Statutes (Baldock and Lisieux)
Pars sexta

Sponsor

Centre for Metropolitan History

Publication

Author

W. Sparrow Simpson (editor)

Year published

1873

Supporting documents

Pages

79, 80, 81, 82, 83, 84, 85, 86, 87, 88, 89, 90, 91, 92, 93, 94, 95, 96, 97, 98, 99, 100, 101, 102, 103, 104, 105, 106, 107, 108, 109, 110, 111

Citation Show another format:

'Statutes (Baldock and Lisieux): Pars sexta', Registrum Statutorum et Consuetudinum Ecclesiae Cathedralis Sancti Pauli Londiniensis (1873), pp. 79-111. URL: http://www.british-history.ac.uk/report.aspx?compid=49130 Date accessed: 19 April 2014. Add to my bookshelf


Highlight

(Min 3 characters)

Contents

PARS SEXTA.
Cap. 1. De Processionibus minarum ecclesiarum civitatis faciendis ad Ecclesiam Sancti Pauli et non alibi, et de processionibus in ebdomoda Pentecostes.
Cap. 2. De officio Episcopi, et officiis diurnis in Missa quando ipse non celebrat.
Cap. 3. De modo thurificandi ad Magnificat et ad Benedictus in festis solennioribus.
Cap. 4. De processione ordinanda, et de aque aspersione, et de Missa, ac de modo officiandi in Missa, et aliis premissis contingentibus in Ecclesia London, Require in regula que sequitur.
Cap. 5. Sequitur de Canonicis Stagionariis, et de firmis et maneriis Ecclesie; et primo de temporibus absencie licite, et de protestacione Stagiariorum.
Cap. 6. De firmariis maneriorum ad communam spectancium: extracta de injunccionibus que incipiunt Ad reformacionem.
Cap. 7. Item, ex injuncione Ricardi de Graveshende quondam London Episcopi, Anno Domini Millesimo CCo vijo infra scripta comperiuntur que superius non sunt expressa, ut sequitur.
Cap. 8. Hee sunt declaraciones comperte in posterioribus registris Ecclesie subdatis infrascriptis.
Cap. 9. De officio Puerorum in festo Sanctorum Innocencium.
Cap. 10. Ordinacio concepta super perfeccione Subdecani.
Cap. 11. Addiciones ac statuta seu consuetudines facte per Dominum Stephanum, Dei Gracia London Episcopum, et per Decanum et Capitulum Sancti Pauli London, vicesimotercio die mensis Novembris, anno domini Millesimo CCCo xxijo.
Cap. 12. Ordinacio quod Decanus cum uno Canonico Ecclesie, et uno Clerico per Episcopum ista cice deputato, maneria Capituli risitabit.
Cap. 13. Ordinacio de arreragiis a festo Sancti Michaelis erga Bracinum et Cameram satisfaciendis.
Cap. 14. Declaracio quod Canonicus qui Manerium admiserit juxta consuetudinem Ecclesie ad terminum vite retinendum, illud nullo modo dimittere possit, nisi de voluntate et consensu Capituli.
Cap. 15. Declaracio super juramento Articulorum ad quos Canonici sunt astricti nondum approbatorum per Episcopum.
Cap. 16. Ordinacio Decani et Capituli super reformacionem status Magistri Novi Operis et officium ipsius contingencium.
Cap. 17. Injuncciones Magistri Willielmi de Monteforti, Decani, super statu Minorum Canonicorum, Presbiterorum, et Vicariorum Ecclesie Sancti Pauli.
Cap. 18. Primo de Parris Canonicis.
Cap. 19. De Exploratore hore matutine.
Cap. 20. De Sacerdotibus.
Cap. 21. De commorantibus Sacerdotibus cum Vicariis.
Cap. 22. De Vicariis.
Cap. 23. De Scriptore Tabule.
Cap. 24. De querimoniis factis Domino Stephano, Episcopo, Decano, et Capitulo, de Ministris Ecclesie de non bene sectandi Chorum.
Cap. 25. Ordinacio ad tollendum dubitacionem de cordibus quorundam Fratrum trepidancium de modo Stagiarie ortam.
Cap. 26. Declaracio cujusdam materie questionis inter Robertum de Baldok et Stephanum de Segrave, orte super assecucionem manerii de Draytone
Cap. 27. Declaracio super quadam Clausula in Cartis tradicionis maneriorum et domorum communium Capituli per cursum residencie Ecclesie Sancti Pauli.
Cap. 28. Ordinacio Domini Radulphi de Desceto, Decani, de officio Serciencium et Garcionum Ecclesie Sancti Pauli.
Cap. 29. Declaracio super dimissione firmarum ecclesiarum de Wylesdone, Sancti Pancracii, et aliarum graciarum, et super tradicione earundem.
Cap. 30. Charta de temporalibus, vacante Episcopatu London, 11° Eduardi IV. 19° Decembris apud Windsor.
Cap. 31. [Juramentum in admissione alicujus Dignitatis seu Canonici.]
Cap. 32. [Feoda in admissione alicujus dignitatis seu Canonici.]
Footnotes

PARS SEXTA.

Incipiunt declaraciones super dubiis emergentibus que in precedentibus non sunt expressa: prout sequitur.

He sunt declaraciones super quibusdam dubiis emergentibus in Ecclesia Sancti Pauli London post priorum consuetudinum in unam compilacionem, extracte de registris Capituli Sancti Pauli London, tam novis quam antiquis, que in precedenti compilacione non comperiuntur plene determinate.

Cap. 1. De Processionibus minarum ecclesiarum civitatis faciendis ad Ecclesiam Sancti Pauli et non alibi, et de processionibus in ebdomoda Pentecostes.

Interdictum est minoribus ecclesiis diebus dominicis ad processionem exire, set ad horam terciam ad majorem Ecclesiam ad audiendum verba vite convenire jubentur clerus et populus. Indecens siquidem est, et racioni contrarium, si filii habentes matrem in proximo, aut servi dominum, totis affectibus obsequi ac visitare dissimulent; et quoniam suburbani presbiteri propter difficultates itineris, et locorum distancias, hoc non possunt, semel in anno, omni occasione deposita, convenire jubentur. Secunda feria in ebdomoda Pentecostes, suburbani presbiteri cum suis plebibus, et vexillis, et cruce, universi conveniant. Tercia feria, eodem modo, presbiteri et plebs Archidiaconatus Middelsexie. Quarta feria, presbiteri et plebs Archidiaconatuum Essexie et Colcestrie, subsequentibus Archidiaconis, si fuerint presentes, vel eorum officiales processiones suas, et cas adducentibus usque ad Ecclesiam matricem cum ympnis et laudibus, processionibus completis majus Altare sui Patroni Doctoris Gencium cum oblacionibus debitis et votivis visitantes: sequentibus feriis, reliqui sccundum suas oportunitates qui processionibus interesse nequiverant, faciant ad idem. Similiter est de penitentibus constitutum. Quisquis ergo hoc devotus impleverit, fraternitatem majoris Ecclesie et omnium que sub ea Deo militant, accipit, et tercia pars penitencie ejus anni illius relaxatur. Unde eciam in majori Ecclesia pro viventibus Missa familiaris, et pro defunctis altera, singulis fere diebus ferialibus, et pro salute vivorum et requie defunctorum totum cotidie decantatur Psalterium inter xxx Canonicos per quinos Psalmos ab antiquo divisim. (fn. 1)

Cap. 2. De officio Episcopi, et officiis diurnis in Missa quando ipse non celebrat.

Si Episcopus presens in missa fuerit alio celebrante, imitandus est a Cantore ad faciendum confessionem ad gradum Altaris in principio misse. Petende sunt eciam ab eo benedicciones aque miscende cum vino, et thuris deferendi ad Evangelium legendum. Item, lecto Evangelio, offerendus est ci primo textus ad osculandum, ct postea presbitero celebranti. Item, offerendum est ei sacrificium partim post offertorium ad benedicendum. Item, primo offerendum est ei aspersorium aque benedicte ad aspergendum se et alios majores assistentes. Primo est eciam thurificandus, si hoc in missa fiat. Item, primo est ei offerenda Pax a majore presente, et in fine Misse dat benediccionem. Si vero Episcopus pontificalibus indutus ministrat in sollennioribus festis ad vesperas et ad matutinas, residens in sua sede, duo majores presentes sibi assistant in capis cericis, et duo acoliti albis et amictis induti duos cereos illuminatos ante eum teneant ad Magnificat et Benedictus, (fn. 2) thurificato per eum majori altari. Duo sibi assistentes reliqua altaria more solito thurificent, deinde Episcopum, postmodum ipsi thurificentur ab accolitis qui et Chorum thurificent ut est moris. Siquidem dixerit Episcopus matutinas et vesperas in stallo Decani pontificalibus non indutus, stent coram eo duo acoliti albis induti cum cereis accensis, ut predictum est, nec tunc mutat locum Episcopus dicendo Capitulum vel oracionem, vel legendo leccionem, set ipso dicente, Jube Domine benedicere, respondeatur ab excellenciori persona presente, Ora pro nobis, pater: et ipsemet benediccionem subjungat, et deinde leccionem legat. Si vero Cardinalis non Episcopus, vel Legatus non Episcopus interfuerit, queratur ejus consuetudo circa hec et servetur.

Cap. 3. De modo thurificandi ad Magnificat et ad Benedictus in festis solennioribus.

In solennioribus festis cum fuerint altaria thurificanda ad Magnificat et Benedictus, Major presens qui dixerit officium, dicto ad vesperas Responsorio, et ad Matutinas Capitulo, et in ebdomoda Pasche ad tercium Psalmum Laudum et Vesperarum una cum majori vel seniori post ipsum, vel, si minor (fn. 3) dicat officium, cum proximo majore vel seniore ante ipsum presenti, ingrediatur vestibulum dicendo ympnum, vel reliquos Psalmos; ibique, exuti Capis, et loti manus, dicant Antiphonam et Magnificat, vel Benedictus. Induanturque capis sericis, et minor ibidem dicat oracionem unam, vel plures, pro racione temporis, quia major eas dicet in Choro. Tune prostrati ante Altare in vestibulo dicant Antiphonam, et oracionem de Sancta Ethelburga. Thurificatoque altari et osculato, more ministrancium verso ad latus sinistrum Majoris, quod semper fit in eundo, et ante altaria orando, exeant Sacristiam, et statim incensant ante Annunciacionem Beate Virginis, dicendo Antiphonam Missus est, cum Oracione Omnipotens sempiterne Deus, vel Graciam Tuam terminando per Christum Dominum nostrum. Deinde, pariter ad feretrum Sancti Erkenwaldi, super stratorium ante altare ibi tensum, a servientibus flectent genua, dicentes Antiphonam, et oracionem de Sancto Erkenwaldo, (fn. 4) et circueant feretrum (fn. 5) incensando, major a dextris, et minor a sinistris: deinde, pariter ante Altare Beate Marie, (fn. 6) genibus flexis, dicendo antiphonam, et oracionem Beate Marie, incensent illud, et baptisterium similiter, si sit; et redeuntes, incensent exteriora Altaria proxima, videlicet, major ex parte boriali, et minor ex parte australi; et illis deosculatis, tunc receptis ab eis thuribulis, redeat minor ad majorem, qui ipsum expectabit ad Altare Beati Johannis Baptiste ex parte aquilonari, et procedant pariter usque ad introitum presbiterii ex parte aquilonari, (fn. 7) dicendo Psalmum De Profundis, cum oracione Deus qui inter Apostolicos, si tempus ad hoc sufficiat; et si fuerit officium prolixum, ad dictum introitum presbiterii super aliquem sedem ibidem a servientibus Ecclesie paratam sedeant, donec fere Antiphona cantanda ante Magnificat terminetur. Tuncque progrediantur ad tumulum Episcopi Rogeri (fn. 8) exterius, ibique, flectentes genua, dicant antiphonam Corpora Sanctorum, cum oracione de reliquiis. Osculatoque tumulo revertantur ad introitum supradictum, et, cum incipitur Psalmus Magnificat, vel Benedictus, progrediantur ad Altare, et prostrati super gradum suppremum dicant Antiphonam Gloriosi Principes, cum oracione Deus cujus dextera. Surgentes autem thurificent Altare majus, et reliquias, si que ibi posite fuerint. Deinde, si fuerit festivitas Sancti Pauli, vel Sancti Petri, vel Reliquiarum, vel Sepulchrum (fn. 9) Domini ibi fuerit, primo eant ambo ad titulum ejus cujus est festivitas, et illum pariter thurificent. Deinde, major incenset omnia thurificanda (fn. 10) in partem aquilonarem, et minor in partem australem Altaris, quo facto, tradentes thuribula acolitis, pergant versus Chorum, et in fine pavimenti convertant se ad Altare inclinati, et cum se erexerint, minor se recipiat ad dexteram majoris, ita quod major sit in ingressu Chori a parte Decani. Subsequenter ad ostium Chori thurificentur, et pergentes ad lectrinum, si Decanus non fuerit, unus ministrancium, qui non convertitur ad occidentem, inclinent se primo ad orientem, postea ad occidentem, convertentes ad lectrinum, ibique pariter morantes, donec oracio dicenda fuerit; et tune, minor pergat inferius, et stet inter cantores, donec omnes oraciones dicantur. Et si organum canitur post Benedicamus, ambo sedeant inter cantores, donec dicatur Deo gracias. Tune, si alia hora dicenda fuerit, major redeat ad lectrinum incepturus quod incumbit; et minor ita sequetur, ut assit college ad prosequendum Domine ad adjuvandum me festina, eundo versus Sacristiam, ubi exuti, redeant pariter, et ingressi ostium Chori, ambo conversi ad orientem inclinent se, et post pergant ad stallum suum. Si autem nulla hora fuerit incipienda, tunc minor, dum Deo gracias canitur, ad collegam accedit, dictoque a Majore Fidelium anime per misericordiam Dei requiescant in pace, pariter redeant in Sacristam, ubi exuti, ad propria revertantur.

Cap. 4. De processione ordinanda, et de aque aspersione, et de Missa, ac de modo officiandi in Missa, et aliis premissis contingentibus in Ecclesia London, Require in regula que sequitur.

Secundum approbatum morem Ecclesie Sancti Pauli London, Ministri Altaris, &c., Require in Albredo nostro scripto satis plene. Item, de modo pulsandi, ac de tempore et numero pulsacionum secundum tempora distincta, Require in eodem abbredo nostro. Item, de numero cereorum et lampadarum accendendorum in Ecclesia nostra, ac de numero et modo et quibus temporibus, Require ibidem. Item, Anno Domini Millesimo cco lxo fuit provisum quod vespere et complectorium continue sine intervallo dicantur, ita, quod cum officium pro defunctis fuerit faciendum, dicatur inter vesperas et complectorium.

