Dominica; cetera de officio ferie.

De modo pulsacionis Campanarum.

Set et hoc memorandum quod in festivitate iij leccionum sine pronunciacione Evangelii pulsatur classicum duobus tintunabilis sicut in diebus profestis. In festivitate iij leccionum cum pronunciacione Evangelii iija (fn. 54) in ix leccionibus cum omnibus ad vesperas ad matutinas et ad missam.

Cap. 52. De ingressu Canonicorum et Clericorum Ecclesie London in chorum: scilicet quomodo et quando.

De ingressu Canonicorum et Clericorum Ecclesie London in Chorum et egressu eorundem. Sciendum est quod intrantes Chorum ex parte orientali, ad gradum se inclinent ad altare, et postea ad Episcopum si presens fuerit. Si vero ex parte occidentali ingrediantur, primo ad Altare se inclinent, deinde ad Decanum; et eodem moderamine Chorum exeant. Chorum autem intrare possunt Canonici et Clerici ad matutinas et ad omnes horas que ante Missam dicuntur, usque ad finem Gloria primi Psalmi, et ad vigilias mortuorum, usque ad finem primi Psalmi; ad Missam vero usque ad primam collectam. Ad alias vero horas que sine intervallo missam sequuntur, nulli intrare licet nisi qui misse interfuerint. In quadragesima tamen ferialibus diebus ad vesperas intrare possunt pro hora qui misse non interfuerunt. Et post prandium ad complectorium pro hora. Transeuntes autem ab una parte Chori in oppositam, tam eundo, quam redeundo, ad altare se inclinent.

Cap. 53. De stacione in Choro. (fn. 55)

De stacione in Choro facienda, sciendum est quod ad omnes vesperas principales per annum stare tenentur in Choro continue, nisi dum versus Responsorii canitur, si Responsorium habeatur. Pueri vero sine omni excepcione ad vesperas semper stent continue, nisi in ebdomoda Pasche, tunc enim ad vesperas sedere debent dum versus gradalis et versus Allelnia cantantur. Ad complectorium vero omnes indifferenter Clerici per totam illam horam stare tenentur, nisi sit prostracio in feriis facienda. Similiter ad matutinas per totum tempus, nisi dum lecciones leguntur, et dum Responsoria cum suis versibus cantantur. Ex dispensacione tamen, propter infirmitatem vel debilitatem, Clerici de superiori gradu et de ija forma ex utraque parte Chori alternis vicibus in Psalmodia sedere possunt, quandocumque nocturnum dicitur, et preterea in omnibus festis iij leccionum que fiunt cum ix psalmis: ita tamen, quod aliquis, quando ad unum Psalmum sedet, ei proximus interim psallat stando. Ad primam vero, et ad ceteras horas sequentes, uniformiter omnes stare tenentur. Similiter ad missam per totum tempus, nisi dum lecciones, vel Epistole alie a Paulinis (fn. 56) leguntur, et dum Gradale, Allelnia, et tractus cum suis versibus cantantur. In dupplici tamen festo stare debent omnes dum a choro Alleluia canitur.

Cap. 54. De conversione Chori ad altare. (fn. 57)

De conversione Chori ad altare facienda, tenendum est quod quociens dicitur Gloria Patri ad altare convertendum est, et beate Trinitati humiliter inclinandum. (fn. 58) In fine vero psalmorum evangelicorum, scilicet, Magnificat, et Benedictus, et Nuncdimittis, inclinandum est nudato capite. In missa vero, gestus sequens attendatur, ut dum Gloria in excelsis canitur, ad verba illa, Adoramus Te, et illa, Suscipe deprecacionem nostram, et ad illa, in fine, Jesu Christe, omnes ad altare se convertant et inclinant. Similiter ad Gloria Tibi, Domine, et tunc signo crucis se signent, quod ter ad missam publice observetur, scilicet, ad Gloria in excelsis, quando dicitur Dei Patris, et ad Gloria Tibi, Domine, et post Sanctus, cum dicitur Benedictus qui venit. Preterea una conversione ad Altare se inclinent chorus, dum dicitur hec clausula. (fn. 59) Et incarnatus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, et Homo factus est. Crucifixus eciam pro nobis sub Poncio Pilato, passus et sepultus est; et in fine, dum dicitur, Et vitam venturi Seculi. Amen: et ab hinc quousque inchoetur offerenda, et post offerendam quousque totum compleatur officium Misse, hunc gestum chorus imitatur omni festo per annum.

