PARS QUARTA.
Quarta particula.
Cap. 1. De Canonicorum egressu.
Jam tribus primis partibus expeditis, de quarta nunc restat agendum, scilicet, de Canonicorum
egressu per mortem naturalem vel civilem, scilicet regularis habitus suscepcionem, vel episcopalem dignitatem, vel cessionem; et quid debeatur eisdem, juxta ipsius Ecclesie consuetudinem approbatam.
Cap. 2. Tallia defuncti Canonici.
Sciendum est enim quod non-residens Canonicus defungens per annum integrum a die obitus
sui computandum, talliam (fn. 1) suam integram panis et servisie in bracino, ac eciam redditus,
proventus, et fructus sue prebende percipit, juxta ipsius consuetudinem, scilicet, annonas,
herbagia, (fn. 2) et fines pro misericordiis delinquencium, qui, vel ipso vivente, de commissis erant
convicti, vel ad responsionem deducti, quamvis post ejus mortem convicti; et heriecta (fn. 3) que
solvuntur quasi pro debito defuncti, et tempus preteritum magis respiciunt quam futurum.
Cap. 3. Relevia.
Relevia (fn. 4) autem et fines pro releviis successori vivo reservantur, quia defunctorum executores
non possent tueri, quos suo tempore introducerent in possessionem terrarum (fn. 5) vel tenementorum.
Ita ad defunctum pertinent fructus ortorum, (fn. 6) gardinorum, et nemorum, sciliect, quo ad necessaria
ad apparatum aratri et falde, (fn. 7) ut infra dicitur, et onera Ebdomodarii per annum sustinebit.
Cap. 4. Instauramentum.
Si vero instauramentum (fn. 8) habeat ovium vel vaccarum vel alterius speciei, usque ad finem anni
sui, instauramentum illud in pascua prebende depascet. Set fimus caule (fn. 9) in emolumentum cedet
warecte (fn. 10) vivi Canonici cui eadem prebenda fuerit collata.
Cap. 5. Domus.
Item mortuus Canonicus habeat usum et aysiamentum usque ad finem anni integri, grangearum,
granarii, et aliarum domorum, qui usui suo vel executorum suorum sunt necessarie; hoc salvo,
quod vivus Canonicus habebit boveriam vel partem ejus, vel aliam domum ubi boves suos vel
averia (fn. 11) ad arandum necessarios possit instabulare. Bubulcis (fn. 12) quoque ipsius Canonici vivi et
aratoribus assignabitur domus aliqua, prebende secundum statum, et condicionem edificiorum,
ad inhabitandum, nisi tanta fuerit angustia domorum quod familie defuncti quam ibidem
reliquit, vel habere necesse est, et vivi bubulo non sufficiant; quo casu, nisi si per equitatem utrique
parti consuli possit, familia defuncti aliis est in tam arto casu preponenda; hoc salvo, quod
Canonicus vivus habebit, prout honestum erit, hospicium et aysiamenta domorum, manerii, vel
prebende, quociens infra annum ad dictam prebendam diverterit, sibi, et suis qui cum illo
venerint; dummodo familie defuncti contra equitatem ingratus non extiterit vel molestus. Tamen
infra civitatem non occupabit defunctus domos post xl dies, ut infra in fine dicitur.
Cap. 6. Warectum.
Vivus autem Canonicus, cui prebenda defuncti collata est, recipiet Warectum et pratum ad
terram prebende pertinencia, et habebit cum ipso Warecto et prato operas et consuetudines ad
Warectum et pratum pertinentes: habebit eciam pascuas ad boves aratores pascendos, et eciam
foragium necessarium et moderatum si suppetat defuncto.
Cap. 7. Nemus.
Nemoris vero, si quod fuerit ad prebendam pertinens, habebit vivus Canonicus custodiam et
administracionem, salvis defuncto virgis et lignis ad apparatum aratri et falde necessariis, et aliis
aisiamentis, prout equum fucrit cum ipso fructu.