Cap. 5. Sequitur de Canonicis Stagionariis, et de firmis et maneriis Ecclesie; et primo de temporibus absencie licite, et de protestacione Stagiariorum. (fn. 11)

Anno Gracie Millesimo cco nonagesimo super variis articulis Stagionarios in Ecclesia London contingentibus dubitacione suborta, tandem antiquis Ecclesie statutis et approbatis consuetudinibus recitatis, nos, W. de Monte Forte (fn. 12) Decanus, accedente concilio et assensu omnium Canonicorum tunc Stagionariorum, ex statutis et gestis preteritis presencia et futura metiri gestientes, predicta dubia declaracionibus enodavimus infrascriptis: videlicet, quod Canonicus completa residencia primi anni juxta morem Novellorum, si tanquam Stagionarius continuare voluerit residenciam suam, necesse habebit singulis diebus uni hore canonice juxta morem Ecclesie, vel Misse majori illius diei interesse; et pro hoc Stagionarius reputabitur, et omnia percipiet que Stagiario racione residencie debentur; salva sibi potestate abessendi quo voluerit per xxvij dies in quarterio, sine dispendio commune, vel eciam ultra dies illos, usque ad vij septimanas, cum dispendio commune, pro rata temporis, secundum quod in veteri statuto continetur. Stagionarius autem postquam stagium suum in domibus Ecclesie vicinis inceperit, et secundum vetus statutum sic rebus suis disposuerit, ut non intelligatur ab Ecclesia recessurus, nisi evidens racio vel urgens necessitas avocarit, licite possit propter aliquam racionem evidentem; videlicet, propter minucionem, vel aerem graciorem, seu propter importunitates aliquas vel molestias devitandas, vel propter imbecillitatem recreandam, seu alias causas hujusmodi, prepetita licencia ad prebendam manerium vel ecclesiam extra Civitatem divertere, ibique moram trahere per tempus aliquid, dum tamen singulis diebus oportunis uni hore canonice, ut premittitur, vel Misse majori, ac eciam tractandis in Capitulo, ut premunitus fuerit, interesse commode valeat et intersit. Et si stagiarium hujusmodi postquam stagium suum ut premittitur inceperit, presentem in Civitate, vel eciam de licencia, ut premittitur, propter aliquam evidentem racionem extra Civitatem deprope, seu per tempus legitimum quocumque locorum absentem morbus sonticus vel mors intercipiat, nullum illius quarterii commune dispendium pacietur. Si vero langor sic absentis usque ad aliud quarterium protrahatur, ita quod infra vij septimanas ad Ecclesiam declinare nequiverit pro resumenda stacione, expers erit commune quarterii subsequentis. Stagiarius autem antiquus, si interrupta stacione stacionem resumere voluerit, necesse habebit in principio quarterii expresse protestari se velle resumere stacionem. Et, si forsan post hujusmodi protestacionem ante inceptam stacionem morte preventus obierit, nullum quarterii illius commune participium consequetur.

Memorandum, quod tercio die Januarii omnium Fratrum Stageorum assensu et condicto, ordinatum est et statutum per eosdem Fratres Capitulum constituentes, quod singulis septimanis missa celebretur pro statu Episcopi nostri die ad hoc apto, cum processione infra Ecclesiam precedente et letania. Item, quod Statutum de correccionibus ebdomalibus circa personas ministrancium singulis sextis feriis aut sabbatis faciendis et nimium et diucius omissum resumatur, et firmiter in suo robore observetur: super quibus correccionibus duo Minores Canonici per Capitulum deputentur. Item, quod omnes Canonici sacerdotes juxta in tabula communem per cursum septimanarum officia sacerdotalia Diaconi et Subdiaconi in suo gradu ministrent per suum cursum et personaliter, nisi contingat eos aliqua de causa racionabiliter impediri. Item, statutum est quod Vicarii sic ordinentur, quod par et equalis sit numerus Subdiaconorum ad numerum Diaconorum, ne gradus unius ordinis sit diminutus, et alius superfluus. Item, cum non alii admittendi sunt Vicarii quam ministerio altaris apti, nec consuetudo Ecclesie paciatur, nisi in sacris constitutum, Epistolam in Choro legere; decetero, nullus ex consuetudine in Vicarium admittatur, nisi in sacris prius fuerit constitutus. Quod si quem sub speciali gracia, aut spe vocis egregie, seu experimento probacionis, aliter decetero admitti contigerit, infra certum tempus sibi prefigendum ad sacros se faciant ordinari; titulum sibi aliunde quam ab Ecclesia procurantes, si ulterius stare voluerint.

Cap. 6. De firmariis maneriorum ad communam spectancium: extracta de injunccionibus que incipiunt Ad reformacionem. (fn. 13)

Item, Anno Gracie Millesimo cco nonagesimo septimo, circa ea que reperiebantur corrigenda, de communi (fn. 14) concilio et consensu Radulphi de Baldok Ecclesie Sancti Pauli London Decani, et ejusdem loci capituli, infrascripta remedia fuerunt ordinata ad cautelam perpetuam et memoriam futurorum: videlicet, Ut firmarii curent diligenter in fide qua tenentur Deo et Ecclesie, quod domus maneriorum et ecclesiarum ad predictos Decanum et Capitulum spectancium, congrue reparentur in solitis fundamentis, quatenus loca permittunt, nec non in parietibus, et operimentis, et ceteris necessariis, tam internis, quam externis; et ex tunc in bono statu conserventur. Item, ut Cancelli ecclesiarum annexarum maneriis per firmarios debite reparentur, in operimentis, et fenestris vitreandis, et barrandis; et (fn. 15) per Capitulum, in defectibus interioribus quatenus ad eos pertinent suplendis vel reparandis. Item, ut maneria sufficienter circumcludantur, vel ambiantur muro, vel saltem fossatis et hays vivis, (fn. 16) si fieri possit, alioquin, sepibus vel palliciis oportune renovandis. Item, curandum est ut separales bosci maneriorum et ecclesiarum competenter claudantur fossato, vel haiis vivis, vel saltem sufficienter sepibus, (fn. 17) ne animalia boscos ingrediantur ad discerpenda vel depascenda germina pululancia de radicibus vel stipitibus succissis. Item, quod bosci tam separales, quam alii, solito (fn. 18) diligencius conserventur, ut nichil in eis capiatur nisi housbote, et heybote, et furbote, (fn. 19) et clausura boscorum, vel aliorum locorum in maneriis, et hoc sine vasto, destruccione, donacione, vel vendicione; et capiatur focale, (fn. 20) quatenus fieri potest, de siccis et infructuosis ramis, et arboribus; et hoc in boscis foraneis si habeantur, et de tortis arboribus, non aptis ad meremium. Et, si forsan pro necessaria construccione vel reparacione domorum vel aliarum rerum premissarum, in absencia firmarii prosterni debeat meremium (fn. 21) de grossis quercubus viridibus, hoc fiat per visum et disposicionem aliquorum ad hoc specialiter juratorum et deputatorum per firmarium; et nichil inde vendatur preter cortices, et fiat prostracio meremii oportunis temporibus, ut possint stirpites germinare, nisi aliter fieri cogat necessitas: fiat eciam tallia de numero arborum prostratorum firmario liberanda. Item, si subboscus succidi debeat propter causas premissas vel alias ad utilitatem licitam firmariorum, toto bosco per septem partes, pluresve seu pauciores, juxta quantitatem bosci et qualitatem soli prius distincto, fiat succisio subbosci serio per partes, oportunis temporibus, ut iterum succrescere possit, et non mortificetur. Cavendum est eciam ne magni rami quercuum abscidantur, nisi urgeat necessitas, vel utilitas exposcat ob causas predictas; quia ex tali precisione tabescunt quercus, et animalium minuitur alimentum. Item, curandum est diligentissime ut Walle mariscorum (fn. 22) temporibus oportunis congrue reparentur: et, si forsan, quod Deus avertat, per inundacionem maris Walle rumpantur, pro defectu oportune reparacionis firmarius sine more dispendio suis sumptibus, sub pena perdendi manerium, Wallas sic ruptas faciat congrue reparari, ne per moram ejus et necgligenciam Decano et Capitulo irreparabile et incompensabile dispendium irrogetur, compensandum quatenus bona sufficiunt necgligentis. Cavendum est eciam diligenter, ne firmarii maneria, vel ecclesias annexas maneriis aliis tradant ad firmam sub quovis colore, palam vel occulte, et ne faciant vel fieri permittant alienaciones vel permutaciones personarum, rerum, vel jurium ad maneria vel ecclesias spectancium, sine expresso consensu Decani et Capituli litteratorie declarato. Curandum est eciam ut tales deputentur ad custodiam maneriorum et ecclesiarum qui, sine personarum accepcione, sciant, (fn. 23) velint, et possint, singulis querelantibus secundum consuetudinem maneriorum exhibere justicie complementum; ac eciam jura et libertates Ecclesie tueri et firmariorum utilitatem in heriectis decedencium, releviis, vel gersummis (fn. 24) succedencium, ac escaetis et aliis hujusmodi velint et sciant fideliter procurare. Item, libertates maneriorum et tenencium Ecclesie Sancti Pauli solito diligencius preserventur, ne Ballivi (fn. 25) foranei ingrediantur maneria absque presencia propriorum ballivorum vel propositorum ad summoniciones, districciones, vel attachiamenta facienda. Et, si Ballivi foranei clamdestine, vel per violenciam, sine culpa vel necgligencia proprii Ballivi contrafecerint, firmarius, assistente sibi, si necesse fuerit, Capitulo, contra ipsum Ballivum per oportuna remedia, tam Ecclesiastica, quam a Curia Regis impetranda, viriliter prosequatur. Et caveant Ballivi maneriorum ne per ipsorum absenciam vel necgligenciam libertas hujusmodi violetur. Similiter, ne pasture maneriorum per tenentes manerii vel alios superonerentur ad dampnum Ecclesie, vel maneriorum. Item, ne tenentes mancriorum compellantur solvere tholoneum, (fn. 26) vel alias consuetudines, in feriis vel mercatis, contra libertatem per cartam Regum concessam Ecclesie Sancti Pauli London; et, si forsan contrafiat, impetrentur a Curia Regis remedia oportuna. Curandum est eciam diligenter ne liberi homines in maneriis vendant, permutent, vel donent, aliis liberis hominibus tenementa sua de feodo Sancti Pauli, contra statutum Regis Edwardi (fn. 27) editum anno regni sui xvijo, faciendo medium ad exheredacionem Ecclesie et dampnum firmariorum. Et, si contrafiat, inter seysinam (fn. 28) dimittentis et recipientis, seisiatur tenementum in manibus Capituli, salvo jure cujuslibet; vel fiant continue districciones donec tenens fidelitatem faciat firmario, et Decanum et Capitulum pro Capitali Domino recognoscat. Item, ne Villani vendant, donent, vel locent, terras custumarias, per cartam vel sine, convillanis vel custumariis, sine expresso consensu firmariorum, et in plana curia vel halmoto, (fn. 29) ut per recordas Curie et rotulorum valeat dimissionis modus declarari: et si contrafiat, puniantur dimittens et recipiens, et villenagium (fn. 30) contra dictam formam dimissum in manus domini capiatur. Item, quod nullus nativus, sine licencia domini, maritet filiam suam, vel filium suum clericum vel apprenticium faciat in facultatibus quibus possit domino rebellare, vel eciam vendat bovem vel pullum sibi natum, seu vendat vel donet quercum vel fraxinum crescentes in haiis suis, vel scienter destruat edificia: et, si in aliquo contrafecerint, graviter puniantur. Item, quod nullus nativus vendat, donet, vel locet, terram custumariam liberis hominibus, per scripturam, vel sine scriptura, sub forisfactura omnium que possidet. Item, si nativi per cartam a liberis hominibus emerint terram liberam in maneriis vel extra, statim post seisinam nativorum capiantur tenementa per eos sic adquisita in manus Decani et Capituli, et subsequenter, post bonam hujusmodi seisinam receptis empcionis cartis hujusmodi a nativis, retradantur nativo emptori tenus hujusmodi in plena curia vel halmoto tenenda, in villenagium de Decano et Capitulo, sub moderato incremento consuetudinis alicujus vel servicii annualis. Item, si per inopiam nativorum terre custumarie inciderint in manus firmarii, illas excoli faciat, vel tradat aliis custumariis excolendas, qui eas defendere possint in servicio et consuetudinibus debitis et consuetis; et si forsan urgeat necessitas vel utilitas suadet ut terre hujusmodi liberis hominibus tradi debeant, hoc nullo modo fiat nisi per scripturam, et ad terminum brevem. Nullus eciam senescallus vel ballivus, sine expresso consensu firmarii, domos, terras, vel possessiones hujusmodi que inciderint in manus firmarii, tradat aliis qualitercumque possidendas. (fn. 31)

Cap. 7. Item, ex injuncione Ricardi de Graveshende (fn. 32) quondam London Episcopi, Anno Domini Millesimo CCo vijo infra scripta comperiuntur que superius non sunt expressa, ut sequitur.

Item, injungimus et mandamus in Domino nostro Jesu Christo, quod, cum de Ecclesie negociis in Capitulo tractatur, nullus Majorum Canonicorum presencium, pendente iminentis negocii tractatu, nisi a Decano vel locum ejus tenente licenciatus abscedat, nisi infirmitate vel alia causa necessaria urgente. Injungimus eciam, quod rectores ecclesiarum non recipiant decetero aliqua Altaria in Ecclesia predicta sine licencia nostra speciali. Item, ne Minores Canonici a Decano, Archidiacono, vel alio officiali vel Commissario deputentur.

Hec sunt in veteri Registro Ecclesie que in novo non habentur.

Folio quinto. c. veteri, quod nullus nisi (fn. 33) Canonicus Ecclesie in Decanum London admittatur.

Item, folio x. quod nullus diu debet optinere personatum vel Archidiaconatum nisi sit de numero xxx. Canonicorum.

Item, folio eodem x. quod Decanus ex curialitate committit Canonicis vicarios suos corrigendos, nisi pro tali excessu pro quo debet amoveri.

Item, folio eodem in tabula scribuntur nomina dignitatum, Dominus Presul, et Decanus, ubique.

Item, folio xij, quod Fratres absentes in festis majoribus minus percipiant quam presentes qui tune portarunt pondus.

Cap. 8. Hee sunt declaraciones comperte in posterioribus registris Ecclesie subdatis infrascriptis.

Memorandum, quod anno Domini Mocc.lxxxij decretum est, quod si legatur obitus in Capitulo, et possit fieri in crastimum, omnes presentes qui se offerunt interesse officio participare debent, eciam si officii celebracio quavis occasione voluntaria prorogetur.

Item, anno gracie millesimo ccmolxxxiiijo declaratum est, quod si super aliqua districcione, seu sequestro, vel aliis hujusmodi gravaminibus fuerit remedium impetrandum, vel alicubi remote mittendum, si quidem hoc fiat pro communibus Capituli negociis, communibus sumptibus mittatur. Si vero pro alicujus fratris firmarii negociis, hoc ipsius sumptibus peragatur. (fn. 34)

Item, tempore G. Lucy (fn. 35) Decani declaratum est seu decretum fuit, Canonicum ocupantem manerium, eciam secundum cursum residencie sibi debitum, sine litteris Decani et Capituli, ipso manerio tanquam intrusorem debere privari, et tenentes ipsum alias admittentes debere puniri: quod accidit de manerio de Wykham per magistrum Willielmum Weleborne occupato sine litteris Capituli.

Item (fn. 36) , tempore Hervei (fn. 37) Decani statutum fuit, quod Minores Canonici non locent domos suas, nisi tantum Parvo Canonico vel aliis ministris Ecclesie, si eas per se inhabitare noluerint.

Item, anno gracie Millesimo cco lxxxix. provisum est per Decanum et Capitulum, quod habentes firmas ecclesiarum Cancellos (fn. 38) earum in coopertura reficiant, non tamen de novo edificent, si ruant; nec libros, seu vestimenta, vel alia hujusmodi inveniant.