Cap. 55. De Prostracione in Choro facienda. (fn. 60)

In ferialibus diebus quando ad horas preces dicuntur, in prostracione chorus se habet ad omnes horas dum preces dicuntur, ex quo inchoatur Kyrieleyson, quousque dicatur Per Dominum Post Oracionem solus Sacerdos erigat se a prostracione cum dicitur, Exurge, Domine, adjuva nos, et ad matutinas dum dicitur Oracio Dominicalis ante lecciones quousque dicatur, Et ne nos inducas, et in laudibus, sicut ad vesperas: ad quamlibet missam que de feria dicitur extra Pasche tempus, post Sanctus usque per omnia secula seculorum scilicet ante Agnus Dei eodem modo. Preterea in Quadragesima in incepcione cujuslibet hore fit genuflexio. (fn. 61) Prostratus vero debet esse chorus in omni feria, quando de feria agitur extra Paschale tempus. In vigilia mortuorum ad Placebo ex quo dicitur Kyrieleyson donec ultima oracio dicatur; ad Dirige dum Oracio Dominicalis dicitur ante lecciones, post Benedictus eodem modo quo post Magnificat ad Placebo.

Footnotes

1 This "Protestation" of a desire to become a Residentiary continued to be the form in use till the present century. An example of such a Protestation in the year 1809 will be found in the Appendix.
2 Note in A. "Adde ad ista statutum Radulphi de Disceto. Notandum statutum Radulphi de Disceto. Et hora prima cotidie quum chorum sequitur omnes de ecclesia venire volentes pascat.
Nec debet residencia sibi allocari non in fine anni residencie sue et per testimonium parvorum Canonicorum et Vicariorum et presbiterorum et discrecione Decani et omnium et singulorum stagiariorum et presentes non fuerint, fiat exspectacio eorum." (See below, Pars VII. Cap. 6.)
3 Morbus sonticus. Epilepsia, Plinio aliisque. Ducange.
4 The feast of S. Peter ad Vincula, i.e. August 1.
5 Stationarius. Canonicus qui residentiam facit, aut facere debet.
Stagia. 1. Domus, habitatio. 2. Commoratio assidua, domieilium. Gallicè, Résidence, domicile. Ducange. Hence Stagiarius, a Residentiary.
6 See Pars iv. cap. 1, and the following chapters.
7 See note above on Pars ii. cap. 16.
8 See Pars ii. cap. 19.
9 In Archdeacon Hale's Register of Worcester Priory, Introduction, cvii. cviij, are some curious details as to the custom of blood letting in religious houses, from which the substance of the present note is taken. He quotes Martene (vol. i. p. 252) as to the observance of the practice in different Benedictine Monasteries. The Cistercians allowed bleeding four times in the year; the Carthusians five times; the Præmonstrants six times, with the permission of the Abbot; the Cluniacs allowed minution at all times except in Lent. "It would seem that the number of minuti at the same time was so great, that the Prior had need to take care that in the Generales Minutiones, which occupied three days, a Presbyter, a Deacon, the Cellarer, being either the weekly superintendent of the kitchen or of the refectory, the Reader at the table, and the Servitor in charge of the Church, should delay their minution until the fourth day, in order that the spiritual and temporal wants of the Monastery might not remain during the three days unsupplied." At Worcester, as elsewhere, certain privileges in the way of additional or more tempting food were allowed to those who had been bled: "Quilibet Minutorum habeat prima die iij ova mollia ad prandium, et iij ad cænam, et duo fercula ad prandium, et tertium ad cænam, vel si maluerit detur ad prandium." Register of Worcester, p. 129 a.