Cap. 8. Utensilia.
Defunctus autem de omnibus mobilibus et suppellectilibus, que ibi non invenit, pro voluntate
sua disponat; hoc excepto quod bancos, mensas, tripodes et mortariola, plumbos, eciam et alia vasa
vel utensilia fixa de domo non amovebit, set suo relinquet successori; fimus eciam, si ibi sit,
solo cedet.
Cap. 9. Edificia.
Edificia quoque, usque ad lapsum anni, in suo statu sustentabit, necessarias expensas circa reparacionem congruam impendendo, sicut a Decano et Capitulo justum et equum estimabitur: alioquin, de bonis ipsius detrimentum, quod per ipsius defectum acciderit in hac parte, per ordinacionem Decani et Capituli restaurabitur. Debet eciam quilibet Canonicus edificia prebende sue
in statu tali quo illa recepit vel meliori conservare, nec per defectum necessarium impensarum
contingat illa decidere vel perire. Alioquin, si per Decanum et Capitulum ut edificia sustentet
commonitus illa non refecerit, de bonis ipsius defuncti, prout equum fuerit, reficiantur.
Cap. 10. De Canonicis Residenciariis obeuntibus.
De Canonicis quidem in sua residencia obeuntibus, quibus eadem et plura competunt, aliter est
distinguendum; aut enim obit novus Residens aut Stacionarius et tunc aut presens in civitate,
aut absens per tempus licitum, vel ultra tempus absencie prefinitum; et sic erit habenda racio in
proximo compoto, in quanto debeat esse particeps commune. Sane, si novus Residens completo
vel fere primo quarterio vel infra annum eundem residencia sua decedat, sive presens in Ecclesia,
sive concesso tempore sibi ex licencia egressus, et ad residenciam suam ex proposito rediturus,
percepcione commune sue per annum sequentem gaudebit tempore distribucionis in terminis compotorum usque ad annum obitus sui completum, diurnis pitanciis festorum et similium
exceptis, quas successor suus, si supervenerit in Ecclesia dum aguntur sollempnia diei, receipiet in
porcione constituta.
Cap. 11. De absencia Stacionarii recentis.
Porro, si recens Stacionarius ultra completum stacionis annum per tempus a constitucione ipsi
indultum ab Ecclesia recedat, in proposito revertendi ut stacionem continuet, et digressionis licito
tempore decumbat, sex ebdomodas vel septem ultra mensis lapsum egritudine detentus, ut reverti
nequeat tempestive citra convalescenciam sufficientem, vel si in via pravorum incidiis vel violencia
captus et detentus sine culpa sua vel morte fuerit preventus; licet per annue stacionis continuacionem Stacionarii beneficium non meruerit, communia tamen temporis quo steterit in Ecclesia,
et quo sic impeditus abfuit juste excusatus ex equitate gaudebit, non habens necesse refundere, que
novus Stacionarius vivus refunderet, si, incompleto prime stacionis sue anno, voluntate sua propria
vel temeritate ceptum reiceret residendi laborem.
Cap. 12. De absencia Stacionariorum veterum.
Veteribus quoque Stacionariis residentibus, si per licitum tempus absentes simili modo fuerint
impediti, vel morte preventi extra Ecclesiam, distribucio commune in terminis compotorum per
annum integrum post diem obitus sui observatur. Si vero Stacionarii recentes vel veteres optenta
licencia digressi abfuerint sponte, usque ad sex septimanas et sex dies, et tune subito morte, vel
capcione, ut premittitur, antequam ad Ecclesiam redire possent, preventi fuerint, in proximo compoto pro rata temporis absencie sibi de communa subtrahetur. In sequentibus tamen compotis
usque ad annum integrum, nichil eis deperibit; set si septem ebdomodis plenis sponte abfuerint,
et postea in eodem quarterio morte vel capcione preventi fuerint, tocius commune sunt expertes.