Nota, quod ex statuto seu declaracione tempore Willielmi (fn. 39) Episcopi, si unus solus Canonicus resideat, capellanus solus oblaciones altaris recipit. (fn. 40)

Item, quod gersumme in tradicione maneriorum recipi non debent.

Item, quod novis residentibus debent Statuta et Consuetudines Eeclesie frequenter recitari, ne ignorent quid agere et recipere debeant.

Item, Episcopus aliquando solet deputare aliquos de fratribus ad sedandum contenciones eorum.

Item, omnes prebende ab omni jurisdiccione Episcopali et Archidiaconali sunt immunes. (fn. 41)

Item, quod nullus nisi Canonicus, eciam si fuerit Archidiaconus, intererit eleccionibus vel secretis Capituli tractatibus.

Item, cum personatus vacant in Ecclesia London, statim cedunt in usus succedencium. Si tamen Decanus vel alius, cepto jam publice messium labore cum debita temporis necessaria provisione fructibus maturis, decedat, illos habere debet, ut qui apprehendit tempus plene messionis, apprehendat et fructus.

Nota, tempore Rogeri (fn. 42) Episcopi declaratum est, quod electus propriis sumptibus prosequatur eleccionem. Item, eodem tempore ante confirmacionem et consecracionem Rogeri Episcopi in curia, Decanus et Capitulum admittebant presentatos ad ecclesias in diocesi.

Anno gracie Millesimo cco lxxxvo consideratum est, quod si aliquis stacionarius pro rebus familiaribus et per tempus multum absens fuerit, et emergat aliquid ordinandum de pertinentibus ad honestatem et utilitatem Ecclesie, solum presentes ordinare possunt quod viderint faciendum, et complere, et taliter absentis cum redierit debet requiri consensus, non tamen poterit racione absencie sue, quia vocatus vel expectatus non fuerit, irritare quod est actum; quia hoc solum observari debet in presentibus in civitate non vocatis per Camerarium, vel prope civitatem existentibus causa minucionis vel salubrioris aeris, vel eciam absentibus pro negociis Ecclesie sibi injunctis; qui, si contempnantur, poterunt acta ipsis absentibus irritare.

Item memorandum, quod Anno Domini Millesimo ccc, in communi convocacione Fratrum, tempore R. de B., (fn. 43) Decani, fuit communiter statutum, quod post festum Sancti Michaelis non solvatur tallia in specie, set in precio pro rata x marcarum.

Item, quod de cereis vel Baudekynis (fn. 44) defunctorum nichil per se Canonici exigant distribuendum, set secundum voluntatem defuncti expendantur, et ad laudem Dei convertantur.

Item, Anno Domini Millesimo ccco iiijo ordinatum est, quod omnes Stagiarii in festis majoribus sint presentes et Chorum pascant, et tunc in quarterio abesse possunt per vij septimanas uno die minus, preter tempora minucionum, ita quod de pitanciis obituum nichil percipiant nisi minuti; absentes vero ex necessaria causa, nichilominus in hujusmodi festis chorum pascant. (fn. 45)

Item, Anno Domini Millesimo cccmo xj. de concensu omnium Fratrum ordinatum est, quod firmarii, statim post assignacionem maneriorum sibi factam infra xv. dies proxime sequentes, faciant fieri cartas de eisdem propter dampnum Ecclesie intollerabile vitandum; alioquin, nulla sit assignacio facta nec alicujus momenti, nec eciam possessionis tradicio. In Addicionibus extenditur ad duos menses infra a tempore quo possessionem realiter receperit.

Item, Anno Domini Millesimo ccc. xvij. declaratum est, quod novus Residenciarius potest continuare cum diebus minucionis ceteros dies absencie sue consuete.

Item, Anno Domini Millesimo ccco. xix. declaratum est, quod antiquum Statutum precedens, nichil esse retinendum de cera et de pannis in exequiis mortuorum, set convertantur in usus dispositos per testatorem et executores suos inviolabiliter observetur.

Item, codem anno declaratum est, quod post residenciam completam, absencia Stagiarii per integrum quarterium, vel per tempus prolixius, in distribucionibus et firmis maneriorum et aliorum que Stagiariis debentur, solummodo sibi dampnum afferat pro tempore absencie, ita quod rediens, protestacione premissa de resumendo stagiariam suam, postea reincipiat de obvencionibus tempore presencie sue, secundum ordinem suum, ac si nullo tempore stagiaria fuisset interrupta.

Item, eodem anno declaratum est, (fn. 46) quod quicquid melioracionis inventum fuerit in maneriis, vel domibus, aut utensilibus eorumdem, liberum remanebit et quietum Decano et Capitulo: ita tamen, quod si domos aliquas inutiles vel ruinosas destruxerit, vel onerosas, aut male dispositas, in melius mutaverit alibi transferendo, vel competencius disponendo, debita recompensacio sibi fiat de necessariis et utilibus melioracionibus per Canonicum defunctum factis, cum aliis inutilibus vel ruinosis per eum destructis; dum tamen sufficiencia aisiamenta domorum necessariarum et utilium dimittantur.

Item, Anno Domini Millesimo ccc. xvj. ordinatum est, quod onera Missarum in Magno Altari, Evangeliorum, et Epistolarum, subeant omnes Canonici per circuitum Ebdomodarum suarum.

Item, Anno Domini Millesimo ccc. xix. ordinatum est, quod custos Capelle Beate Marie nichil recipiat nisi specialiter collata ad ejus ornatum, et hoc per supervisionem Custodis novi operis.

Item, Anno Domini Millesimo cco lxxvj., vj Kal. Octobris, tempore H. Borham, statutum est ut sequitur.

Statuimus ut Minorum Canonicorum hospicia, si locari debeant vel dimitti, nulli decetero nisi ejusdem Ecclesie Canonicis vel ministris in eadem divino deputatis officio, si ea inhabitare noluerint, (fn. 47) dimittantur, dum tamen de pensione ydonea et indempnitate locantis sufficientem prestent caucionem. Statutum hujusmodi sub pena suspensionis et excommunicacionis, quam contravenientes seu fraudem aliquem in hac parte adhibentes, ipso facto incurrant; decetero precipimus et decrevimus inviolabiliter observari. Datum in Capitulo Ecclesie London vjo Kal. Octobris, Anno Domini Millesimo cco lxxvjo.

Item, Anno Gracie Millesimo cco lxxvijo ordinatum fuit, quod domus ruinose, que propter antiquam rei vicium, et non per culpam defuncti, existunt ruinose, nec defunctus pro suo tempore tenebitur, nec eciam Canonicus succedens, dum tamen domos ipsas in coopertura tempore suo sustinuerint; et si ex antiquo hujusmodi vicio dirruantur, vivus nullatenus teneatur; quod est intelligendum de domibus minus necessariis, secus de necessariis, sine quibus manerium subsistere non potest. Item, eodem anno ordinatum est, quod quilibet Canonicus major post diem obitus sue habeat tres dies pro sepultura, et per annum integrum, post hujusmodi tres dies computandum, percipiat panem et cervisiam, et communam (fn. 48) suam.

Item, Anno Domini Millesimo cco nonagesimo quinto ordinatum est, quod Minores Prebende conferantur bene meritis de eadem Ecclesia, et non aliis, nisi propter evidentem utilitatem et necessitatem Ecclesie, et hoc de communi consensu Decani et Capituli. Et similiter eorum communi provisione reservantur iiij beneficia, scilicet, duo Cardinalatus, et prebenda gerentis vices Decani, (fn. 49) et Cantaria Willielmi de Sancte Marie Ecclesia. Alia beneficia ad collacionem communem spectancia ad nominacionem singulorum secundum cursum Residencie per Capitulum conferantur.

Item, eodem anno ordinatum fuit, quod unus de Minoribus Canonicis percipiens duos panes in die gerat in Choro vices Decani absentis in incumbentibus in Choro Decano presenti. (fn. 50)

Item, anno gracie Millesimo ccco ordinatum est, quod omnimode oblaciones ad Crucem (fn. 51) vel alibi in Ecclesia London in subsidium nove fabrice ejusdem Ecclesie convertantur, donee perficiatur, ad cujuscumque manus celebrantis eciam pro defunctis pervenerint. Si tamen anniversarium Misse die obitus in martilogio ascripti fuerint, oblaciones hujusmodi in usus duorum Minorum Canonicorum tales obitus de more celebrancium cedant, vel Sacerdoti specialiter celebranti ad Altare pro defuncto sine ejusdem sacerdotis procuracione: si enim procuraveit ibi celebrari, totum cedit fabrice.

Item, in registro Thome de Ingaldisthorp, (fn. 52) Decani, Anno Domini Millesimo CC. lxxxij ordinatum fuit de Servientibus Ecclesie prout sequiter. Memorandum, quod in vigilia Apostolorum Symonis et Jude anno supradicto per Magistrum Thomam de Ingaldisthorp, Decanum, et Capitulum Ecclesie London fuit ordinatum, quod Servientes Ecclesie predicte singulis annis suas virgas die Sancti Michaelis post primam, Domino Decano, qui pro tempore esset in Capitulo, traderent. Ita quod idem Decanus virgas predictas penes se retineret, donec super eorum necgligentia et conversacione Chorum visitasset. Et si quos per visitacionem factam culpabiles invenisset, quod possit eos amovere, et alios ydoneos locorum ipsorum constituere: ita quod nunquam perpetuitatem in predicta Ecclesia possint vendicare, sicut ceteri fecerunt, qui pro manifesto scelere commisso in Ecclesia predicta xij. Kal. Novembris anno supradicto convicti recesserunt.

Cap. 9. De officio Puerorum in festo Sanctorum Innocencium. (fn. 53)

Memorandum, quod Anno Domini Millesino cc. lxiij, tempore G. de fferring, Decani, ordinatum fuit de officio Puerorum die Sanctorum Innocencium, prout sequitur. Provida fuit ab antiquis patribus (fn. 54) predecessoribus nostris deliberacione statutum, ut in sollennitate Sanctorum Innocencium, qui pro Innocente Christo sanguinem suum fuderunt, innocens puer Presulatus officio fungeretur, ut sic puer pueris preesset, et innocens innocentibus imperaret, illius tipum tenens in Ecclesia, quem sequntur innocentes, quocumque ierit. Cum igitur quod ad laudem lactencium fuit adinventum, conversum sit in dedecus, et in derisum decoris Domus Dei, propter insolenciam effrenate multitudinis subsequentis eundem, et affluentis improborum turbe pacem Presulis exturbantis, statuendum duximus ut predicti pueri, tam in eligendo suo Pontifice et personis dignitatum Decani, Archidiaconorum, et aliorum, necnon et Stacionariorum, antiquum suum ritum observent, tabulam suam faciant, et legant in Capitulo. Hoc tamen adhibito moderamine, ut nullum decetero de Canonicis Majoribus vel Minoribus ad candelabra, vel turribulum, (fn. 55) vel ad aliqua obsequia cjusdem Ecclesie, vel ipsius Pontificis deputent in futurum, set suos eligant ministeriales de illis qui sunt in secunda forma vel in tercia. Processionem suam habeant honestam, tam in ineessu, quam habitu (fn. 56) et cantu, competenti; ita vero se gerant in omnibus in Ecclesia, quod clerus et populus illos habeant recommendatos. Cum autem declinaverit Episcopus puer ad cenandum post vesperas Beati Johannis, ad cujus voluerit Canonici Residentis domum, hac solum sit contentus familia. Duos secum habeat quos sibi eligit Capellanos, duos quos sibi eligit ceroferarios, quinque pueros alios vice Clericorum (fn. 57) suorum, duos eciam de servientibus Ecclesie qui cum virgis Presulem precedent. Caveant autem sibi ne Capellanos vel Ceroferarios vel clericos suos alios, ut predictum est, de illis eligant qui gerunt personas Stacionariorum, sive sint dignitates, sive alie, nisi persone quorum vicem gerunt sint absentes. Illustris autem persona qui vicem tenet Decani, adjunctis sibi quatuor sociis de aliis personis Stacionariorum, si fuerint absentes, ut dictum est, ad domum declinet Decani. Ceteri vero qui personas optinent dignitatum, ad domos dominorum suorum declinent, quilibet contentus tribus sociis Alii vero qui reliquorum stacionariorum personas gerunt, similiter ad domos dominorum suorum descendant, quilibet contentus duobus sociis. Et is ordo et numerus observetur, tam in prima cena quam in mensa diei, quam cena posteriori, nec cum co cenabit ultima die, vel prandebit cum quo cenavit primo die. Ex premissis manifeste colligitur quod si descenderit Episcopus ad domum Decani, erit ibi cum xv clericis. Si ad domum alicujus optinentis dignitatem cum xiiij clericis. Si ad alterius privati Stacionarii cum xiij. Die vero sollennitatis post prandium ad mandatum persone Decani convenient omnes in atrio Ecclesie, ibidem equos ascendant ituri ad populum benedicendum. Tenetur autem Decanus Presuli presentare equum, et quilibet Stacionarius sue persone in equo providere. In transgressores autem hujus constitutionis, &c.

Communi fratrum consensu provisum est et ordinatum quod de cetero non celebrentur O. O. O. contra Natale, (fn. 58) nec aliquis Residens vel Stacionarius teneatur aliquos de Ecclesia cum absens fuerit pascere, nisi in dupplicibus festis; nec eciam Ebdomodarius quilibet celebrans missam in dominica ebdomode sue aliquos pascere teneatur, nisi octo personas solummodo, videlicet, ministros altaris, magistrum, Camerarium, et cantores. Acta sunt hec provisa et statuta in compoto cinerum, scilicet die Sabbati in festo sancti Cedde, presentibus Decano, Archidiaconis London, Essexie, et Middelsexie, Thesaurario, Cancellario, Simone de Stanbrigg, Johanne de Sancta Maria, Reginaldo de Brandone, (fn. 59) et Johanne de Luk. (fn. 60)

Cap. 10. Ordinacio concepta super perfeccione Subdecani.