10 Acts xvi. 25, quoted freely from Vulgate.
11 Psalm exviii. 62. Vulgate.
12 Referring to S. John xiii. 18. Vulgate.
13 Romans xiii. 4. Vulgate.
14 Here J and L. add Qui vivit et r. cu. p. in v. s. s. d. that is, I suppose, Qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus Sancti Deus.
15 "Clerici, edendi vel bibendi causa, tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi." Concil. Carthag. ii. Cap. xxvii.
16 These words "nec David . . . . ejecerit," are found with a similar context in the Regula Canonicorum of S. Chrodegang. Cap. lvi. See D'Achery, Spicilegium sive collectio veterum aliquot Scriptorum qui in Galliæ bibliothecis delituerant. fo. Paris, 1723, i. 577.
17 fasciolæ: stockings, embroidered and ornamented.
18 These sentences commencing at Omnes and ending with the text Dominus pars hereditatis mee, are found almost verbatim in the Regula S. Chrodegangi, of which they form Caput lxiii. D'Achery, Spicilegium, i. 578.
19 The sentences commencing at Hiis igitur legibus, down to vinculo federentur, are found in the Regula S. Chrodegangi, Cap. lxiv. D'Achery, i. 578.
20 I. S. Tim. vi. 9. Vulg. Radix enim omnium malorum est cupiditas.
21 "Clericus cum extraneis mulieribus non habitet." Concilium Carthaginense, iv. cap. xlvi. Concilia, fo. Paris, 1644, vol. iii.
22 "Placuit ut lectores cum ad annos pubertatis venerint, coguntur aut uxores ducere aut continentiam profiteri." Concil. Carthag. ii. cap. xix.
"Levitæ et Virgines ante xxv annos non consecrentur." Ibid. cap. iv.
"Clerici cum ad pubertatem venerint aut conjugium aut castitatem profiteantur." Ibid. cap. xix.
"Item placuit ut filii vel filiæ Episcoporum vel quorumlibet Clericorum gentibus, vel hereticis, aut schismaticis, matrimonio ne jungantur." Ibid. cap. xii.
23 The clause Senioribus . . . populis administrent, forms the remaining portion of cap. lxiv. of the Regula S. Chrodegangi. D'Achery, loco citato.
24 Compare the Constitutions of Otho, 1237. De Habitu Clericorum.
"In mensura decenti habeant vestes, et cappis clausis utantur in sacris ordinibus constituti. Et ut possunt Episcopi alios melius ad honestatem vestium, tonsuram, et Coronam decentes, et equorum ornamenta idonea coarctare provideant, ut a suis Clericis commensalibus hoc prius faciant observari habentes eos in vestibus talaribus, froenis, et sellis, Clericalem gerentes habitum honestatis." Gibson's Codex, i. 164.
The same words occur in Constitutionibus Othoboni, 1268, except that for talaribus we here read calcaribus.
25 Portions of this section from Decet porro to nec abjecta, will be found in the Regula S. Chrodegangi, cap. liv.: but in the Rule of S. Chrodegang. the sentence concludes thus: "abjecta: nam sicut inter ignem et aquam tenenda est via, ut nec exuratur homo, nec demergatur; ne inter apicem superbiæ, et voraginem desidiæ, iter nostrum temperare debemus." D'Achery, i. 576.
26 "Clericus professionem suam et in habitu et in incessu probet: et nec vestibus, nec calceamentis decorem quærat." Concilium Carthaginense iv. cap. xlv. Concilia, Paris, vol. iv.
27 "Clericum scurrilem, et verbis turpibus jocularem, ab officio retrahendum." Concilium Carthaginense iv. cap. lx.
28 1 S. Tim. ii. 1-3, quoted freely from Vulgate.
29 Castitate. Here J. adds, "et precipue pro omnibus suis benefactoribus."
30 Mente. J. and L. read, "Quum quamvis ubique Dominum per potenciam divinitatis noverimus esse; precipue tamen cum divino assistimus officio per graciam nobis credimus adesse. De qua re Beda."