Cap. 13. De Canonicis infirmis.
Cum quivis Canonicus residens vel non residens in civitate prope Ecclesiam infirmatur,
Decanus accedet ad eum ut ipsi consilium salutis anime prout decet impendat.
Cap. 14. Confessio Canonici.
Et si ab alio consilium confessionis velit habere, libere sibi concedatur a Decano.
Cap. 15. Extrema unccio.
Si vero invalescente egritudine extrema sit injungendus (fn. 13) unccione, Decanus, cum Canonicis
presentibus, si infirmo placuerit, aqua benedicta, cruce, cereis, et tintinabulo precedentibus,
tempore oportuno ibunt ad infirmum; et Decanus ipse vel alius fratrum quem elegerit infirmus
extreme unccionis officium exequatur: quo peracto, primo Decanum, deinde ecteros fratres
osculabitur infirmus.
Cap. 16. Exequie Canonici defuncti.
Quo defuncto, et sicut moris est in feretro collocato, Decanus cum choro ibunt ad domum
defuncti, commendacionem ibidem exequentes, nisi tam sero decesserit, quod commendacionis
officium de luce nequeat adimpleri, quo casu mane post capitulum hoc idem exequentur. Post
vesperas vero codem finitas congregato choro cum processione simplici, cruce, et cereis, et thuribulo, et sacerdote cum capa serica, et funere asperso aqua benedicta, deferatur corpus usque ad
Ecclesiam et in Choro statuatur, et tune celebrentur exequie Placebo et Dirige, (fn. 14) cum debita
solempnitate. Idem fiet in gradibus inferioribus per clericos eorundem inferiorum graduum. (fn. 15)
Si vero remotum fuerit funus, ante vesperas deferatur ad Ecclesiam cum simili processione, ne
intempestive digrediatur processio per urbem; et celebretur officium stando, dum Psalmi canuntur,
ministrantibus cantoribus in choro et antiphonas inchoantibus, more ix leccionum. Eadem vero
nocte totus chorus in Vigilia nocturna excubat in Choro circa funus, cum rotunda decantacione
Psalterii, quod tota pars chori australis ante matutinas, pars autem chori septemtrionalis post
matutinas, clericis in duas partes divisis, psallendo ad finem complebit. Et si quis Canonicus
vel aliquis de Choro commode non possit interesse vigiliis, pretendat absencie causam, et licet
racionabilis sit, ad vigilias faciendas competentem mittat pro co Vicarium, qui vices suas sciat et
possit complere. In crastino vero pro defuncto celebrata post primam commendacionem sollennis missa pro defuncto in majori Altari, a Decano vel alio de fratribus sollenniter celebretur;
oblacionibus Ebdomodariis ut supra tangitur reservatis. Post Missam vero loco convenienti
tradatur corpus more solito sepulture.
Cap. 17. Testamentum defuncti Canonici.
Porro, si testamentum fecerit qui decessit, probetur coram Decano et Capitulo: quod generaliter observetur de omnibus decedentibus infra ambitum cimiterii, vel in domibus Canonicalibus
eciam extra clausum, et quibuscumque mansionibus jurisdiccioni Decani et Capituli prope Ecclesiam immediate subjectis. Si vero nullum fecerit testamentum, de redditibus et bonis que
habuit de Ecclesia distribuantur in pios usus juxta ordinacionem Decani et Capituli pro salute
anime defuncti, sicut ipsum fecisse convici poterit si testamentum condidisset.
Cap. 18. Canonici Religionem ingressi.
Decretum est eciam ab antiquo communi consenu tocius Capituli, ut quicumque Canonicus
Ecclesie Sancti Pauli, sive in bona sive in mala valitudine constitutus, sive sanus sive egrotans,
vel eciam in extremis laborans, ad arcioris vite regulam se conferret; sive post acceptum
habitum cito clauderet diem extremum, sive multo tempore superviveret a die suscepcionis
habitus, fructus tocius prebende sue usque ad anni complecionem percipiet non minus plene quam
si ipse Canonicus Ecclesie habitu non mutato in fata decessisset.