Memorandum, quod in generali convocacione Canonicorum in crastino clausi Pasche anno gracie Mocc nonagesimo quinto, presentibus in Capitulo, R. de B., (fn. 61) tunc Decano, Archidiacono London (fn. 62) , Archidiacono Essexie per J. de Luco procuratorem suum, Archidiacono Colcestrie, (fn. 63) Precentore, (fn. 64) Thesaurario, Cancellario, (fn. 65) Johanne de Chisill, (fn. 66) H. de Colingham, (fn. 67) Johanne de Luco, (fn. 68) Willielmo de Ewell, (fn. 69) Radulpho de Bonn (fn. 70) per Magistrum Egidium ffillol (fn. 71) procuratorem suum, T. de Northflete, (fn. 72) H. de Cressingham per dictum E. ffillol procuratorem suum, Stephano de Graveshende, (fn. 73) et ceteris Canonicis qui tunc in regno existebant racionabiliter excusat. Quia docente facti experiencia liquide constabat quod negocia incumbencia officio Decani tam circa spiritualia tam temporalia, ipso Decano ex causis legitimis absente, fuerunt hactenus cum animarum periculo et Ecclesie dispendio negligencius procurata, pro eo maxime quod nulle certe persone jugiter Residenti ex officio debito incumbebant, ut in posterum hujusmodi dispendiis et periculis occurratur, unanimi consilio et consensu fuit ordinatum quod ex tunc unus de Minoribus Prebendatis qui duos panes in die percipit, ad hoc magis habilis per Decanum de consensu Capituli deputetur; qui ipsius Decani, cum ipsum abesse contigerit, vices gerat curando ut divinum officium diligenter et honeste peragatur, et defectus et necgligencie ministrorum in premissis corrigantur, et negocia Ecclesie, que per ipsius diligenciam expediri poterunt, vigilanti studeo procurentur. Ita tamen, quod omnia que ad ipsum racione Minoris Canonicatus ad ejus sollicitudinem pertinent, sicut prius plenarie persequatur. Racione vero Subdecanatus hujusmodi dignitatis statum seu stallum certum dignitatibus vel prebendis titulatum minime sorciatur, set simplex ministerium vel officium, cum Decanum abesse contigerit, optineat in premissis cum potestate cohercendi Minores Prebendatos, Capellanos, et Vicarios, ac alios inferioris gradus ministros, cum ipsorum exigentibus offensis fuerit oportunum. De Majoribus vero Canonicis se nullatenus intromittat. Ut autem emolumentum utile senciat cum incremento laboris concorditer est concessum, ut idem Subdecanus et successores sui singulis diebus unum panem Canonicalem album, (fn. 74) et unam bollam cervisie melioris recipiat, preter stipendia que prius ibi percipere consuevit. Et, cum Ecclesiam Sancti Egidii extra Crepilgate nostri patronatus vacare contigerit, cedat similiter in augmentum sustentacionis ipsius Subdecani et successorum suorum, salva nobis pensione annua quam hactenus de eadem Decanus et Capitulum percipiunt. Et ne solis verbalis sit ista provisio, set realis, R. de L. Subdecanum constituimus, inviolabiliter statuentes, ut tam ipse, quam successores sui in dicto ministerio vel officio, premissa commoda sibi assignata percipiat temporibus oportunis, dum tamen, sicut predictum est, onera sibi incumbencia diligenter agnoseat. In premissorum vero testimonium presens instrumentum sigilli nostri fecimus appensione muniri. Datum in Capitulo nostro.

Cap. 11. Addiciones ac statuta seu consuetudines facte per Dominum Stephanum, (fn. 75) Dei Gracia London Episcopum, et per Decanum et Capitulum Sancti Pauli London, vicesimotercio die mensis Novembris, anno domini Millesimo CCCo xxijo.

Ex preteritis dampnis precavere pericula satagentes, de consilio et assensu Decani et Capituli nostri ordinamus, quod si decetero quivis Canonicus necessario impedimento cessante in solucione firme Bracino vel Camere debite, termino ad hoc statuto et per xv. dies proxime sequentes defecerit, decem solidos nomine pene solvere teneatur. Et si per proximos xv. dies adhue firmam solvere distulerit memoratam, iterum x. solidos nomine pene solvat. Quod si iterato per xv. dies proximos prefate firme solucionem omiscrit, tune, nisi legitimo impedimento impeditus, de quo in presencia Decani vel locum ejus tenentis et Capituli infra octo dies post lapsum xv. dierum ultimorum docere legitime teneatur, totaliter a firma racione cujus sic firmam Bracino vel Camere solvere tenebatur, ipso facto sit amotus; et absque quovis alio processu ipsa firma Canonico proximam expectanti assignetur, et a predicto Canonico necgligente auferatur realiter, statim, vel in termino quo illud manerium consuevit Capitulo reddi, prout utilitati Capituli et Canonici recipientis videbitur magis expedire. Porro, qui a firma quavis sic ceciderit, de ea illa vice sub pena perjurii, quam ipsum incurrere nolumus, ipso facto ulterius non contendat quovis modo. Ceterum preter penas pecuniarias supradictas, nichilominus quicquid de dicta firma a retro fuerit a dicto Canonico sic punito, una cum debitis implementis integre exigatur; et per retencionem proventuum quos idem Canonicus de Ecclesia est percepturus, ac viis aliis quibus celerius et commodius fieri poterit, tam de principali quam de penis supradictis, satisfacere compellatur. Pene autem predicte in utilitatem Bracini, quatenus Bracinum concernunt, et Camere, quatenus Cameram, convertantur: ita tamen quod Canonicus sic punitus de illis penis nullam partem in distribucionibus capiat quovis modo. Et ut Magister Bracini, et Custos Camere, circa exaccionem hujusmodi penarum magis se reddant curiosos, ipsos de hujusmodi penis, quemadmodum de ceteris ab ipsis receptis, sub debito juramenti eorundem oneramus, et compotum ipsos reddere debere de ipsis ordinamus, cum proxime fuerit cum ipsis calculandis.

Cap. 12. Ordinacio quod Decanus cum uno Canonico Ecclesie, et uno Clerico per Episcopum ista cice deputato, maneria Capituli risitabit.

Singulis trienniis Decanus cum uno Canonico Ecclesie per Capitulum eligendo, adjuncto uno Clerico per Episcopum ad hoc deputando ista vice duntaxat propter quedam gravia Episcopo suggesta, et sic alias fiat quociens defectus in Decano et Capitulo super hoc fuerit compertus, visitent omnia maneria Capituli et omnes Domos Canonicales in Civitate, ita quod visitacionem suam perfecerint citra gulam (fn. 76) Augusti, et de singulis defectibus in ipsa visitacione compertis certam et veram ponant estimacionem. Cumque ad Capitulum redierint, infra octos dies proximos in presencia Decani et Capituli firmarium quem hujusmodi defectus contingunt ad racionem ponant. Et si sufficientem satisfactionem de emendandis defectibus predictis prestiterit, admittatur; alioquin, statim quicquid de Ecclesia sit ille Canonicus percepturus sequestretur, et de sic sequestratis, quatenus fieri poterit, emendentur defectus ad plenum antequam quicquam recipiat de Ecclesia Canonicus memoratus. Et siquid desit quod sic emendari non poterit, ad hoc viis et modis quibus caucius poterit idem Canonicus canonice compellatur. Si vero Decanum quominus hujusmodi visitacionem tricennalem perficere poterit suo tempore contigerit impediri, tune vice sua deputet unum alium Canonicum Capituli: sitque Decanus in hujus visitacione vij equitaturis, Canonicus iiij, et clericus Episcopi una equitatura contenti. Ceterum pro maneriis Decani sic de triennio in triennium visitandis, duo Canonici per Capitulum deputentur qui ipsa visitent modo supradicto, et fiat per Capitulum defectuum in hiis repertorum consimilis correccio. Teneaturque Decanus in eo quod firmarius est correccioni Capituli parere, sicuti Canonicus in casu supradicto. Hac autem visitacione triennali non obstante singulis annis quociens de dilapidacione (fn. 77) alicujus manerii virisimiliter timeri contigerit, per ipsum Decanum vel per deputandos ab eodem et per Capitulum visitacionis officium exerceatur et super defectibus repertis modo consimili procedatur. De arreragiis (fn. 78) autem a festo Sancti Michaelis citra erga Bracinum et Cameram contractis a debitoribus citra festum Natalis Domini proxime satisfaciat omnimodo; alioquin, debitor nullum emolumentum de Ecclesia capiat, donec de hiis plenarie fuerit satisfactum. Et si evidens rebellio hoc exposcerit, sub forma supra in Capitulo ex preteritis (fn. 79) annotata contra ipsos procedatur.

Cap. 13. Ordinacio de arreragiis a festo Sancti Michaelis erga Bracinum et Cameram satisfaciendis.

Nullus omnino Canonicus firmam quamlibet Capituli alicui extra Capitulum sub quocumque colore, aut eciam Fratri de Capitulo, absque consensu Capituli dimittat ad firmam, sub pena privacionis de ipso manerio, si super hoc legitime fuerit convictus: ad quod convincendum omnes fratres in virtute obediencie commonemus propter diversa dampna que per hujusmodi firmarios in maneriis consueverant evenire.

Quilibet Canonicus firmam a Capitulo recipiens, cartam inde Capitulo conficiat modo consueto, illamque realiter quatenus in se est confici procuret a tempore quo possessionem firme realiter receperit infra duos menses. Alioquin, a firma predicta cadat ipso facto, et expectans proximam firmam illam ex assignacione Capituli recipiat impune, facturus cartam quam alius necgligenter facere pretermisit. Et si fidejussores in ipsa Carta conscripti decesserint, ipsam cartam innovare teneatur firmarius, et fidejussores novos duos, videlicet de Stagiariis, ad minus infra duos menses invenire. Fiantque carte decetero non juxta exemplum cartarum antiquarum, set prout domus maneriorum et cetere res corumdem in veritate mancriorum (fn. 80) se habent. In cartis vero predictis verum precium ponatur animalium receptorum, ac in dimissione manerii dimittantur equivalencia capita, vel precium verum eorumdem. Sintque Canonici in admissione firmarum per juramenta Ecclesie prestitum in suo ingressu astricti, quod implementa conservent, et, quatenus possibile fuerit, dimittent: hocque in ipsis cartis conteneatur, ne ignoranciam hujusmodi pretendere valeant eciam affectatam, quam ordinacionem cciam volumus extendi ad preterita. In qualibet autem visitacione volumus et ordinamus observari, quod si reperta fuerit in quovis manerio aliqua domus superflua voluntaria, seu indebite onerosa, secundum discrecionem visitancium et Capituli subducatur, domibus necessariis duntaxat remanentibus et suplendis ibidem.

Quia juxta laudabilem consuetudinem Ecclesie Sancti Pauli non sunt Canonici ad quoscunque actus evocandi, nisi per literas in eorum stallis dimissas, seu Vicariis eorundem liberatas, ac nonnunquam propter neglicenciam Vicariorum qui hujusmodi citaciones Canonicis intimare necgligunt ad grave dampnum Ecclesie in agendis, non intersunt Canonici prefate citacionis ignari: Statuimus quod eujuscumque Canonici Vicarius dictam citacionem Canonico majori sumptibus ipsius Canonici intimare pretermittens, ab habitu et communia per xv dies suspendatur. Item, ne Ecclesia diucius divinis defraudetur obsequiis, statuimus quod si Canonicus vel ejus procurator suo stallo de Vicario vacante alium Vicarium ydoneum infra mensem a tempore vacacionis hujusmodi non presentaverit, liecat ex tune Decano et Capitulo, vel ipsi Capitulo, Decano absente vel impedito, alium ydoneum Vicarium subrogare in stallo sic vacante. Item declaramus quod infirmus Canonicus Stagiarius prope Ecclesiam habitans ut ad ipsius concilium et subsidium de facili possit haberi recursus, communia et omnia alia commoda Ecclesie participet, sicut sanus faceret presens in Ecclesia, exceptis pitanciis pro presentibus tantum ordinatis secundum voluntatem testatorum vel donatorum in casu suo.

Cap. 14. Declaracio quod Canonicus qui Manerium admiserit juxta consuetudinem Ecclesie ad terminum vite retinendum, illud nullo modo dimittere possit, nisi de voluntate et consensu Capituli.

In Dei Nomine. Amen. Nos Stephanus, permissione divina London Episcopus, (fn. 81) ordinando et facicndo declaramus, quod Canonicus qui manerium in Ecclesia nostra London admiserit juxta consuetudinem Ecclesie predicte ad terminum vite retinendum, illud nullo modo dimittere possit, nisi de voluntate Capituli et consensu. Et si in dimissione de facto factam Capitulum vel major pars reclamaverit, extune ad custodiam manerii et ad solvendum firmas Ecclesie nostre debitas in quibuseunque rebus existant, compellantur dimittentes, hujusmodi dimissione non obstante, per subtraccionem et sequestracionem omnium bonorum et beneficiorum que in nostra habent Ecclesia vel sunt quomodolibet percepturi. Execucionem vero istius ordinacinois committimus Domino officiali Cantuariensi et Domino Archidiacono Colcestrie et officiali nostro. Acta in Capitulo Ecclesie supra scripte xvj. Kal. Novembris, anno Domini Millesimo ccc. xxxj. Indictione xv. Presentibus discretis viris, magistris Johanne de Everdon, (fn. 82) Decano; Willielmo de Meleford, Archidiacono Colcestrie; Johanne de Elham, Archidiacono Essexie; Roberto de Rediswelle, Thesaurario; Willielmo de Renham, Cancellario; Rogero de Waltham, (fn. 83) Henrico de Idelesworth (fn. 84) , Laurencio Fastulf, (fn. 85) Roberto de Cantuariensi, (fn. 86) Alano de Hothum, (fn. 87) Johanne de Offord, (fn. 88) Waltero de London, (fn. 89) Canonicis Ecclesie supradicte, et Ade del Eune de Maideston, Notario publico. Non obstante statuto nostro quod incipit Quilibet Canonicus, &c. (fn. 90) Cum Johanne de Everdon, Decano, et cum Magistro Johanne de Elham, Archidiacono Essexie, de consensu capituli nostri hac vice dispensamus graciose, quod maneria omnia de nostra Ecclesia que nunc habent pacifice teneant, dum tamen ex nunc de ipsis maneriis de quibus (fn. 91) cartas conficiant infra viij dies proximos sub penis in predicto statuto contentis. Penam autem de amissione manerii volumus habere locum in illo qui ipsam timet, non in illo qui ipsam affectat.

Nota de Manerio de Nastok, quod cum vacaverit per decessum alicujus Canonici et assignatur alio Stagiario, mortuus Canonicus percipiet omnes fructus simul cum onere per annum sequentem, et vivus tantum modo habebit pro implemento et ceteris omnibus grangiam que vocatur Wobode, blado impleto.

Anno gracie Millesimo cco xlvjo tempore Henrici de Cornehull, (fn. 92) Decani, provisum fuit ut panis niger xxx Canonicorum decetero non fiat, set tantum tres albi perpetuo liberentur, (fn. 93) et totum caducum furfuris vendatur pro busca (fn. 94) emenda pro anno sequenti per visum Decani et Capituli. De eodem eciam proficuo respondeatur Elemosine in viij marcis et Minoribus Prebendatis in denariis pro sua porcione, panis niger qualibet septimana tres obolos eis qui plenas recipiunt liberaciones et reliquis, secundum suas liberaciones minores, durante nichilominus onere firmariorum qui buscam inveniunt ad firmas suas (fn. 95) braciandas. (fn. 96)

Cap. 15. Declaracio super juramento Articulorum ad quos Canonici sunt astricti nondum approbatorum per Episcopum.