31 Jeremiah, xlviii. 10, Vulg. "Maledictus qui facit opus Domini frandulenter."
32 "Tales ad legendum .... edificent audientes." See Regula S. Chrodegangi Metensis Episcopi. Cap. li. D'Achery, i. 575, with marginal reference to Concilium Aquisgrane, cap. 133.
33 The words singulorum ministeriis down to in Choro et Capitulo in cap. 18, were at first omitted in MS. A., but are introduced with a marginal note, "Require in parva Cedula." The parva Cedula is a slip of vellum inserted between fo. 112 b and fo. 113 a, in size about one-third of a leaf of the original MS., on which is written in double columns, and on both sides of the slip, the matter which had been omitted.
34 In the ancient statutes of Wells Cathedral we meet with a similar rule.
"Quoties autem dicetur Gloria Patri in signum devotionis et reverentiæ vertant se psallentes sicut moris est versus magnum altare: qui vero hoc non fecerit judicio Capituli puniatur." Statuta Cath. Wellensis, MSS. Lambeth, p. 62.
In the margin of B. is written in an old hand, "Both sides must read north and sowth, but sing Gloria Patri east ward."
35 Collobium or Colobium, ex Græco [kolobos], curtus. "Tunica absque manicis, vel certe cum manicis, sed brevioribus, et quæ ad cubitum vix pertinerent. Postmodum propria fuit vestis monachorum." Cassianus, De Habitu Monachi, cap. 5. "Colobiis quoque lineis induti, quæ vix ad cubitorum ima pertingunt, nudas de reliquo circumferunt manus." Ducange. See also Bingham's Antiquities, Book iv. cap. iv. sect. 20.
36 On the tonsure, see below, Pars III. cap. 28, and note.
37 Ecclus, xix. 27, Vulgate. "Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuncient de illo." (MSS. B. and C. wrongly refer to Ecclus. xxix. A. reads incessus.)
38 The Fourth Council of Carthage decrees as follows: "Clericus nec comam nutriat, nec barbam" (alias barbam tondeat, alias sed radant, vel tondeant). Concil. Carthag. iv. cap. xliv. Concilia, fo. Paris, 1644; III. 398.
In the Epistola Aniceti Papæ ad Galliæ Episcopos (Concilia, I. 239,) in the fourth section, we read as follows: "Prohibite, fratres, per universas regionum vestrarum ecclesias, ut Clerici, qui laicis et simplicibus, virtutis honestatis pudicitiæ et gravitatis exemplar esse debent, ac seipsos, tamquam signum purioris vitæ, rudioribus ad imitationem prudenter exhibere, juxta apostolum, comam non nutriant, sed desuper caput in modum spheræ radant; quia sicut discreti debent esse in conversatione, ita et in tonsura et omni habitu discreti debent apparere."
The Editor of this sumptuous edition of the Concilia adds in the margin a reference to 1 Corinth. xi., and in a note on the words in modum spheræ says, "Id est, coronæ vel circuli qui Patres et Concilia dum prædictis locis de tonsura Clericorum aut monachorum loquuntur, eam communiter coronam nominant, propterea nimirum quod tonsura coronæ figuram habeat."
In Gibson's Codex, vol. i. p. 166, second edition, fo. Oxon. 1761, is the following note, taken from Lyndwode's Provinciale (edit. fo. Oxon. 1769):
"Coronam: Hoc est signum regni et perfectionis, cum sit circularis, carens angulo, in signum carentis sordium; quia ubi angulus, ibi sordes." (Bonifacius, 1261; Lyndwode, p. 68.)
"Tonsuram: Signum quod prescindenda sunt vitia cordis et corporis, ne intuitum divinorum impediant." (Lyndwode, ibid.)