Cap. 19. Canonicus electus in Episcopum.
Si quis vero Canonicorum Ecclesie predicte ad Episcopalem dignitatem fuerit electus, statim
post consecracionem suam vel post lapsum temporis de consecrandis Episcopis statutum, nichil
prorsus recipiet de proventibus prebende sue vel maneriorum Ecclesie London, si quos forsan
merito residencie possedisset.
Cap. 20. Officium trigintale.
Debetur eciam cuilibet Canonico defuncto trigintale officium plenum cum una tantum commendacione sollenni pro defuncto in Choro; et preterea a quolibet Canonico sacerdote decem Misse
private, et a quolibet Canonico non sacerdote decem psalteria; et in anniversario die sui obitus,
cum in Martilogio fuerit recitatus, officium plenum pro defunctis in conventu in crastino pronunciacionis fiat, si vacet a festo ix leccionum, vel equipollenti in Paschali tempore: alioquin, in proxima
feria vacante precedente in qua officium pro defunctis juxta consuetudinem possit celebrari. Quod
si festivis diebus plurium fratrum obitus occurrant, et oporteat officium celebrandum differri, in
proxima temporis precedentis opportunitate cum commendacione consuevit una die suppleri.
Cap. 21. Domus defuncti Canonici in Civitate.
Sciendum est autem quod executores Canonici defuncti domos Canonicales infra civitatem ultra
xl dies post decessum Canonici non debent occupare preter Successoris voluntatem.
Cap. 22. De Frateria beneficiorum Ecclesie Sancti Pauli.
De Frateria (fn. 16) beneficiorum Ecclesie Sancti Pauli London anno ab incarnacione Domini Millessimo
exevij, in crastino Annunciacionis beate Marie, auetoritate Radulphi de Dyceto (fn. 17) Ecclesie Sancti
Pauli London Decani, et assensu fratrum Canonicorum, institutum est ut singulis annis quater in
anno conveniant universi officium pro defunctis fratribus societatis sit in Ecclesia cum sollennitate sicut solet fieri celebraturi, et quotquot erunt sacerdotes ejusdem societatis fratres eadem die
si forte vacaverint, aut diebus in cadem ebdomoda sequentibus cum vacaverint, Missam de
Spiritu Sancto, pro vivis Societatis fratribus per se vel per alios (fn. 18) celebrabunt, et qui inferioris
ordinis erunt adminus vij Psalmos pro vivis et xv pro defunctis eisdem diebus decantabunt.
Isti sunt dies in quibus convenire debemus, primo, feria iiijta ante ramos palmarum: (fn. 19) secundo,
xvj Kal. Julii: tercio. v. Kal. Octobris: quarto, xvj. Kal. Januarii; ad vigilias in hiis quatuor
terminis faciendas statim post prandium, in crastino ad Missam summo mane, ut totum officium
pro defunctis ante Missam beate Marie nequid ei fiat impedimentum compleatur. Cum
alicui contigerit fratrum extremum diem imminere, si testamentum condiderit, et testatoris
facultas sufficeret, in extrema voluntate sua reliquerit aliquid in testamento prout voluerit in
necessarios usus pauperum, ejusdem voluntas per fratrum et sociorum consilium expediatur. Si
vero decesserit, hora competenti ad Ecclesiam ab hospicio suo deferatur ab ejusdem ordinis
clericis, eujus et ipse fuerit, in superpelliciis, et officium pro defunctis plene et sollempniter
celebrabitur. Quod si unde testamentum faciat non habuerit, vel forte casu interveniente prepeditus non fecerit, nichilominus ci, tamquam fratri, plena fiat in officio divino sancte devocionis
exhibicio: vigilias eciam faciet in psalterio plene decantando, medictas societatis ante matutinas
a dextera parte chori, et medietas post matutinas in Psalterio plene decantando a sinistra parte