Radulphus (fn. 97) permissione divina London Episcopus universis Christi fidelibus ad certitudinem presencium et memoriam futurorum. Dudum visitantibus nobis Ecclesiam nostram London et ejusdem loci Capitulum, inter cetera comperimus inter Fratres et Canonicos nostros ibidem dubitacionem exortam quibusdam ex ipsis conscienciam sibi facientibus scrupulosam super eo quod tam in antiquis quam in novis ipsius Ecclesie registris scriptum invenitur, quod Canonicus in sui recepcione jurare tenetur inter cetera, quod approbatas et approbandas ipsius Ecclesie consuetudines, prout eas didicerit, observabit. (fn. 98) Et cum eisdem Registris quamplurimi scripti sunt articuli observandi in eadem Ecclesia, quorum omnium habere memoriam vix patitur fragilitas humana, quorum eciam aliqui in contrarium usum, et aliqui in desuetudinem abierunt. Quidam eciam ex ipsis Articulis Minores Prebendatos et ceteros Minores Ecclesie Ministros plusquam Canonicos concernunt, et aliquos quasi parvi ponderis ex levitate pretermissos vel necglectos dedecet juramenti vinculo seu perjurii pena vallari: pecierunt quidam de dictis Canonicis per nos una cum Decano et Capitulo declarari vim et effectus hujus juramenti, et ad quos articulos observandos, et qualiter vinculo talis juramenti censeatur Canonicus astrictus. Nos autem, a cordibus hesitancium hujusmodi scrupulum auferre, et dubitacionem per multa retroacta tempora inde habitam ad certitudinem perpetuam reducere cupientes, de unanimi consensu Decani et Capituli predictorum declarando statuimus et statuendo declaramus, quod hujusmodi vinculum juramenti ad observanciam consuetudinum legitimarum ipsius Ecclesie approbatarum et approbandarum, prout in genere prefertur, generaliter extendatur. Singulares quidem Articulos consuetudinum predictarum per dictam Ecclesiam necessarios vel evidenter utiles Canonicum per juramentum sic debere observare intelligimus et declaramus, ut cum eas sciverit a Decano et Capitulo communiter observari, eas observare ex contemptu non omittat, maxime si ad illas observandas ex parte Decani et Capituli, vel Decanatu vacante, vel Decano legitime impedito, per ipsum Capitulum fuerit monitus, vel in specie requisitus. Ad illos vero articulos ubi pena pecuniaria vel alia declaratur, non est equm transgressorem illarum perjurum reputari, set penam adjectam debite decernimus observari. Ad minores vero observancias in Registris scriptas quamquam honestas, vel ad alias que Minores Prebendatos, Vicarios, et Servientes, vel alios Ecclesie Ministros concernunt, non intelligimus hujusmodi juramentum extendi, ne in hujusmodi forcius astringantur seculares Canonici quam religiosi, qui regule deserviunt arciori, quorum transgressores punire sufficiet secundum Regulam Canonicam per Ecclesie Residentem. Ceterum cum in Registris supradictis talis contineatur clausula, (fn. 99) prout sequitur, Verum ne cuiquam de fratribus admissis veniat in dubium, ad quarum consuetudinem observacionem ex debito teneantur, has inferius notatas consuererunt Fratres observare, et cetera que ibidem sequuntur; de premissorum Decani et Capituli consensu statuimus et declaramus, quod cum in penalibus benignior sit interpretacio facienda, verbum illud ex debito non ad debitum juramenti, set tantum ad debitum obediencie referatur, ut ad eorum observanciam, prout hic superius exprimitur, et non aliter, sub debito obediencie tantum modo censeatur astrictus. Preterea de ipsorum Decani et Capituli consensa statuendo precipimus, quod illa Rubrica que invenitur in Registris eisdem scripta sub hac forma Ad inferius scripta tenentur Canonici per juramentum, et tanquam ex vicio Scriptoris sine consciencia dictancium patentur erronea, a singulis Registris Ecclesie abradatur, et non solum a libris, set a memoria totaliter deleatur. Et in premissorum omnium testimonium et fidem perpetue firmitatis Sigillum nostrum, una cum Sigillo Communi Capituli nostri, fecimus hiis apponi. Actum et datum in Capitulo nostro in Festo Commemoracionis Sancti Pauli Doctoris Gloriosissimi, Patroni nostri, Anno Domini Millesimo ccco tricesimo, et consecracionis nostre duodecimo.

Cap. 16. Ordinacio Decani et Capituli super reformacionem status Magistri Novi Operis et officium ipsius contingencium.

Memorandum, quod die lune proxima post Festum Circumcisionis Domini Anno Domini Mo ccc xxx ijo constituti in Capitulo Decanus et omnes Stagiarii cirea reformacionem et ordinacionem status Magistri Novi Operis et officium contingens tractarunt, et post tractatum habitum deliberacione provida, ut infra sequitur, ordinarunt perpetuis temporibus fore observandum: Claves omnium pixidum in quibus reponuntur oblaciones ubilibet ad Ecclesiam Sancti Pauli pro novo opere pervenientes sint in Thesaurario decetero sub Sigillo alicujus Canonici Stagiarii, prout antiquitus esse consueverant. Preterea, pecunia de pixidibus quibuscunque predictis recepta statim in Thesaurario in Cista, in qua antiquitus reponi consueverat, sub sigillo alicujus Canonici Stagiarii (fn. 100) reponatur, et Custos Novi Operis septimanatim vel per quindenam inde recipiat per liberacionem alicujus Canonici Stagiarii, prout indiguerit, ut antiquitus fuerat observatum. Et si omnes Stagiarii a Civitate fuerint absentes, tunc Sacrista cum uno de Cardinalibus Chori, amoto sigillo Canonici puchie (fn. 101) peccunie, apposito peccuniam necessariam liberent Custodi, et puchiam reconsignent.

Item, sexto Idus Januarii anno supradicto Johannes de Pateneye tune Custos Novi Operis ad sancta Dei Evangelia, ipsis per ipsum corporaliter tactis et inspectis, in presencia Capituli juramentum prestitit corporale, quod fideliter se haberet in suo officio, videlicet, fideliter se onerando de preceptis, et quod precepta fideliter in opere Ecclesie expenderet, et de expensis compotum terminis assignatis redderet fidelem. Quodque nullum opus novum absque diffinicione Decani et Stagiariorum decetero inchoaret; nec de pecunia Ecclesie quicquam alicui absque deliberacione Stagiarii (fn. 102) mutuaret; nec jocalia aliqua in Ecclesia ubilibet oblata de cetero venderet vel distraheret, Stagiariis inconsultis; quodque de pixidibus predictis vel de Clericis ad recolligendum hujusmodi oblaciones prefectis, nichil decetero percipiet, nisi in presencia alicujus Stagiarii ad hoc per Decanum et Stagiarios deputati, oblacionibus ad altare Sancte Katerine pervenientibus exceptis. Ad hec ordinamus, quod omnes et singuli deputati ad recolligendum et conservandum oblaciones ubicumque in Ecclesia que ad Novum Opus pertinent, vocentur coram Decano et Stagiariis et ibidem jurent, quod decetero in officio suo fideliter se habebunt, et quod plene omnem pecuniam quocunque die ad suam Stacionem obvenientem, sive in auro, sive in argento, in pixidibus statim reponent. Quodque cum aliquod jocale oblatum fuerit, eo die Sacriste denunciabunt, si presens fuerit, vel si absens quam cicius ejus copiam in Ecclesia habere poterit, ut in matricula (fn. 103) Ecclesie inter alia jocalia conscribatur. Nec decetero pro hujusmodi oblacionibus colligendis deputetur aliquis nisi per Decanum et Stagiarios, nec positus seu deputatus amoveatur nisi per eosdem: set, si deliquerit, statim per Custodem denuncietur Stagiariis presentibus, et per eos puniatur, vel, si excessus exigerit, in totum amoveatur. Et quod omnes oblaciones indistincte, ubicumque et omni die, tam die Parasceves, quam aliis hujusmodi diebus, in pixidibus plene reponantur. Et hoc specialiter jurent pro hujusmodi oblacionibus colligendis deputati, Custode oblacionum perveniencium ad altare Beate Katerine excepto. Preterea ordinamus, quod magister Novi Operis in computando computet distincte de legatis, quatenus possibile fuerit, maxime, videlicet, a quo, quantum, et ex cujus testamento recipit. Idem quod faciat computando empta et soluta, scilicet dicendo in meremio empto ad tale opus, vel solutum tot carpentariis operantibus tale quid per tot dies. Preterea ordinamus, quod dictus Magister et ceteri sui successores computent de oblacionibus pervenientibus ad puerperium, sicut de aliis. Et ut facilius prefatus Magister suum computum reddere possit, et Decanus et Stagiarii dictum compotum audituri in audiendo releventur, quater in anno, quando virisimiliter plures aderunt Stagiarii, videlicet, in Natali Domini infra xij dies, in Festo Pasche infra viij dies, in Festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste infra viij dies, in Festo Sancti Michaelis infra viij dies, prefatus Magister suum compotum reddere teneatur, nisi Decanus et Capitulum terminos illos ex causa duxerint prorogandos.

Cap. 17. Injuncciones Magistri Willielmi de Monteforti, Decani, super statu Minorum Canonicorum, Presbiterorum, et Vicariorum Ecclesie Sancti Pauli.

Anno Domini Moccolxxxixo mense Julii ad honorem Dei et Ecclesie Sancti Pauli London, necnon et propter salutem ac honestatem Ministrorum ejusdem Ecclesie, facte sunt iste Injuncciones per Magistrum Willielmum de Monteforti, (fn. 104) Decanum dicte Ecclesie, et per ejusdem loci Capitulum, super statu Parvorum Canonicorum, Presbiterorum, et Vicariorum, ministrancium in Ecclesia supradicta.

Cap. 18. Primo de Parris Canonicis.

Cum Parvi Canonici ad hoc in Ecclesia Sancti Pauli London sub certis stipendiis sint specialiter instituti, ut cum Capellanis et Vicariis ad hoc idem deputatis ipsi Ecclesie in horis Canonicis, tam nocturnis quam diurnis, competenter deserviant humano more, sicut idem Canonici sunt per jusjurandum astricti: ipsis Parvis Canonicis in virtute obediencie injungimus, ut unusquisque eorum deinceps singulis septimanis prefate Ecclesie pro Majoribus Canonicis, tam alienigenis quam indigenis, cessante cujuslibet peccunie vel rei alterius paccione et peticione, deserviant successive, nisi cum presens Canonicus propter festi solempnitatem quod occurrit, officium hujusmodi exequi voluerit per seipsum. Cum non sit dubium paccionem vel exaccionem peccunie, vel rei alterius, in hoc casu symoniace pravitatis scrupulo non carere; per hoc tamen dictis Parvis Canonicis facultatem non tollimus recipiendi a Majoribus Canonicis seu Procuratoribus eorundem, quod ipsis fuerit eciam hac occasione liberabiliter, et sine qualibet paccione, seu exaccione, collatum. Penam vero Parvi Canonici huic injunccioni quoad officium, ut premittitur, faciendum absque causa racionabili non parentis hanc esse decrevimus, quod pro defectu officii sui per septimanam suam, ut premittitur, non impensi stipendiis Ecclesie per septimanam illam privatus existat.

De officio Cardinalium.

Et quatenus necglectus ejus in dicto officio exequendo decreverit, eatenus subtraccio stipendiorum decrescat. Et ne quis in hac parte possit ignoranciam pretendere, unumquemque Parvorum Canonicorum volumus per alterum Canonicorum Cardinalium de sua Ebdomoda decetero premuniri.

De Missa beatissime Virginis per parvum Canonicum celebranda.

Item injungimus eisdem, quod unusquisque eorum cum assignatus seu deputatus fuerit ad Missam de gloriosa Virgine celebrandam, illud compleat per seipsum, nisi legitime fuerit impeditus, quo casu tempestive provideat quis de sociis Canonicis vel Presbiteris, non quibuscunque, set notis et honestis et in Ecclesia titulatis, illud peragat vice sua, eumque premuniat competenter. Et hoc idem de Missa Apostolorum celebranda in prima pulsacione in Ecclesia Sancti Pauli precipimus observari. Injungentes taliter premunito, quod se non reddat difficilem in hac parte.

Item injungimus unicuique Parvo Canonico habenti Altare in Ecclesia memorata, quod in legendo vel cantando sequatur tabulum, sicut simplices sacerdotes, qui ad hoc ex sua intitulacione tenentur. Et quod unusquisque ex illis proprias domos habens, unum saltem secum habeat socium cohabitantem Canonicum, dummodo ad hoc domus ille sufficiant, ut sic uterque alteri de vita et conversacione mutua vicissitudine testis existat.

De Parvis Canonicis Chorum custodientibus.

Item volumus, quod quatuor Canonici Minores, scilicet duo Cardinales, et duo alii, diligenter Chorum de die et de nocte custodiant, ita quod defectus ministrancium in Ecclesia scribant, et semper in sexta feria Decano, vel ejus locum tenenti, referant, absque personarum deletu.

De Parvis Canonicis, Sacerdotibus, et Vicariis.

Item injungimus Minoribus Canonicis, Presbiteris, et Vicariis, quod dicbus quibus Chorum regunt, postquam celebrans in Majori Altari inceperit Gloria in excelsis Deo, et Credo in unum Deum, et Sanctus, et Agnus Dei, prosecucionem eorundem arripiant; et deinde alii de Choro eos in predicta cantando sequantur, sicut in aliis Ecclesiis Cathedralibus observatur.

Cap. 19. De Exploratore hore matutine.

Item injungimus Vicariis, quod unusquisque eorum per septimanam sue Cantarie successive sit Explorator hore competentis ad matutinas surgendi, et quod ea comperta campanam pulset in domo Vicariorum suspensam, ut sic excitet socios ad surgendum, ne, per obaudicionem Campanarum Ecclesie, quis eorum absenciam suam a matutinis possit ulterius excusare. Et quia Ecclesie tante ministros circa incumbens sibi officium ad laudem Dei decet esse sollicitos et intentos, injungimus Parvis Canonicis, Presbiteris, Vicariis, quod tam de die, quam de nocte, Chorum debito modo sequantur, scilicet in matutinis et horis dici in xv psalmis, commendacionibus, et Missis Capitularibus, quociens celebrantur, nisi infirmitate vel alia justa causa fuerint prepediti. De qua Decano, vel ejus locum tenenti in Capitulo, sequente crastino ad ultimum fiat fides. Et quod omnes predicti stallos suos in Choro ingressi dum psalmodizant, erecti stent conversis vultibus in partem Chori alterutram distincte, et cum debito tractu, psallentes. Et semper in fine psalmi quando Gloria Patri canitur, ex utraque parte Chori se versus Altare inclinent, ita quod simul inchoent, simul pausent in medio, simul resumant, et sine contenciosa prevencione psallendo simul finem imponant.

Quod nullus Chorum exeat incepto officio sine licencia Decani vel ejus locum tenentis.

Nullusque eorum durante servicio Chorum exeat, nisi ex causa racionabili Decano vel ejus locum tenenti primitus exponenda. A risu et cachinno, contenciose rixa, et colloquio non necessario omnino abstineant dum sunt in Choro. Et ad horum aliquod nullum sociorum provocare presumant, nec inter horas per Ecclesiam inhoneste discurrant, ut in se eamque Dei decet ministros, tam honestatem quam maturitatem ostendant.

Cap. 20. De Sacerdotibus.

Item injungimus omnibus Sacerdotibus Ecclesie supradicte, qui cum onere sequendi Chorum recepti sunt, quod sub pena privacionis Altariorum suorum Chorum ipsum et tabulam in legendo et cantando sequantur decetero ut tenentur. Aliis vero sacerdotibus, quanquam cum onere non admissis injungimus, quod cum intabulati fuerint, tabulam in legendo et cantando sequantur: alioquin, a pitanciis et curialitatibus (fn. 105) Majorum Canonicorum et habitus delacione exclusi, sine spe ulterius promocionis in Ecclesia memorata remaneant, nisi forte quis eorum per sibi incumbens officium, vel aliud racionabile, a tali onere censeri debeat excusatus.

Cap. 21. De commorantibus Sacerdotibus cum Vicariis.