And again, Gibson, vol. i. p. 163: "Nec alii Clerici comam nutriant: sed honeste tonsi et coronati convenienter incedant, nisi forte justa causa timoris exegerit habitum transformari;" to which is appended the following explanation: "Coronati. Rasura superior et tonsura inferior, faciunt de circulo capillorum coronam." (Lyndwode, 117.)
In Maskell's Monumenta Ritualia, iii. 146, is an early Modus faciendi tonsuras et coronas primas.
See also Bingham's Antiquities. Book iv. chap. v. sect. 15, 16, 17, and Book vii. chap. iii. sect. 6.
39 The references are to the Decretals. See Opus Decretorum (opera Francisci Fradin. fo. Lugduni, 1525.) Prima Pars. Distinctio xxiii. fo. 122 b. "Prohibete, fratres, per universas regionum vestrarum Ecclesias, ut Clerici, juxta Apostolum, comas non nutriant, sed desuper caput in modum spere radant." Compare this passage with the extract from the letter of Pope Anicetus in the last note.
40 Ibid. Prima Pars. Distinctio xxiii. "Ut Clerici comam non nutriant." See also Decretales Epistole Gregorii Noni. (fo. Paris, 1527, ex Officina Claudii Chevallonii.) Liber Tertius. De vita et honestate Clericorum. cap. iv. "Si quis ex Clericis comam relaxaverit, anathema sit. Ex Concilio Carthaginensi." cap. v. "Clericus neque comam nutriat neque barbam. Ex Concilio Triburicensi." In the margin of cap. v. is a note, "Istud c. habes xxiii. distin. Si quis ex Clericis." fo. 212 b.
41 "Parciuntur ... qui ad eundem." MS. E. has here an erasure, MS. a has a lacuna, by which correspondence I was assisted in arriving at the conclusion that E. was the original from which a was taken.
42 A. reads, duo Minores Prebendati qui Cardinales appellantur. B. and F. insert the word Cardinales in the margin
43 In the margin of A. a contemporary hand has added, after Sacramenta, the words ac eciam missas celebrant Capitulares: but the clause is not found in B. C. or E.; in F. it is inserted in the text, but over an erasure.
44 In E. the words in brackets in the following clause are erased: "cero[ferarii... simplici]um simul."
45 With this and the following chapters should be compared S. Osmund's Tractatus de Officiis Ecclesiasticis printed by Dr. Rock in the Church of our Fathers, iii. Part 2, p. 13, bis, &c. See especially chapters xx, xxi, &c. This treatise of S. Osmund exhibits the Sarum use, to which the use of S. Paul's was very largely indebted.
46 December 29, the day of the martyrdom of the great prelate in 1170. The feast of the translation of his relics was kept on July 7.
In MS. F. the words Sancti Thome Cantuariensis have been erased, in obedience to the proclamation of Henry VIII. issued 16 November, 1538, in which the King "straightly chargeth and commandeth that from henceforth the said Thomas Beckett shall not be esteemed, named, reputed, nor called a saint, but Bishop Beckett; and that his images and pictures through the hole realme shall be put down and avoided out of all churches, chappelles, and other places, and that from henceforth the days used to be festivall in his name shall not be observed, nor the service, office, antiphones, collettes, and praiers in his name redde, but rased and put out of all the books." See a Proclamation, printed at the time by Berthelet, extant in a transcript in MS. Cotton, Titus, B. I., quoted by Mr. John Gough Nichols, in his Pilgrimages to S. Mary of Walsingham and S. Thomas of Canterbury, pp. 239, 240.