chori; et in crastino fiat commendacio, et missa, et sepultura, omnibus sociis coadunantibus et astantibus: et si aliquis de sociis nocturnis vigiliis circa corpus presens faciendis interesse non poterit, pretendat absenciam, et licet racionabilis sit, ad vigilias faciendas competenter prestet vicarium
qui vices suas sciat et possit complere. Et oblacio que pro corpore presenti facta fuerit indubitanter
Ecclesie dabitur Capellanis: pro presenti itaque defuncto quilibet sacerdos dicet tres Missas cum
plenario officio, quilibet inferioris gradus tria Psalteria. Cum supervenerit anniversarius
dies alicujus Fratrum denuncietur omnibus presentibus, et universi sicut pro corpore presenti
conveniant, et statim post prandium officium vespertinum celebretur, et per commune concilium
provideatur ut officium plene et honorifice compleatur in crastino; precipne vero per eum de
officio peragendo providebitur, qui ad hoc faciendum constituetur, dum tamen ad idem
faciendum et providendum nullius diligencia sociorum excludatur. Pro societatis ejusdem
infirmis singulis diebus specialem faciant oracionem in missarum celebracionibus sacerdotes,
necnon et inferioris ordinis Fratres Psalmos ad hoc deputatos cum oracionibus competentibus
Deo decantabunt. Et si fuerit aliquid in loculis de communi societatis hujus elemosina,
si forte frater infirmus non habeat unde sustentetur de proprio, per consilium commune ei aliquid
conferatur; et, si necessitas exegerit, per fratres collecta fiat ad pauperem fratrem sustentandum,
vel, si obierit, sepeliendum. Cum contigerit aliquem de fratribus qui nobiscum aliquando fuerat
alibi mancre, et extra communem societatis cohabitacionem decedere, dum tamen societatis
memor aliquid in ultima voluntate distribuendum in usus pauperum reliquerit, vel saltem societatis beneficium postulaverit, ipsius memoria cum ad noticiam Fratrum pervenerit cum proximiore
fratris obitus officio sollempniter celebretur. Si vero de nobiscum manentibus aliquis ad tempus
sub proposito cite reversionis recesserit, et ante reversionem suam morte preventus fuerit pro
presenti defuncto reputabitur, et nichil ei pro corporis absencia de officio divino desit, quod per
obsequium vivorum juxta regulam postscriptam (fn. 20) debeat adimpleri. Singulorum fratrum dies
obitus in communi societatis Kalendario signabitur; si tamen frater qui obierit cirea sociorum
exequias et obsequia, que tam languidis competunt, quam sanis, vel eciam mortuis, sedulus fratrum
testimonio probatus fuerit, et tunc demum de fratrum voluntate consilio et assensu, dies obitus
sui cum contigerit, in libro describitur, singulis annis deinceps, sicut supradictum est, memoriter
recolendus. Si quis beneficiatorum Fratrum causa exigente absens fuerit, utpote eger vel minutus, vel alia justa de causa, vigiliis fratris mortui interesse non possit, dabit duobus clericis duos
denarios qui legant pro eo duo Psalteria. Si vero Vicarius aliquis, vel Canonicorum clericus,
eadem de causa interesse non possit, dabit unum denarium alicui clerico qui pro eo legat Psalterium unum, si facultas suppetat. Si vero aliquis predictorum sanus et incolumis et in Civitate
presens, vigiliis exequendis se subtraxerit, dabit duplum pecunie prefate, cujus dimidia pars dabitur clerico vel clericis qui suppleant vices ejus, et reliqua dimidia reservabitur in opus fratrum
cum contigerit aliquem indigere.
Cap. 23. De Stadiariis Ecclesie declaracio. (fn. 21)