Item volumus, quod duo Sacerdotes bone et honeste conversacionis et maturi in Vicariorum domibus commorentur, qui eorum introitum videant et egressum, ac Decano, vel ejus locum tenenti, insolencias nuncient eorundem.

Cap. 22. De Vicariis.

Injungimus eciam omnibus Vicariis, quod unusquisque eorum coronam irreprehensibilis parvitatis habeat, et tonsuram secundum gradum sui ordinis congruentem, crinibus itaque incisis quod inferiores extremitates aurium detegantur. Eisdem eciam specialiter injungimus, quod unusquisque eorum in sua septimana Cantariam suam per seipsum teneat, nisi per infirmitatem seu minucionem fuerit impeditus. Et quod de cetero in Choro cantent cantus organicos, (fn. 106) ubi Epistola de more legitur, et non in pulpito, sicut fieri consuevit. Injungimus eciam singulis Vicariis, quod quociens Misse Beate Virginis diebus vicis sue intersunt, tempestive veniant et usque ad consummacionem Misse remaneant, a tumultu, rixa, et aliis inhonestis desistentes omnino. Et precipimus, quod Vicarius nimis tarde veniens, scilicet antequam primum Christe eleyson incipiatur, vel ante finem Misse recedens, denarium unum amittat, pari pena unumquemque eorum decernentes multari pro qualibet absencia a matutinis. Item injungimus omnibus supradictis, quod tam de die, quam nocte, in hospiciis suis conversentur honeste, communem mensam in illis intertenendo, nisi cum a Majoribus Canonicis vel aliis personis honestis alibi fuerint invitati, jacendo eciam et morando exceptis horis debitis, quibus vel pro officiando Ecclesiam, vel pro spaciando exierint in comitiva decenti. Interdicentes eisdem nichilominus consuetudinem inhonestam et colloquium cum mulieribus suspectis, maxime in Ecclesia, ex quo scandalum poterit suboriri. Et quod nec de die nec de nocte per Civitatem discurrant, nec extra hospicium proprium hospitentur, nec tabernas ingrediantur occasione quacunque, cum a talibus Dei ministri debeant penitus esse alieni. Item, quia diebus festivis et solennibus precipue magis indecens est Chorum, dum hore dicuntur, Vicariis vacuum inveniri, omnibus Vicariis firmiter injungimus quod deinceps dominos suos ad ostium Capituli non expectent, sicut est antea usitatum, set statim incepta hora tercia unanimiter revertantur in Chorum, et moram trahant ibidem quousque hore compleantur, nisi forte de mandato nostro seu Domini sui oporteat aliquem eorum exire. Preci pientes similiter quod in primis vesperis Festorum dupplicium et secundis cum Canonicus Major vel Minor officium completurus pro incensandis altaribus Chorum exierit, nullus Vicarius preter secundarium et proprium Vicarium ejusdem Canonici eum extra Chorum sequatur, nisi a Decano licenciatus ex causa vel tenente locum ejus.

Cap. 23. De Scriptore Tabule.

Scriptor tabule in virtute obediencie et sub debito prestiti nobis juramenti injungimus, quod officium suum fideliter exequatur, ita quod unum per fraudem seu maliciam non oneret, et alteri per graciam indebite deferat seu favorem, set circa intabulandos rectum ordinem sine saltu et equitatem omnimodam studeat observare, nisi propter intabulandorum infirmitatem, minucionem, seu aliud impedimentum hujusmodi, nonnunquam aliter disponere compellatur. Sciturus, quod si in hac parte culpabilem invenerimus, non omittemus quin sibi penam perjuros a jure editam infligamus.

Cap. 24. De querimoniis factis Domino Stephano, Episcopo, Decano, et Capitulo, de Ministris Ecclesie de non bene sectandi Chorum.

Memorandum, quod cum frequens querimonia, non absque scandalo et detrimento cultus divini, nobis Decano et Capitulo facta esset, que quidem eciam ad aures venerabilis Patris Domini Stephani (fn. 107) Episcopi nostri pervenit, quod aliqui Ecclesie nostre ministri, Minores Canonici, Capellani perpetui, Canonicorum Vicarii, ad sectam Chori juramento astricti, Chorum de die et nocte debite non sequuntur, et eorum aliqui quibusdam horis Chorum intrantes, ante horam percantatam Chorum exeunt, cum juxta antiquam Ecclesie consuetudinem scriptam exire non deberent, nisi ad superioris jussum, vel ex causa evidenter necessaria, nec secundum juramentum suum Chorum sequuntur taliter exeuntes. Et consimiliter, quod aliqui de ministris predictis, salutis sue inmemores, erga Decanum et Majores Canonicos superiores suos, quibus ad obedienciam tenentur ex debito juramenti, irreverenter et inobedienter se gerunt, aliquando dicendo mendaciter ipsos Majores Canonicos non esse suos superiores, et se de ipsis non curare; de eisdem suis superioribus tam inter ceteros Ecclesie ministros quam alios clericos et laicos dampnabiliter detrabendo, et eciam contra ipsos superiores suos per illicitas conventiculas conspirando in grave periculum animarum: nos, Decanus et Capitulum supradicti, consenciente et ad hoc nos excitante venerabili patre nostro Domino Episcopo predicto ad honorem Dei et divini cultus augmentum, salutem animarum et tocius Collegii quietem nostri, licet contra ministros predictos in premissis reos gravius procedere possemus, hoc tamen moderamine inde hac vice duximus ordinandum; Injungentes et precipientes primo et principaliter omnibus et singulis hujus Ecclesie ministris, tam Minoribus Canonicis, quam Capellanis, Vicariis, et aliis, ad quod inter se pacem et caritatem continuam habeant juxta doctrinam Apostoli Patroni nostri honore invicem prevenientes. Et erga Decanum et Capitulum et singulos Fratres Capituli in gestu et verbis reverenter se gerant, et Chorum debite sequantur, ne in sentenciam illam incidant, qua dicitur, maledictus homo qui opus Domini fecerit necligenter. Et ad amplius vitandum Ecclesie et personarum scandalum et periculum animarum in virtute sancte obediencie et juramenti quod ministri dicti nobis et Ecclesie sunt astricti, ac sub pena excommunicacionis et perpetue amocionis ab Ecclesia, omnibus et singulis Ecclesie ministris supradictis firmiter inhibemus, ne ipsorum aliquis de Majoribus Canonicis superiorbus suis inter se, nec apud quoscunque alios, detrahat, nec de eorum aliquo quicquam inhoneste clam vel palam loquatur, nec ipsorum aliquem contumeliose provocet, nec contra eos conventiculas illicitas suis conspiracionibus faciat. Set, si dictorum ministrorum aliquis per quemcunque de suis superioribus vel sociis offendatur, vel erga aliquem de Fratribus vel Ministris causam justam cujuscunque injurie vel gravaminis possit et velit pretendere, inde, juxta antiquum Ecclesie morem, reverenter et modeste Decano et Capitulo conqueratur, qui debitam justiciam facient conquerenti. Ceterum quoad sequelam Chori in cujus defectu preter pericula animarum deperit statui Ecclesie et honori, laudabilem consuetudinem in talibus antiquitus usitatam duximus innovandam, decernentes, quod Minores Prebendati, qui in frequentacione Chori inventi fuerint necligentes, et de cetero ex consuetudine absentes fuerint a Choro in matutinis, hora prima, Missa Majori, vel vesperis, pro qualibet de quatuor horis predictis fiat eis subtraccio unius bolle Cervisie sue bracini, vel si scripti in tabula non expleverint quod sibi tabula dictaverit agendum per se vel per socios suos sine defectu. Decrevimus eciam, quod de stipendiis cujuslibet Vicarii Chorum debite non sequentis quociens in frequentacione Chori necligens compertus fuerit, vel remissus, pro qualibet de quatuor horis principalibus supradictis in quibus presens non fuerit, et similiter, quociens scriptus in tabula ad aliquod Ecclesie ministerium, illud suo tempore debite non fecerit, detrahatur ei unus obolus. Et ut bene sequentes Chorum ad devocionem et officium Ecclesie fervencius animentur, volumus et ordinamus, quod tam dicta cervisia a Minoribus Prebendatis, et peccunia a Vicariis sic detracta, accrescat aliis Minoribus Prebendatis et Vicariis qui fuerint horis illis, et inter bene meritos, secundum disposicionem Camerarii et Cardinalium Chori, modo debito distribuatur, secundum meritum presencie et laboris, absque accepcione personarum, super quo ipsorum Camerarii et Cardinalium consciencias oneramus. Quibus eciam Camerario et Cardinalibus in virtute obediencie injungimus, quod de frequenter delinquentibus in premissis nos informent, ut secundum culpe frequenciam pena valeat aggravari. De supradictis vero ministris, qui horis aliis mediis Chorum non sequuntur, et de Capellanis ad sequelam Chori artatis Chorum debite non sequentibus, vel de ministris ipsis in Ecclesia vagantibus, dum per ceteros de Choro Ecclesiasticum Officium celebratur, ad denunciacionem Cardinalium Chori nobis faciendam qualibet sexta feria, correcciones Canonicas Capitulariter fieri volumus secundum antiquum Ecclesie hujus morem. Attendant insuper omnes et singuli hujus Ecclesie Ministri, quod de cetero dissimilare nequimus neque volumus, quin-contra delinquentes in premissis, vel aliquo premissorum, per rigorem justicie procedamus, ut quos timor Dei a malo non revocat, penalis coherceat disciplina. Actum et datum in Capitulo nostro nonis Octobris, Anno Domini Mocccmo vicesimo octavo.

Cap. 25. Ordinacio ad tollendum dubitacionem de cordibus quorundam Fratrum trepidancium de modo Stagiarie ortam.

In Cordibus quorundam fratrum trepidancium, ubi trepidandum non est, ortam de modo Stagiarie inter festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste et Sancti Michaelis in Ecclesia London faciende dubitacionem volens Capitulum enodare, ad tollendum omne consciencie scripulum, antequam consuetudinem Stagiandi in dicto termino seu quarterio nondum scriptam hac scriptura taliter exprimere decreverunt; videlicet, quod antiquus Stagiarius a die sabbati proxima ante festum Sancti Petri quod dicitur ad vincula, quo die compotus Camere pro precedenti quarterio communiter redditur, usque Sancti Michaelis proximo sequens, quod tempus pro colligendis et reponendis bladis et fructibus beneficiorum que de Ecclesia vel aliunde habuerit, et competencius disponendis domui sue pro anno futuro omnibus Stagiariis concessum extitit antiquitus cum usu continuo subsequenti, possit absque commune illius quarterii vel pitanciarum tune occurrencium dispendio ab Ecclesia licite abesse. Et, si forsan inter festum Sancti Johannis et diem sabbati predictum per dies aliquos ab Ecclesia absens esset, liceat ei totidem dies tantummodo post dictum diem sabbati pro complecione Stagiarie facere. Ita quod completis per presenciam Stagiare tot diebus in illo quarterio continue vel divisim, quot inter festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste et diem sabbati predictos existunt, minucionibus eciam in illis diebus debite allocatis, totum residuum tempus illius quarterii in expedicionem utilitatis et solacii sibi cedat, nisi ex honestate in dupplicibus festis pro Sanctorum honore, quorum festa medio occurrerint tempore, si senserit se posse comode in Ecclesia suam presenciam exhibere. Actum et scriptum in Capitulo memorato ij Idus Julii, Anno Domini Mocccmoxixo; presentibus, et expresse consencientibus, fratribus et Stagiariis Magistris et Dominis Roberto de Baldok (fn. 108) Middlesexie, Willielmo de Mileford (fn. 109) Colcestrie Archidiaconis; Ricardo de Graveshende (fn. 110) Thesaurario; Roberto de Clothale, Cancellario; (fn. 111) Henrico de Saracenis, Waltero de Thorp, (fn. 112) Rogero de Waltham, (fn. 113) Johanne de Dictone, (fn. 114) Gerardo de Cusaunce, (fn. 115) Willielmo de Bray, (fn. 116) Johanne de Colcestria, (fn. 117) Stephano de Segrave (fn. 118) nuper Archidiacono Essexie.

Cap. 26. Declaracio cujusdam materie questionis inter Robertum de Baldok et Stephanum de Segrave, orte super assecucionem manerii de Draytone

Memorandum, quod cum inter Dominos Robertum de Baldok ex parte una, et Stephanum de Segrave ex parte altera, dudum orta fuisset materia questionis super assecucione manerii de Draytone vacantis per mortem Magistri Walteri de Thorpe; dicto Stephano asserente et petente dictam firmam sibi debere assignari racione sue residencie complete; dicto Roberto obiciente, quod idem Stephanus cursum suum illa vice perdere deberet, racione interrupcionis Stagiarie sue post dictam complecionem, propter quod ad ipsum tanquam ad proximiorem incursu inter seniores Stagiarios debere dictum Manerium assignari, super hiis juxta Ecclesie consuetudinem judicio Capituli se subeuntes, propter quod Capitulum inquisito prius de observacione et consuetudine Ecclesie in multis casibus similibus antea accidentibus et observatis, declaravit dictum Capitulum unanimi consensu, quod interrupcio facta, ut premittitur, tantum debet illi ad dampnum illius quarterii seu ulterioris temporis quo fuerit ab Ecclesia absens, si in illo tempore vacaverit manerium vel alia comoditas. Et, si rediens protestatus fuerit de resumendo stacionem suam, et postea illam continuaverit more Ecclesie, admittitur secundum gradum ingressus sui, tune ad firmam postea tempore sue Stagiarie vacantem, et ad certa similia comoda que durante continuacione stacionis sue quocunque modo pervenerint. Datum in festo Sancte Agnetis (fn. 119) virginis primo. Anno Domini Mocccmoxxo.

Cap. 27. Declaracio super quadam Clausula in Cartis tradicionis maneriorum et domorum communium Capituli per cursum residencie Ecclesie Sancti Pauli.