Dean Stanley, in his Historical Memorials of Canterbury, fourth edition, p. 257, observes that "during the five years of the restored Roman Catholic religion in the reign of Mary, an order was issued by Cardinal Pole to restore the name of S. Thomas to the missals from which it had been erased."
In Strype's Memorials of Archbishop Cranmer, Appendix, Number 81, this order will be found, in which the Cardinal directs that "nomen Divi Thomæ Martyris, necnon sanctissimi Domini nostri Papæ ex libris dispunctum in illis restituatur, et pro eo secundum morem ecclesiæ, ut ante Schisma fiebat, oretur." In several of the Cathedral MSS. the name of à Becket and the word Papa have been diligently erased.
Froude, History of England, iii. 302, 303, throws doubt upon the current story of the citation from Henry VIII., said to have been served at Becket's tomb, summoning the late Archbishop to appear and answer to a charge of high treason.
47 The Feast of S. Erkenwald was kept April 30.
48 The Feast of S. Ethelbert, K.C., converted by S. Augustine, was observed February 24.
49 The Translation of the relics of S. Erkenwald from the body of the cathedral to the shrine (figured in Dugdale, Plate xxx p. 74,), which stood "on the east side of the wall above the high altar," took place on the 18 kal. Decembris (14 November) 1148. Dugdale, p. 15.
50 The festal days still found in our calendar as black-letter days are distinguished by an asterisk:
* S. Jerome, Sept. 30.
S. Osithe, Oct. 7.
* S. Martin, Nov. 11.
* S. Katherine, Nov. 25.
* S. Nicholas, Dec. 6.
* S. Vincent, Jan. 22.
* S. Gregory, Mar. 12.
* S. Ambrose, April 4.
S. Mellitus, April 24.
* Inventio S. Crucis, May 3.
* S. Mary Magd. July 22.
S. Peter ad Vincula, Aug. 1.
* S. Augustine of England, May 26.
Translatio S. Thomæ, July 7.
51 The days on which these festivals were celebrated were these:
S. Oswald, B. Feb. 29.
S. Oswald, K.M. Aug. 5.
SS. Peter and Paul, June 29.
* S. Lawrence, Aug. 10.
Assumptio B. Virginis, Aug. 15.
Exaltatio S. Crucis, Sept. 14.
Nativitas B. Virginis, Sept. 8.
52 C. and B. omit the clause between, "dicuntur . . . . dicuntur." The repetition of the same word in the same or an adjacent line constantly misleads the copyist. We have many similar examples in our MSS.
53 A. omits sicut in officio Vespertino. Probably the scribe's attention was attracted by sic et immediately occurring.
54 Dr. Rock, who prints this passage, suggests iij tintinnabulis Church of our Fathers, iii. pt. 2, p. 120, bis.
55 Compare S. Osmundi Tractatus, cap. xvi., "De Statione in Choro facienda." The two chapters are very similar, many sentences are identical.
56 S. Osmund's Treatise has, vel Epistole leguntur. The S. Paul's Rule adds, with special remembrance of the patron saint, a Panlinis.
57 Compare S. Osmund, cap. xvii., "De Conversione Clericorum ad altare facienda."
58 This custom of turning to the east at the Gloria Patri "was observed till of late at Exeter Cathedral." Hierurgia Anglicana, 1848, p. 366.
See also Rev. Mackenzie Walcott's Traditions and Customs of Cathedrals, 102-105.
59 In S. Osmund's Rule, "Item ad inceptionem Credo in unum Deum quousque Chorus cantet, et interim ter in una conversione ad Altare se inclinent, scilicet dum dicitur hec clausula, Et incarnatus . . . . Crucifixus . . . et in fine dum dicitur, Et vitam . . ."
60 S. Osmund, cap. xviii. "De Prostracione in Choro facienda." This chapter is almost word for word the same as the text.
61 MS. A. reads, "genuflexio terram vel formulas osculando." These additional words are not in S. Osmund's treatise.