In Dei Nomine Amen. Cum pluries inter Stagiarios in Ecclesia Sancti Pauli London super quadam clausula in cartis tradicionis maneriorum et domorum communi Capituli per cursum residencie ipsis Stagiariis sub nomine firme secundum morem Ecclesie commissorum contenta, ista videlicet (fn. 120) quod quicquid melioracionis in domibus vel utensilibus firmario cedente vel decedente inventum fuerit liberum et quietum remanebit Decano et Capitulo sine recompensacione, murmur ac gravis querimonia in Ecclesia et Capitulo ac alias inter Fratres frequenter fieret, Clausulam illam omnem boni recompensacionem excludens iniquitatis et injusticie arguendo. Bone memorie Ricardus de Neuport, (fn. 121) dudum London Episcopus, qui Canonicus et Stagiarius dicti Capituli fuerat, premissorum habens noticiam: Attendens insuper quam plures Canonicos dictorum maneriorum et domorum firmarios occasione dicte clausule tam odiose de emendandis seu augmentandis eisdem maneriis vel domibus non curasse: quin pocius cum nulla melioracionis recompensacio haberetur ad sufficienciam reputantes vetera in maneriis et domibus quantumcunque debilia et competenter disposita sustentare; inter primos tractus suos in dicto Capitulo cum Canonicis habitos omnes et singulos Fratres tune Stagiarios instanter excitavit ad predictam clausulam in premissis casibus subducendam, qui omnes tune in hoc cum ipso unanimiter consenserunt. Priusquam tamen concensus ille redigeretur in scriptis, morte preventus fuit Episcopus supradictus. Pensantes itaque omnes et singuli dicte Ecclesie Stagiarii nune Capitulum facientes, quorum major pars dicte suasioni Episcopali consenserant tam utile quam necessariam fore dictam clausulam moderari, ne de cetero Canonicorum maneriorum et domorum firmariorum ab emendacione seu augmentacione ipsorum maneriorum vel domuum devocio vel affeccio subtrahatur, ad tollendam omnem malignandi materiam, venerabili Patre Domino Stephano, (fn. 122) Dei gracia nunc London Episcopo, quosdam de fratribus predictis ad hoc excitante necessarie id eis suadente, dictam clausulam duxerunt taliter moderandam, quod dempta clausula predicta exnune ejus loco sic scribatur et perpetuo observetur. Quod quicquid melioracionis inventum fuerit tune ibidem in domibus vel utensilibus predictis, liberum et quietum eisdem Decano et Capitulo remanebit; ita tamen, quod si domos aliquas inutiles vel ruinosas destruxerit, vel onerosas aut male dispositas in melius mutaverit, alibi transferendo vel competencius disponendo, debita recompensacio sibi fiat de necessariis et utilibus melioracionibus per eum, ut premittitur, factis, cum aliis inutilibus vel ruinosis per eum destructis, vel male dispositis, alibi translatis, seu utilius et melius ordinatis, dum tamen sufficiencia aysiamenta domorum necessariarum et utilium dimittantur. Liceat quoque cuilibet firmario domos onerosas seu male dispositas transferre vel mutare, et utilius ac honestius disponere, et inutiles omnino delere. Et hanc premisse clausule moderacionem vult Capitulum in omnibus cartis maneriorum et domorum Capituli exnunc poni et perpetuo observari, et eam tam ad maneria et domos Capituli ad firmam in presenti habentes extendi, quam ad alios quoscunque Stagiarios domos et maneria per cursum in posterum habituros Acta et innovata in Capitulo London ij Idus Julii anno supranotato, (fn. 123) presentibus et expresse consencientibus, Fratribus de capitulo Stagiariis Magistris et Dominis, Roberto de Baldok (fn. 124) Middlesexie, Willielmo de Mileford Colcestrie Archdiaconis; Ricardo de Graveshende Thesaurario; Roberto de Clothale Cancellario; Henrico de Saracenis, Waltero de Thorp, Rogero de Waltham, per quem, tanquam per procuratorem, dictus Middlesex presens extitit; Johanne de Dictone, Gerardo de Cusance, Willielmo de Bray, Johanne de Colcestre, Stephano de Seigrave nuper Archidiacono Essexie; et dictus Archidiaconus Middlesexie postmodum veniens personaliter apparuit.

Cap. 28. Ordinacio Domini Radulphi de Desceto, Decani, de officio Serciencium et Garcionum Ecclesie Sancti Pauli.

Ordinatum fuit (fn. 125) tempore Radulphi de Disceto, Decani, quod omnes Servientes Ecclesie et Garciones essent in Ecclesia tempore yemali in prima pulsacione complectorii, nec postea exient de Ecclesia, nisi esset major necessitas. Item, in estivali tempore in pulsacione prima ignitegii omnes, nec tunc postea, exire. Item, quod omnes Servientes per se facerent scrutinium in Ecclesia post clausionem ostiorum, et similiter post matutinas. Item, quod in omnibus dupplicibus festis et ix leccionum aliquis eorum assidue custodiat ostium vestibuli ne aliquis extraneus intret unde suspicio sinistra haberi posset. Item, quod ipsi responderent de omnibus rebus que portantur extra vestibulum ad deserviendum in Ecclesia. Item, quod ipsi Servientes per seipsos plicarent Capas de Choro, turres, (fn. 126) dalmatica, et vestimenta, eodem die quo istis utitur. Item, quod Serviens Ebdomodarius semper faceret moram in Ecclesia ad eam custodiendam, excepto tempore commestionis, et tunc, quod aliquis garcio loco Servientis esset. Item, quod Servientes sint obedientes Sacriste qui pro tempore fuerit in quibus decet, et maxime in hiis que spectant ad utilitatem et honestatem Ecclesie. Item, quod garciones sint jurati Sacriste de fidelitate, et Servientes pro garcionibus in omnibus respondeant. Item, quod tantum duo garciones sint in Ecclesia. Item, quod pro fovea mortui facienda non accipiant ultra iijd, et hoc a divite. A mediocri ijd vel jd, a puero nisi tantum quadrans.

Cap. 29. Declaracio super dimissione firmarum ecclesiarum de Wylesdone, Sancti Pancracii, et aliarum graciarum, et super tradicione earundem.

In Dei Nomine Amen. Quia super tempore vacacionis seu dimissionis ecclesiarum que non sunt in maneriis Capituli, set seorsum absque manerio, nomine gracie Canonicis Stagiariis solent per Capitulum assignari, et de diversitate tempore solucionis faciende Camere pro eisdem dubitacio et discordia inter Fratres et frequens Capituli turbacio hactenus sunt exorte; Volentes J. de Everdon, (fn. 127) Decanus, et Fratres Stagiarii dubia ad certitudinem et diversa ad uniformitatem reducere, die sabbati post festum omnium Sanctorum Anno Domini Mocccmoxxij ordinaverunt; quod firme Ecclesiarum de Wylesdon, Sancti Pancracii, de Sunnebury, Brichlyngseye, vel decime Ecclesie Sancti Egidii, que sub nomine gracie Fratribus Stagiariis ad firmam per Capitulum secundum residencie sue cursum tradi solent, quocunque tempore anni vacaverint, in festo Sancti Petri ad vincula realiter admittantur, et tune primum libere ingrediantur Fratres succedentes quibus dicte firme fuerint assignate. Ita tamen, quod si blada vel fenum decimalia illius autumpni tune instantis ante dictum festum Sancti Petri decimentur, tune liceat dicto Fratri cui assignacio facta est, fenum vel blada illa decimata libere colligere et in grangia vel alia domo ecclesie reponere absque gravi detrimento executorum defuncti. Et incipiet quilibet novus firmarius graciarum predictarum solvere pro decimis illis quod Camere debetur pro compoto die Sabbati ante festum Sancti Petri supradictum. De bladis vero per defunctum in terris ecclesie seminatis, liceat excecutoribus defuncti libere disponere, remanente tamen inde decima successori. Si quas vero terras Warectaverit (fn. 128) vel rebinaverit (fn. 129) defunctus, sumptus appositos executoribus defuncti vivus succedens solvere teneatur. Domos tamen et Pasturam libere teneant executores defuncti, vel eorum assignati, usque ad dictum festum Sancti Petri, quia tune dimittent edificia et implementa, si qua per cartam debebuntur, in adeo bono statu quo fuerunt recepta, vel meliori.

Cap. 30. Charta de temporalibus, vacante Episcopatu London, 11° Eduardi IV. 19° Decembris apud Windsor. (fn. 130)

Decanus et Capitulum de temporalibus bonis et rebus predictis plenam et liberam administracionem habeat et omnimoda emolumenta percipiat, et inde disponere et ordinare possunt prout eis melius et utilius videbitur faciendum, et prout Episcopi illius loci inde possent facere ordinare et disponere sede plena, aut nos et heredes nostri inde facere possemus temporibus vacationum predictarum.

Cap. 31. [Juramentum in admissione alicujus Dignitatis seu Canonici. (fn. 131) ]

In Dei Nomine Amen. Ego N. juro quod ero obediens Decano et Capitulo in licitis et Canonicis mandatis. Fundationem seu officium meum ad quod admissus sum et laudabiles Consuetudines ac Statuta Ecclesie Sancti Pauli observabo. Et si (quod absit) in parte vel in toto non observari a me contigerit correctiones in eisdem fundationibus limitatis subibo, et me humiliter subiturum promitto. Si vero in Statutis penas meis demeritis dignas taxari non contigerit, poenas arbitrarias juri non contrarias et expresse repugnantes humiliter subibo. Querelis quibuscunque, provocationibus, et appellationibus, earumque et juris ac facti remediis et beneficiis mihi in premissis, vel ex eorum occasione quocunque modo competentibus, et de cetero competituris, renuncio hic pro perpetuo, eisque omnibus cedo, et ab eisdem recedo totaliter et expresse in his scriptis. Et, si contrarium egero, me nunc pro tunc perjurii reatum incurrere expresse profiteor. Juro insuper, quod contra juramentum meum per dictum dispensationem non impetrabo, et si aliqua gratis mihi offeri contigerit, ea non utar ullo modo. Sic me Deus adjuvet.

Cap. 32. [Feoda in admissione alicujus dignitatis seu Canonici. (fn. 132) ]

Decano et Capitulo3 s. et 1lb piperis.
Succentori20 s.
Sacristæ3 s. 4 d.
Clerico Capituli6 s. 8 d.
Cuilibet virgifero3 s. 4 d.

Footnotes

1 So also in the Ancient Statutes of Wells Cathedral:
"Singulis diebus dicetur totum Psalterium a predictis Prebendis pro fratribus et benefactoribus Wellensis Ecclesie." Statuta Cath. Well. MSS. Lambeth, 929, p. 72.
2 A. omits "Benedictus, thurificato per eum majori Altari."
3 A. omits the clause, "vel si minor . . . . . ingrediatur," and substitutes instead of it the following:
"Et sic semper debet ire Canonicus proximus decensive usque ad novissimum et minorem. Et cum Minori Canonico consuevit ire unus de Minoribus Canonicis. Set primo die Julii Anno Domini Millesimo ccc.xxxv ordinatum fuit totum consensu omnium quod cum minori iret Canonicus proximus superior presens, ita quod semper vadant duo Canonici majores simul presenti ingrediatur."
4 In the Hore beate Virginis Marie ad legitimum Sarisburiensis Ecclesie Ritum, &c. (4° Paris. 1533.) fo. 24 A, will be found the following Antiphon and Collect for the Feast of S. Erkenwald:—
"De Sancto Erkenwaldo Episcopo. Antipho:
O decus insigne, nostrum pastorumque benigne,
O lux Londonie, pater Erkenwalde beate,
Quem super astra Deum gaudes spectare per eum,
Aspice letantes tua gaudia nos celebrantes,
Et tecum vite fac participes sine fine.
V. Ora pro nobis beate Erkenwalde.
R. Ut digni efficiamur.
"Oratio. Omnipotens sempiterne Deus, apud quem est continua semper Sanctorum festivitas Tuorum, presta, quesumus, ut qui memoriam beati Erkenwaldi pontificis agimus, ab hostium nostrorum eruamur nequitia: et ad eternorum nos provehi concedas premiorum beneficia. Per. Pater noster. Ave Ma."
(From a copy in the Archiepiscopal Library at Lambeth. Press Mark, 78 I. 10.)
See also the Monitio Roberti Episcopi London pro festis Beatorum Pauli Apostoli et Erkenwaldi, &c. printed infra in the Appendix of illustrative Documents.
5 Amongst the Ashmole MSS. in the Bodleian Library is the following entry in Ashmole's own hand:
"Pondus Cancelli ferrei ante Altare Sancti Erkenwaldi facti Ao Dni. 1448 per manus Stephani Clampard, fabri, sumptibus Decani et Capituli elevati ibidem vi. die Junii anno predicto, 3438 lb. precii cujuslibet lb. cum ferra 4d. Summa 641. 2s.
"Expens. in ferro 3438 lb. precio cujuslibet vs. Summa8 li. 16 s. 8 d.
Item in vasos ferri ixc precio ut supra. Summaxlv s.
Item in Stannum ad dealban. Summaviij. li."

Ashmole MSS. No. 833, fo. 405.
6 A. omits, "genibus . . . oracionem Beate Marie." The scribe was misled by the recurrence of the words Beate Marie.
7 A. omits, "et procedant . . . parte aquilonari." Here the words "ex parte aquilonari" recurring have caused the scribe to make the omission of the intervening clause.
8 Roger le Noir, or Niger, de Bileye, Archdeacon of Colchester; consecrated Bishop of London, 10 June, 1229; died at Stepney, 29 Sept. 1241, buried in the Cathedral in the north aisle near the Choir. He was canonized, and his fete was held on the anniversary of his death. In Dugdale's S. Paul's, plate xvii represents the tomb of Roger Niger "inter alam aquilonalem et Chorum," and on p. 58 will be found an inscription "super tabulam pensilem" near the tomb.
9 The Easter Sepulchre.
10 A. reads, "thurificet omnia incensanda" for "incenset omnia thurificanda."
11 In MSS. A. E. and F. this section forms cap. 23 of Pars iv. In A. it is found both at Pars iv. cap. 23, and here, Pars vi. cap. 5. In B. and C. it occupies the place assigned to it in the text. See also note at Pars iv. cap. 23.
12 William de Montfort or Montford, prebendary of Iseldon, and archdeacon of Salop; elected dean 31 Oct. 1285; died suddenly in 1294.
13 E. inserts this chapter at the end of Pars iv. The words ad reformacionem occur in the preamble to Pars v.
14 A. B. and C read communi, but A2. reads omni. The error is easily understood, o'i and co'i, the abbreviations for omni and communi being readily interchanged. F. wrongly reads et communi for de communi consilio.
15 A1. reads et Ecclesia, but A2. and E. read eciam, whilst B. and C. read et, as in the text.
16 Hays, or as A. reads, haiis vivis, a quick hedge.
17 A1. reads "sufficientibus," A2. "stipticibus."
18 A. reads, "solito custodiantur et diligencius.
19 "Common of estovers (from estoffer, to furnish,) is a liberty of taking necessary wood for the use or furniture of a house or farm from off another's estate. The Saxon word hote is of the same signification with the French estovers, and therefore housbote is a sufficient allowance of wood to repair or to burn in the house, which latter is sometimes called firebote; ploughbote, and cartbote are wood to be employed in making and repairing all instruments of husbandry, and haybote or hedgebote is wood for repairing of hays, hedges, or fences." Blackstone's Commentaries, "The Rights of Things," book ii. chap. 3.
20 Focale, wood for the hearth, firewood.
21 "Meremium, meremum: quævis materia lignea, ædificandis domibus apta, seu quodvis materiamen, unde vocabuli origo." Ducange.
22 Walle mariscorum, sea-walls and similar constructions.
One of the prebends, Consumpta per Mare, formerly in Walton-by-the-sea, tells its own tale of the need of such protection. I have lately heard that a tradition lingers near the spot that the church bells may still be heard to ring, and that on a calm day the spire of the church may yet be seen beneath the waves. But was there ever a church on the lost prebendal corps ? It was consumpta per mare before the time of Bishop Baldock.
23 MS. E., taken apparently from an imperfect original, ends abruptly at sciant.
24 In the margin of F., in a somewhat later hand, is written, "gersummis, i.e. finibus."
25 Ballivus. See Hale's Domesday, xxxv. for a long account of the duties of the ballivus; they were very much those of a bailiff at the present time.
26 Tholoneum, see Pars vii. cap. i. note.
27 This Charter of King Edward III. is printed in extenso, infra, Pars vii. cap. i.
28 Seysinam, from the French seisine, possession. Cowel, Law Dictionary.
29 "Halymoto, Halmote, or Halimote (from the Saxon Heale, i.e. aula, and Gemot, i.e. conventus) is that we now call a Court Baron, and the etymology is the meeting of the tenants of one hall or manor." Cowel.
30 "Villenagium signifies a servile kind of tenure belonging to land or tenements whereby the tenant was bound to do all such services as the lord commanded or were fit for a villan to do." Cowel.
31 Those who desire to enter fully into the abstruse questions of ancient tenures should read the admirable and exhanstive essays and notes appended by the late Archdeacon Hale to his Domesday of S. Paul's and Register of Worcester Priory.
32 Ricardus de Graveshende, prebendary of S. Paul's Archdeacon of Northampton; consecrated Bishop of London 11 August, 1280; died at Fulham 9 Dec. 1303, buried in the Cathedral.
33 B. omits nisi: in C. nisi is inserted, but not prima manu.
34 In the margin of F., in an old hand, Hic nota contra Decanum Pace (i.e. Richard Pace elected dean 25 Oct. 1519, died at Stepney 1532).
35 Geoffrey de Lucy, prebendary of Isledon, and archdeacon of London; elected dean in 1231; died September 1241. His obit was kept 7 September.
36 B. omits Item, and reads on without any stop or break between capituli and tempore. F. in the margin adds, "Hic bene nota contra Minores Canonicos."
37 Herveius de Borham succeeded to the deanery before 2 Feb. 1273–4, died 6th or 7th October 1276.
38 F. adds in the margin, "Nota contra Decanum Pace qui destruit omnes Cancellos et Maneria."
39 Probably Willielmus de Ecclesia S. Mariæ, Dean of S. Martin's, London, Canon of York, and also of S. Paul's, consecrated Bishop of London 23 May, 1199, voluntarily resigned his bishopric 25 January, 1221; died 1224.
(There was no other Bishop of London whose christian name was William between William the King's Chaplain, consecrated in 1051, and William Courtenay, translated to London in 1375.)
40 In the margin of B. is this note: "Nota si unus solus Canonicus Capellanus resideat, solus habeat oblacionis Altaris: unde quomodo oblaciones oblatas ad majus Altare debeant dividi, supra in tercia parte, in titulo De modo officiandi in Ecclesia in tercio folio, circa finem." See supra, Pars III. cap. 17, p. 44.
41 F. adds in the margin, "Hic nota statutum optimum contra Episcopum per Archidiaconos pro Canonicis."
42 Roger Niger, consecrated 1229, died 1241.
43 Ralph de Baldock, elected Dean 1294, elected Bishop 1304, consecrated 1306.
44 Baudekyns, cloth of silk. Ducange.
45 F. adds in the margin, "Nota contra Residenciarios hiis diebus qui non observant istud Statutum."
46 See the modification and interpretation of this clause, Pars vi. cap. 27.
47 A. reads, "diucius deputatis obsequiis . . . noluerint." F. reads obsequio for officio.
48 A. communem, B. communiam, C. F. communam.
49 The offices of subdean, senior and junior cardinal, are still held by the Minor Canons, as they have always been.
50 See infra, Pars vi. cap. 10.
51 Ad crucem. See the curious account given by Archdeacon Hale, printed at the end of Dean Milman's Annals (second edition, pp. 516-518) of the Recepta de Pixide Crucis Borealis in 1342. The Crucifix stood in the north transept near the door. The oblations at this Crucifix in two years amounted to 647l. 6s. 7d. in silver, besides forty-one and a half florins in gold. The Cross is mentioned in Dugdale, p. 15.
52 Thomas de Ingaldisthorp, Archdeacon of Middlesex, Prebendary of Newington, Archdeacon of Sudbury: Dean of S. Paul's 1276-7, Bishop of Rochester July 1283.
53 A full and very intersting account of the ceremonies of Holy Innocents Day, with the duties of the Boy Bishop and of his attendants, will be found in Dr. Rock's Church of our Fathers (vol. iii. pt. 2, pp. 215–220). Not only the cathedrals, but almost every parish church, had its Boy Bishop. My own small parish of S. Peter Cheap in 1431 possessed, amongst its vestments:
"ij childes copes for Sant Nicholas, wt j myter, j tonycle, j cheseble, and iij feble aubes for childer, and a crose for the bysshope, p's xl s." Journal Brit. Archæol. Association, xxiv. 156.
In a MS. copy of the Statutes of S. Paul's School, compiled by Dean Colet himself (which was discovered in Mr. Rodd's shop, by Mr. Wm. Hamper of Birmingham, 7 July, 1818, on a heap of waste paper, amongst which it lay between the last leaf and cover of an old law MS. on vellum just about to be sent to a goldbeater to be used for the purposes of his trade,) there is this express provision:
"All these children shall every Childremas daye come to Paull's Churche and here the Childe Bishoppes sermon, and after be at highe masse, so eache of them offre a jd. to the Childe Bishopp, and with the Maisters and Surveyours of the Scoole. In generall processions, when they be warnyde, theye shall go tweyne and tweyne to gither soberly, and not synge oute, but saye devoutly tweyne and tweyne vij salmes with latanye." Additional MS. No. 6274, Statuta Paulinæ Scholæ, fo. 7. (British Museum.)
There is another copy of these statutes in the Lansdowne MS No. 949, with a few literal variations (In the above extract this copy omits the word so, and reads with them the maisters and the letange.) The former copy contains this inscription, "Hune libellum ego Johannes Colet tradidi in manubus Magistri Lilly xviij die Junii Ao xi Mcccccxviij ut eum in schola servet et observet." William Lilly was the first master of S. Paul's School.
"A sermon from the pen of Erasmus, 'Concio de puero Jesu,' spoken by a boy of S. Paul's School, is still extant." Church of our Fathers, loc. cit.
54 A. reads "ab antiquis temporibus de predecessoribus."
55 Turribulum, thurible or censer.
56 In an inventory of the treasures of S. Paul's, made in 1295, we find the following:
"Una mitra alba cum flosculis breudatis, de dono Johannis Belemayns, ad opus Episcopi parvulorum." Dugdale, p. 315.
"Baculus cujus cambuca cum pomello est de cupro deaurato, fuso vineis et ymaginibus multis, assignatur ad usum Episcopi parvulorum." Ibid. 316.
57 The election of the Boy Bishop took place on the eve of S. Nicholas Day (the festival of the saint was Dec. 6), S. Nicholas being the patron of children, whence the Boy Bishop and his officials were often called a "Nicholas and his clerks." Brand says, (Popular Antiquities, S. Nicholas Day), that the show of the Boy Bishop was abrogated by a proclamation, 22 July, 1542, but that many of the citizens of London maintained the old customs for some years later, whilst in country villages it lingered on until the later years of the reign of Elizabeth. As S. Nicholas was the patron of little boys, so was S. Catherine of little girls.
58 I suppose that these are the greater antiphons to the Magnifieat sung at Vespers from Dec. 16 to Christmas Eve. The seven days preceding Christmas Day were named from these antiphons, "O Sapientia," (see the Calendar to the Book of Common Prayer, Dec. 16,), "O Adonai," "O Radix Jesse," "O Clavis David," "O Oriens," "O Rex Gentium," "O Emmanuel." At Bury S. Edmund's the day before and the day after the seven O's were Pittance Days, making the whole number nine. The officer whose duty it was to provide the Pittance of those days was said facere suum O. See Hale's Worcester Register, lxxxix.
Mr. Maskell, Monumenta Ritualia Anglic. ii. 255, prints the Devotion called The XV. OO's in Englysshe, from an edition of the Horæ ad usum Sarum, by Regnault, 4°. Paris, 1527. The name, he says, may have been derived from each prayer, both in English and Latin, beginning with the interjection O; or from Orationes, the Quindecim Orationes of the Latin Books.
59 Reginaldus de Brandone, Prebendary of Sneating in 1279 and 1305.
60 John de Luc vel de Luco, Prebendary of Wildland in 1281. He was also Prebendary of Isledon.
61 Ralph de Baldock, Dean.
62 Richard de Gravesend, Archdeacon of London.
63 Giles de Fylol, Archdeacon of Colchester, died 1298.
64 Probably John de Wengham, Precentor.
65 Ralph de Ivinghoe, Chancellor.
66 John de Chishul, successively Prebendary of Chamberlainwood, Archdeacon of London, Dean, and Bishop
67 Hugh de Colingham, Prebendary of Wenlakesbarn.
68 Johanne de Luco. See above, note.
69 Willielmus de Ewell, Prebendary of Holywell alias Finsbury.
70 Radulphus de Bonn, Prebendary of Willesdon.
71 Egidius ffillol, see Giles de Fylol above.
72 Thomas de Northflete, Prebendary of Wildland and of Chamberlainwood. He held the latter prebend in 1310, and died in 1317.
73 Stephen de Gravesend, Prebendary of Chamberlainwood in 1271 and 1275, Prebendary of Wenlakesbarn at a period not certainly ascertained, Bishop of London 1318; died 1388.
74 In 1250 each of the Canons received three loaves all of white bread. The Subdean and the two Cardinals received each two white loaves and one of black bread: each of the other nine Minor Canons received half the portion delivered to the Subdean. Hale's Domesday, cxxxiv. and 170. The delivery of bread to these last was called dimidia liberatio. See infra, Pars vi. cap. 14.
75 Stephen de Gravesend, Bishop 1318-19, died 1388.
76 Gulam Augusti: the day on which the Festival of S. Peter ad Vincula was celebrated, i.e. August 1. A curious story as to the origin of the name of this day is told in Cowel's Law Dictionary, sub voc. Gula: where it is said to have been so called because the daughter of one Quirinus, a tribune, was cured of a disease in her throat (gula) by kissing the chain of S. Peter upon this day.
77 For de dilapidacione B. reads de lapidacione.
78 A. omits the whole clause, De arreragiis . . . contra ipsos procedatur.
79 In Capitulo, De preteritis, see supra, Pars vi. cap. 11, which chapter commences, Ex preteritis dampnis.
80 A. reads, "in veritate maneriorum in recepcione maneriorum." F. "et recepcione," for "in recepcione."
81 Stephanus de Gravesend, Bishop 1318–19 to 1338.
82 Johannes de Everdon, Prebendary of Newington, Dean 1323; died 15 January 1336–7, buried in S. Faith under S. Paul's.
83 Rogerus de Waltham, Prebendary of Cadington Minor.
84 Henricus de Idesworth, Prebendary of Holborn, of Isledon, and of Kentish Town. The dates of succession are not accurately ascertained.
85 Laurencius Fastulf, Prebendary of Twyford.
86 Robertus de Cantuariensi, Prebendary of Mapesbury, Archdeacon of Essex 1332; died 1333.
87 Alanus de Hotham, Prebendary of Sneating, 12 Oct. 1331; living in 1350.
88 Johannes de Offord or Ufford, Prebendary of Totenhall, Archbishop of Canterbury 1348.
89 Walterus de London, Prebendary of Brownswood.
90 See Pars vi. cap. 13, page 97, supra.
91 A. reads "de quibus cartas nondum confecerunt cartas."
92 Henry de Cornhill, Prebendary of Holywell, Prebendary of Wildland, Chancellor, Dean 15 August 1243; died 9 April, 1254.
93 See note on Pars vi. cap. 10.
94 "Busca, ligni seu arboris stipes, caudex focarius, Gallicè busche, vox efficta ex boscus." Ducange.
95 "Braciare, cervisiam conficere." Ducange.
96 End of MS. A.
97 The date of this document is 1330, "consecracionis nostre duodecimo," that is in the episcopate of Stephen de Gravesend I suppose that the name of Radulphus must have been inserted in error. If Radulphus de Baldock be intended, he died in 1313; but, as Bishop Gravesend was consecrated 14 Jan. 1318–19, the twelfth year of his consecration would be 1330, from which we may conclude that the date is right, but that the initial name is wrong.
98 See Pars ii. cap. 3.
99 See Pars ii. cap. 2.
100 F. omits the clause, "reponatur . . . . per liberacionem cujus Canonici Stagiarii."
101 Puchia (Gallice, pouche), a money-bag or purse.
102 Stagiarii; in the original the word is Stagiar', which may stand for Stagiarii, or (as it does three lines lower down) Stagiarios, or Stagiarius, or even Stagiariorum.
103 Matricula, a list or inventory.
104 William de Montfort, dean 1285–1294.
105 Curialitates, gifts. "Ille qui curialis est, liberalis est." Ducange.
106 See note on Cantus Organicus, supra, Pars v. cap. 5.
107 Stephanus de Gravesend, Bishop 1318–19 to 1338.
108 Robert de Baldock, Prebendary of Holywell, Archdeacon of Middlesex 1314, Secretary to King Edward II. in 1320, was elected Bishop of Norwich, but never consecrated to that see, the Pope having placed another there in his stead. Deprived in 1326, he was thrown by the mob into Newgate, where he died 28 May, 1327; and was buried in S. Paul's two days afterwards Le Neve, Fasti, edit. T. D. Hardy.
109 William de Meleford, Prebendary of Mora, Archdeacon of Colchester in 1312 and 1331; died in 1336.
110 Richard de Gravesend, Treasurer in 1310 and 1329; died 1329. Prebendary of Chiswick and Archdeacon of London.
111 Robert or John de Clothall, Chancellor in 1309 and 1319.
112 Walter de Thorp, Prebendary of Harleston. His will dated 1319 was proved in 1320.
113 Roger de Waltham, Prebendary of Cadington Minor.
114 John de Ditton, Prebendary of Sneating.
115 Gerard de Cusaunce. Le Neve gives a William de Cusaunce collated, 16 April, 1335, to the prebend of Wenlakesbarn; but I do not find any mention of Gerard. Possibly the initial G. of Gerard, had been supposed to stand for the more usual name Gulielmus.
116 William de Bray, Prebendary of S. Pancras, continued to hold this prebend in 1324.
117 John of Colchester, Prebendary of Neasdon in July 1346.
118 Stephen de Segrave, Archdeacon of Essex 1314.
119 Festo Sancte Agnetis, i. e. January 21.
120 Supra, Pars vi. cap. 8.
121 Ricardus de Newport, Prebendary of Isledon, Archdeacon of Colchester 1302, Archdeacon of Middlesex 1304, Dean 1314, Bishop 1317: died 24 August, 1318, at Ilford; buried at S. Paul's four days after.
122 Stephanus de Gravesend.
123 i.e. 1320.
124 The witnesses are the same as those to the document printed above, see Pars vi. cap. 25.
125 See also Pars vii. cap. 3, and Pars vii. cap. 9.
126 "Turres: Ciborium. Vas in quo Christi Corpus asservabatur in turrium exiguarum figuram efformatum."—Ducange.
127 John de Everdon, Dean 1323–1336–7.
128 "Warectare, seu Waratare, terram novalem colere." Ducange.
129 "Rebinaverit: rebinare, terram altera et repetita aratione proscissam tertia rursum proscindere." Ducange.
130 This fragment is inserted in B. fo. 71 a, and occurs in this state in B only, in a hand to which we may assign the date of 1570.
131 This form of oath is inserted in B. fo. 71 a, in the same hand as the last extract, without any heading or explanation; but see the note to the next chapter.
132 These are evidently fees upon induction. Comparing them with a table of such fees inserted on an early leaf of MS. C. (printed in extenso, infra,) I find that the payments are those which were customary, In admissione alicujus dignitatis seu Canonici. I have therefore prefixed a title to the oath, and to the list of fees.